Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Objectiones ex Patribus solvuntur

§. 8. Objectiones ex Patribus solvuntur.

QUi causam praedestinationis in praescientia meritorum posuerunt, Ecclesiasticorum patrum authoritate maxime visi sunt inniti; quemadmodum refert Prosper in epistola ad sanctum Augustinum, ita scribens. Multi servorum Christi, qui in Massiliensi urbe consistunt in sanctitatis tuae scriptis quae adversus Pelagianos haereticos condidisti, contrarium putant patrum opinioni & ecclesiastico sensui, quicquid in eis de vocatione sanctorum secundum Dei propositum disputasti. Et infra de iisdem: Obstinationem suam, inquit, vetustate defendunt, & ea quae de epistola Apostoli Pauli Romanis scribentis, ad manifestationem divinae gratiae praevementis electorum merita proferuntur, a nullo unquam ecclesiasticorum ita esse intellecta, ut nunc sentiuntur, affirmant. Ipse denique doceri rogat, qualiter illud diluatur, quod retractatis priorum opinionibus, pene omnium par inveniatur & una sententia, qua propositum & praedestinationem Dei secundum praescientiam receperunt, ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios contumeliae fecerit, quia finem uniuscujusque praeviderit, & sub ipso gratiae adjutorio, in qua futurus esset voluntate & actione praescierit. Haec Prosper.

Videndum itaque qui scriptores ecclesiastici tam ante quam etiam post id tempus eam visi fuerunt opinionem tradere, & quid omnino de eorum authoritate aut verbis oporteat respondere.

Irenaeus libro quarto contra haereses capite trigesimooctavo scribit ex futurorum praescientia dictum esse: Jacob dilexi, Esau hodio habui.

Origenes lib. 3. periarchon & lib. 1. in epistolam ad Roman. explicans initium epistolae, ac rursum lib. 7. exponens illud cap. 9. an non habet potestatem figulus luti, &c. & homil. 3. in Num. multis & apertis verbis docet praedestinari homines a Deo ex operibus praevisis, ac propositum de quo Apostolus Roman. 8. hominis propositum interpretatur, non Dei. Hilarius in Psal. 64. ita scribit: Non res indiscreti judicii electio est, sed ex meriti delectu facta discretio est. Beatus ergo quem elegit Deus. Beatus ob id quia electione sit dignus.

Arnobius in Psalm. 90. 91. 108. 147. aliisque ejusdem commentarii locis, gratiam & electionem ex praecedentibus aut praevisis meritis plane constituit.

Ambrosius seu author commentarii epistolae Roman. ad illud capite 8. Iis qui secundum propositum vocati sunt: Hi, inquit, secundum propositum vocantur, quos credentes praescivit Deus futuros sibi idoneos, ut antequam crederent scirentur. Et mox: Quos praescivit sibi futuros devotos, ipsos elegit ad promissa praemia capessenda. Et super caput 9. inter alia multa quibus praedestinationem videtur ad praescientiam operum referre etiam illud: Miserebor cujus misereor, &c. de praescientia exponit hoc modo. Et misericordiam dabo, quem praescivi post errorem toto recto corde reversurum ad me. Hoc est dare illi, cui dandum est, & non dari illi, cui dandum non est, ut eum vocet, quem sciat, obedire, &c. Quae verba etiam in glossam ordinariam relata habentur. Similis est locus ejusdem commentarii in Gal. 1. ad illud. Qui me segregavit ex utero.

Idem lib. 5. de fide ad Grat. cap. 3. Quid est, inquit, quod Deus ait: Non est meum dare vobis? non est meum qui justitiam servo, non gratiam. Denique ad patrem referens addidit, quibus paratum est, ut ostenderet patrem quoque non petitionibus deferre solere, sed meritis, quia Deus personarum acceptor non est. Unde & Apostolus ait: Quos praescivit & praedestinavit. Non enim ante praedestinavit, quam praesciret, sed quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit. Haec ille.

Hicronymus super Mal. 1. exponens illud, Jacob dilexi, Esau, &c. dicit dilectionem & odium Dei vel ex praescientia futurorum nasci vel ex operibus, scilicet, jam factis. Alioquin, inquit, novimus quod omnia Deus diligat, nec quicquam eorum oderit, quae creavit, sed proprie eos suae vindicet charitati qui vitiorum hostes sunt & rebelles, &c. Idem in epistola ad Hedibiam quaestione decima dicit non homines eligi sed hominum voluntates. Similis est apud eum locus in expositione Galat. 1. & 5. Quod ipsum etiam manifestius docet brevis commentarius qui inter opera ejus exstat in epistolam Rom. 8. & 9.

Chrysostomus homil. 15. super ep. Rom. tractans illud cap. 8. his qui secundum propositum vocati sunt sancti, propositum interpretatur non Dei vocantis sed hominum vocatorum: & homil. 16. super illud cap. 9. Jacob dilexi, &c. Qua igitur de causa, inquit, hic quidem amori, ille autem odio habitus erat? Quoniam quidem hic malus, ille autem bonus erat. Et ad illud: Major serviet minori. Cur igitur hoc dixit Deus? quia non expectat quemadmodum homo, a rerum exitu videre, quisnam bonus aut malus sit, sed etiam antea novit quisnam talis aut talis futurus. Et infra dicit Pauli studium in hoc potissimum versari, ut doceat Deum unum esse, qui dignos noverit ut coronas reportent vel poenam. Illud quoque, ut secundum propositum electio Dei maneret, sic exponit: ut appareat Dei electio secundum praescientiam facta. Et mox subjungit: Quam multi ergo Matthaeo meliores esse vi debantur ab apparenti operum argumento? Verum qui arcana novit, quique cogitationis aptitudinem probare potest, is & in caeno margaritam jacentem novit, omissisque aliis admiratus hujus pulchritudinem illum elegit, voluntatisque nobilitati suam quum adiunxisset gratiam, probatum illum esse pronunciavit. Quod & pluribus deinde probat ab exemplo artificum. Sed & alia hujusmodi multa scribit eodem loco.

Idem homil. 1. in epist. Eph. 1. Quod si homines, inquit, quando eligunt, optima sibi deligunt, multo magis Deus. Eligi enim & divinae bonitatis judicium est, & virtutis eorum qui eliguntur. Similia repetit homil. 2. in eandem epistolam. Rursum idem homil. 80. in Matth. verba illa Christi: Percipite regnum, quod vobis paratum est, &c. sic exponit: antequam nati sitis, quiae sciebam vos hujusmodi futuros, haec vobis a me praeparata fuere. Similiter de vocatione Apostolorum scribit homil. 31. ejusdem operis, & de conductis operariis in vineam homil. 56. Quibus adde homiliam inscriptam de Jacob & Esau.

Theodoretus super Rom. 8. propositum itidem ad homines refert, ita inquiens: Non enim vocat Deus simpliciter, sed eos qui habent propositum. Et infra: quorum propositum praescivit, eos ab initio praedestinavit. Et in capit. 9. Non expectavit Deus rerum experientiam, sed dum adhuc utero gererentur ( Jacob &) Esau differentiam eorum praedixit. Praedixit autem cum eorum propositum praescivisset. Non est enim injusta electio, sed quae hominum proposito convenit.

Faustus duobus libris quos scripsit de gratia & libero arbitrio, hanc praedestinationis ex operum praescientia doctrinam apertissime tradit ac defendit Cujus inter alia lib. 2. cap. 5. legitur haec sententia: Nisi praescientia exploraverit, praedestinatio nihil decernit.

Sedulius in epistolam Rom. multa habet eadem cum Ambrosiano commentario in cap. 8. & 9. quorum nonnulla supra citavimus.

Joannes Damascenus libro 2. de fide capite 30. Jam igitur, inquit, secundum praescientiam suam praejudicavit omma Deus, secundum bonitatem & justitiam suam: & lib. 4. capit. 20. adducens illud Roman. 9. An non habet potestatem figulus luti, &c. Non ipse Deus, inquit, honorabilia aut ignominiosa struit vasa, sed propria uniuscujusque electio.

Theophylactus super Matth. 22. scribit in haec verba: Pauci qui salvantur, & quo digni ut eligantur a Deo, ita ut Dei quidem sit vocare, electos autem fieri vel non, nostrum est, &c. Idem super Joan. 6. Rom. 8. & 9. quaedam habet similia.

OEcumenius quoque in eadem Pauli loca non dissimilem facit commentarium.

Denique Rupertus libro 13. in Matthaeum & alibi sententiam hanc plane suam esse non obscure testatur.

Eam vero quo magis probabilem faciant adversarii, ipsum etiam Augustinum pro ea adducunt, utpote apud quem lib. 83. quaest. 68. haec legantur verba: Prorsus Deus cujus vult miseretur, & quem vult indurat. Sed haec voluntas Dei injusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis, quia & ipsi peccatores, cum propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen nulla est inter illos diversitas. Quorum quidem verborum cum in libri illius retractatione, non meminerit, consequens volunt eum tacendo ea approbasse.

Idem in expos. quarundam propositionum epist. ad Rom. prop. 55. Sanctorum Deus, inquit, non praedestinavit aliquem, nisi quem praescivit crediturum & secuturum vocationem suam. Et prop60. ad objectionem quam sibi movet de Jacob electo & Esau reprobato, priusquam boni quicquam egissent aut mali, respondet hoc praescientia Dei factum esse, qua novit etiam de nondum natis, qualis quisque futurus esset. Et infra: Si enim nullo merito, non est electio. Aequales enim omnes sunt ante meritum, nec potest in rebus omnino aequalibus electio nominari. Et paulo post: Fidem inquit, eligit Deus in praescientia, ut quem I sibi crediturum esse praescivit, ipsum elegerit, &c. Rursus idem q 2. ad Simpl. de Jacob ita scribit: Non itaque electus est ut fieret bonus, sed bonus factus eligi potuit. Et post multa: Nemo enim eligitur, nisi jam distans ab eo qui rejicitur. Unde quod dictum est, quia elegit nos Deus ante mundi constitutionem, non video, quomodo sit dictum, nisi praescientia.

Ejusdem verba sunt tract. 76. in Joan. Qui enim diligunt, quia diligunt eliguntur. Et libro de spiritu & lit. capite 5. praescivit ut praedestinaret, & conc. 2. in Plalm. 30. Ubi merita considerantur, electio est, non sors. Quin etiam in libro de dono persev. affirmat Deum praedestinasse justissimo judicio; justum autem judicium merita attendit ejus qui judicatur. Idem praeterea toto fere libello de praedest. & gratia, & altero de praedestinatione Dei capite 5. eam probat sententiam, quae praedestinationem statuit ex meritorum praevisione. Quod etiam prae se ferunt illa verba lib. hypognost. apud eundem Augustinum: Propterca praedestinat Deus, quia quale futurum scit, praescit.

Haec igitur sunt quae fere solent ex Patribus contra gratuitam Dei praedestinationem proferri. Quibus ut respondeatur, quoniam non omnium par est authoritas, nec uno eodemque sensu omnia dicta accipienda sunt, quaedam praemittemus in genere notanda.

Quorum primum est, quod Augustinus a Prospero super hac difficultate consultus, constanti asseve„ratione respondit. Hoc se scire: neminem contra istam praedestinationem, quam secundum scripturas „sanctas defenderet, nisi errando disputare potuisse, libro de dono persev. cap. 18. Si qui ergo superiorum authorum ita de praedestinatione electorum proprie dicta disputarunt, ut ejus causam petendam existimarent ex operibus hominum praevisis, cum Augustino fateri nos ingenue necesse est, eos ab errore vindicari non posse.

Secundum est: Patres ante exortam haeresim Pelagianam in suis scriptis interdum minus clare & expresse, minusque caute ac circumspecte de praeveniente Dei gratia, deque gratuita praedestinatione locutos fuisse, atque omnino de hujusmodi materia non admodum exacte & accurate disputasse, utpote quaestione nondum commota, quae cogeret ad diligentiorem veritatis inquisitionem, idque eo magis, quod contra Manichaeorum haeresim tunc grassantem quae liberum arbitrium tollebat, magis pro tempore vigilandum sibi esse putarent. Quod & Augustino accidit, ut ex ejus retractationibus ipso testante manifestum est. Unde etiam in libro de dono persev. cap. 20. de se & aliis Catholicis scriptoribus loquens. Hanc, inquit, praedestinationem postea diligentius & operosius, cum jam contra Pelagianos disputaremus, defendere necessitas compulit. Didicimus enim fingulas quasque haereses intulisse ecclesiae proprias quaestiones, contra quas diligentius defenderetur scriptura divina, quam si nulla talis necessitas cogeret. Haec ille. Quod quidem ut circa alias haereses, ita nominatim etiam circa Arianam usu venisse, ex patrum scriptis perspicuum est. Nam & Arius similiter cum primum haeresim suam aperire coepisset, jactabat omnes orientales episcopos secum sentire; contrariam vero Alexandri episcopi sui doctrinam velut novam & absurdam verbis exagitabat, ut in ejus epistola ad Eusebium Nicom. scripta videre est apud Theodoretum libro 1. histor. eccles. cap. 5. & Nicephorum. Sed huic quoque calumniae responsum est ab Hieronymo lib. 1. Apo. contra Ruffinum. Sic enim de iis qui scripserunt ante Nic. concilium, loquitur, & quomodo, inquies, in libris eorum vitiosa nonnulla sunt? Si me causas vitiorum nescire respondero, non statim illos haereticos judicabo. Fieri enim potest, ut vel simplic ter erraverint, vel alio sensu scripserint, vel a librariis imperitis eorum paulatim scripta corrupta sint; vel certe antequam in Alexandria, quasi daemonium meridianum, Arius nasceretur, innocenter quadam, & minus caute locuti sint, & quae non possint perversorum hominum calumniam declinare. Sic ille. Quae verba, quam optime quadrant etiam in materiam praesentem, ut ex Augustino jam ostendimus.

Tertium est, negari non posse quin & ante & post Pelagium, scriptores quidam extiterint ex iis qui superius adducti sunt, quos constet ab errore Pelagii non fuisse alienos. Quorum imprimis est Origenes de quo idem Hieronymus in epistola ad Ctesiphontem: Doctrina Pelagii, inquit, Orngenis ramuscilus est, ut interim omittamus & alterum ejus de praedestinatione errorem longe absurdiorem, quem ei tacito nomine Hieronymus tribuit in commentario Ephes. 1. De quo diximus initio.

Faustum quoque Regiensem episcopum in hoc numero habendum esse, non est dubium, ut qui vel maxime cum Massiliensibus reliquias foverit haeresis Pelagianae. Quo nomine scripta ejus a Gelasio Papa in Concilio 70. episcoporum reprobata sunt, a Petro Diacono & collegis orientalibus anathematizata, a Fulgentio, Maxentio, Avito & Joanne Antiocheno tanquam haeretica oppugnata; denique ab Isidoro, Adone, Vincentio graviter notata & condemnata: Quo fit ut sententia Fausti toties de Pelagianismo notati, atque condemnati nostram de praedestinatione doctrinam ex adverso quam maxime confirmet, ut quoniam ille dixit: Nisi praescientia exploraverit, praedestinatio nihil decernit; nostrum contra sit dicere, ut praedestinatio decermat, nihil opus habet explorante praescientia: quia quicquid boni praevidetur, ipsius praedestinationis effectus est, quemadmodum apertissime profitetur Augustinus, Prosper, Fulgentius, Arnobius, item Psalmorum interpres longe diversus ab Arnobio Rhetore Lactantii praeceptore, in multis haud obscure alludit Pelagio. Nam & quodam loco aperte negat peccatum originale. Quam ob causam etiam a Gelasio scrip a ejus ut apocrypha proscribuntur. Quam censuram Gelasii quidam ad Arnobium Rhetorem perperam retulerunt. Theodoretus Origenem in commentario secutus, meritocum illo rejicitur, ut & Theophylactus, & OEcumenius qui aliena fere ex Origenis fontibus deprompta suis commentariis inseruerunt. Quos proinde in materia de gratia Dei caute legendos jam dudum quidam marginalibus annotationibus prudenter admonuerunt. Rupertus quia Beati Augustini doctrinam palam reprehendit, nullam hic authoritatem meretur. Qui tamen alibi gratuitam praedestinationem apertis verbis confitetur, ut in commentario super Apocal. 21. ita scribens; Hoc ipsum quod homo sitit operando, quod operatur sitiendo & desi derando Deum, totum est muneris divini, muneris gratuiti. Ipse enim & gratis nos fecit, & gratis antequam essemus, omnes sanctos suos ad vitam praedestinavit. Porro commentarium in epistolas Pauli Ambrosio ascriptum satis constat ipsius non esse, sed obscuri cujuspiam authoris, & doctrinae non omnino probatae. Cujus verba cum Sedulius sua fecerit, quaedam etiam ex Fausto adjunxerit, non est cur ejus authoritas ngotium nobis facessat. Habet quidem glossa ordinaria super Rom. 9. verba quaedam ex hoc pseudo Ambrosii commentario desumpta, quae praedestinationem praevisis operibus ascribere vid-antur, sd mox remedium opposuit subjunctis Augustini verbis longe aliud sonantibus. Authorem vero brevis commentarii seu potius scholiorum in epistolas Pauli quae habentur inter opera Hieronymi, ipsum esse Pelagium, plusquam probabile est. Item epistola de scientia divinae legis quae habetur tom. 9. operum Hieronymi, est alicujus Pelagiani. Homilia de Jacob & Esau, quae fertur inter opera Chrysostomi, adeo Chrysostomi non est, ut ne Graeci quidem authoris, sed Latini cujuspiam esse, cuivis docto pateat. Librum de praedestinatione & gratia, qui alicubi etiam Hieronymi titulum gerit, neque hujus, neque S. Augustini esse, stylus manifeste loquitur, ac magis apparet contra sanctum Augustinum scriptum fuisse. Nec multo secus sentiendum de altero libello qui inscribitur de praedestinatione Dei.

De his igitur authoribus partim notis, partim ignotis, non est nobis laborandum quid de praedestinatione senserint aut scripserint; licet quorundam verba possint bonum sensum recipere.

Postremo denique notandum verba sanctorum Patrum, qui authoritatem hac in parte merentur, sine praejudicio gratuitae praedestinationis multipliciter exponi posse. Uno modo, ut per praescientiam operum intelligatur ipsa eorum praedestinatio seu praeparatio, vel quod in idem recidit, praescientia cum hujusmodi praeparatione, quomodo praescientiam accipi interdum in scripturis alibi monstravimus. Quod ipsum & Sanctus Augustinus ex scripturis docet lib. de dono persev. cap. 18. Atque inde solutionem objectionis petens cap. 19. sic ait: Quid ergo nos prohibet, quando apud aliquos verbi Dei tractatores legimus Dei praescientiam, & agitur de vocatione electorum, eandem praedestinationem intelligere? Magis autem fortasse voluerunt hoc verbo in ea re uti, quod & facilius intelligitur, & non repugnat, imo & congruit veritati, quae de praedestinatione gratiae praedicatur. Sic ille; scilicet volens ostendere veteres tractatores rem eandem, quam ipse de praedestinatione, tametsi diversis verbis, tradidisse. Quod igitur aliquando dicunt Deum eos elegisse, quos bonos futuros, vel quorum opera bona futura praescivit, juxta hunc intellectum verissime dicitur. Praescivit enim quia praeparavit, dicente Apostolo: Creatos esse nos in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus, Ephes. 2. Nam etsi quaedam praesciat Deus, quae ipse non facit, ut peccata; nihil tamen in tempore facit, quod non ab aeterno praescierit. Atque haec omnia ideo praescivit, quia facturus erat. Nec si ab eo praesciri dicantur, ideo neganda sunt ab eo fieri. Ipse enim sciebat (ait de Christo Joannes capite 6.) quid esset facturus. Et Psalmista: Deus prospicit quod veniet dies ejus, Psal. 36. cum tamen Deus ipse sit qui malum diem inducat super peccatorem, juxta illud Jeremiae 17. Induc super cum diem afflictionis.

Alio modo, si consideremus inter effectus praedestinationis non modo priorem respectu posterioris habere rationem causae meritoriae, verum etiam posteriorem respectu prioris habere rationem causae finalis. Velut, si dicamus, inquit Sanctus Thomas art. 5. q. 23. p. 1. quod Deus praeordinavit se daturum alicui gloriam ex meritis, & quod praeordinavit se daturum alicui gratiam ut mereatur gloriam. Unde ibidem ad verba ex Ambrosiano commentario objecta respondet, quod usus gratiae praescitus, non est ratio collationis gratiae, nisi secundum rationem causae finalis, quia nimirum ad hoc gratia confertur, ut ea bene utamur, sic Apostolus ait Ephes. 1. Deum nos elegisse ut essemus sancti & immaculati.

Tertio. Si cogitemus interdum loqui patres de praedestinatione secundum ultimum ac praecipuum ejus effectum, quem Apostolus glorificationem nominat, ut quando dicunt idcirco Deum aliquos praedestinasse vel elegisse, quia bonos futuros & bene victuros praevidit; ut sit sensus, Deum quibusdam aeternam gloriam praeparasse, dandam pro bonis opetibus, quae praevidit eos perseveranter operaturos, praevidit autem ut jam dictum est, quia praeparavitQuae quidem expositio causam meritoriam ejusmodi patrum sententiis significatam, quam in praevisis operibus ponunt, non refert ad praeparationem gloriae ac multo minus ad totam praedestinationem, sed ad ipsam gloriam praeparatam. Hoc enim & illis Domini verbis: Percipite regnum vobis praeparatum, Esurivi enim, &c. significatum esse supra ostendimus.

Quarto, quod tamen eodem fere redit, si dicamus patres in ejusmodi sententiis considerasse gloriam seu vitam aeternam, tanquam mercedem ac praemium, quod ut tale praeparatur homini pro meritis operum praecedentium, seu praevisorum. Nam Deus ab aeterno constituit homini dare gloriam pro gratia, tanquam mercedem pro merito, sicut hoc facit in tempore. Sic tamen ut utrumque divini esse muneris agnoscatur, canente Psalmista, gratiam & gloriam dabit Dominus. Verum praeter hanc mercedis praeparationem, quae ad justitiam Dei pertinet, imprimis agnoscenda est vitae aeternae, ut gratiae praeparatio, juxta illud Apostoli Rom. 6. Gratia Dei vita aeterna. Quam gratiae rationem vita aeterna non haberet, nisi quadam ratione esset indebita & homini, nihil ex se ipso meritorum adferenti, mere gratuito praeparata. Et hanc gratiae praeparationem proprie Augustinus praedestinationem definivit.

Ex his itaque praemissis facile est pleraque objecta dissolvere.

Quod enim Irenaeus ex praescientia vult esse dictum: Jacob dilexi, non mirum, quandoquidem praesciebat Deus in Jacob quod erat ipse facturus, quod sane Irenaeus non negat. In Hilario per electionem non aeternum Dei propositum videtur intelligi, sed temporalis assumptio, qua hominem ad gloriam vel gratiam ampliorem assumit. Sic enim habet Psalmi versiculus quem enarrat: Beatus quem elegisti & assumpsisti, inhabitabit in atriis tuis. Haec assumptio fit pro meritis praecedentibus, sed a praeveniente Dei gratia profectis.

Ambrosius ad Gratianum scribens de vita aeterna loquitur sub ratione mercedis, quam sic consideratam jam diximus intuitu meritorum praeparatam esse, adeóque ex justitia debitam.

Hieronymi super Mal. scribentis sensus est, quod neminem Deus ad gloriam diligat, id est, nemini gloriam dare statuerit, nisi qui vitia odisset. Sed hoc ipsum de quibus praescivit, ijsdem etiam praeparavit.

Ejusdem locus ad Hedibiam non aliud vult quam eligi homines ad salutem non ex eo dandam, quod quis sit Judaeus aut Graecus, sed pro meritis bonarum voluntatum.

Chrysostomus quoque passim de electione loquitur ad gloriam sub ratione praemii consideratam, quae in quantum talis procedit ex praevisione meritorum. Sed haec ideo esse praevisa, quia praeparata, nusquam negat idem doctor, quin potius alibi clare affirmat ut lib. I. de providentia sub finem, & hom. 12. super illud 1. Cor. 8. Quid habes quod non accepisti, & illud cap. 10. Fidelis Deus qui non sinit vos tentari, &c. & illud Phil. 2. Deus operatur in vobis velle & perficere, & hom. 8. in 2. epist. ad Tim. Ex quibus etiam locis intelligitur, non ita Chrysostomum gratiam ascribere praeparationi nostrae voluntatis, ut non etiam fateatur ad hoc ipsum praeparari voluntem a Domino, ut ad gratiam recipiendam apta sit, eamque actu suscipiat.

Quod ex Joanne Damasceno priori loco adfertur, hunc habet sensum: Deus secundum praescientiam qua scivit alios bene victuros alios male, jam ab aeterno praejudicavit se redditurum aliis praemia secundum bonitatem suam, aliis supplicia secundum justitiam suam. Igitur in verbo praejudicavit, quod a Fabro Stapulensi minus recte versum est, praeelegit, ratio justitiae & mercedis respectu boni operis continetur. Et tamen ad significandam gratuitam etiam ipsius gloriae praedestinationem, addidit, secundum bonitatem suam. Solius enim bonitatis divinae est homini nulla merita habenti gloriam praeparare, licet non sine meritis consequendam. Quare hic Damasceni locus magis adjuvat veram sententiam.

Alter locus non de praedestinatione agit, sed de praesenti meriti humanorum operum, per quae quisque seipsum facit vas in honorem vel in contumeliam, id est, honore vel contumelia dignum, non autem Deus, ne in bonis quidem sine nostrae voluntatis electione, tanquam secunda & subordinata causa.

Restat Augustinus contra Augustinum in aciem productus, sicut eum olim produxerunt doctrinae ejus reprehensores Massilienses, quemadmodum commemoratis aliquot locis testatur Hilarius Arelatensis in epistola ad eum scripta.

Sed facilis est ex eodem Augustino responsio, qui si quid vel aliter quam se haberet veritas scripturae sacrae, vel minus exacte ad normam veritatis in auterioribus suis opusculis, Pelagio nondum exorto, de gratia & praedestinatione scripsisset; id totum aut ex presse aut in simili retractavit, ut in plurimis retractationum locis videre est. Igitur de verbis ex lib. 83. qu allatis, recte cum Magistro plerique respondent, Augustinum ea licet non expresse, tacite tamen at que in simili retractasse lib. I. c. 26. idque non corrigendo quasi male dicta, sed exponendo, quae minus explicate dicta, male intelligi poterant. Nam ibi ejusdem quaestionis alia quaedam verba posteriora, quibus dixerat Deum non misereri qui ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit ad pacem, exponens ait. Hoc dictum est post poenitentiam. Nam est misericordia Dei etiam ipsam praeveniens voluntatem, quae se non esset, non praepararetur voluntas a Domino. Sic ergo & in verbis praecedentibus quae nobis objiciuntur de merito quodam justificationis, seu de voluntate praecedente ad pacem loquitur Augustinus, quod plenius probant haec subsequentia ejus verba: Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint justificati, digni efficiantur justificatione; & item praecedit in aliis peccatoribus quo digni sint obtusione. Sic ille, videlicet loquens de operibus bonis gratiam justificationis praecedentibus, ut sunt fides, oratio, poenitentia, quibus impetratur justificatio, quae proinde praecedunt quidem justitiae donum, sed tamen etiam ipsa Dei dona sunt, quemadmodum & verbis ibidem subjunctis, & in retractatione jam dicta idem ipse Augustinus declarat. Atque ex his patet, quamvis meritum aliquod justificationis ibi, ut & alibi saepe agnoscat Augustinus, non ideo tamen meritum aliquod praedestinationis ab eo agnosci, quia licet unus effectus praedestinationis habeat rationem meriti respectu alterius, non tamen respectu totius praedestinationis, eo quod sub illa omne meritum comprehendatur. Est autem similis locus apud Augustinum, isque similiter exponendus lib. 21. contra Faustum cap. 2.

Quae deinde objiciuntur ex libro expositionis quarundam propositionum epist. ad Rom. & ex q. 2. ad Simplicianum, retractata sunt a suo authore lib. 1. retract. cap. 23. & lib. 2. capit. 1. de quibus etiam vide lib. de praedest. Sanct. cap. 3. & 9. & de dono persev. cap. 11. In eo, quod alibi dicit: quia diligunt, eliguntur; electionem intelligit ad videndum Deum, & quidem sub ratione praemii consideratam, ut sit sensus: Deus vult eis dare se videndum pro merito dilectionis. In eo autem: Praescivit ut praedestinaret, praescire, praediligere est. Idem cum dicit merita considerari, ubi electio est; de humana electione loquitur, non divina. Nam ibidem dicit Deum sorte suae voluntatis nos salvos facere, quia merita nulla considerat. Praedestinat autem Deus justissimo judicio, quia irreprehensibile est ju¬ dicium, seu decretum Dei praedestinantis, non quia sit pro meritis.

Quod postremo objicitur ex hypognost. lib. qui tamen non est Augustini sed authoris incogniti, facilem ex ipso loco habet solutionem; non aliud enim vult author ille, quam quod Augustinus de dono perseverantiae diligenter inculcat, scilicet praedestinationem & praescientiam Dei ad unum idemque objectum referri, quia non aliud praescit in bonis, quam quod praedestinat, sed quicquid praescit futurum, id ut futurum sit, etiam praedestinat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8