Capitulum 9
Capitulum 9
Solvuntur argumenta ex ratione
AD argumenta ex ratione sumpta, quibus opApugnari solet gratuita Dei praedestinatio, si perest ut respondeamus. Sunt autem ista¬
Primum: Voluntas Dei qua alios prae aliis eligit, irrationabilis esse non potest. Hujus autem ratio nulla reddi posse videtur, nisi ex meritis praecedentibus aut praevisis
Secundum: Si duobus paribus det aut praeparet Deus imparia, videlicet alterum eligens, alterum reprobans, erit acceptor personarum. Nam Petrus Act. 10. ex eo comperisse se dicit Deum non esse acceptorem personarum, quia in omni gente quitimet Deum & facit justitiam, acceptus est illi. Et Paulus Rom. 2. Gloria, inquit, & honor & pax omni operanti bonum, Judaeo primum & Graeco. Non enim est acceptio personarum apud Deum.
Tertium: Praedestinatio sanctorum angelorum qui perstiterunt in accepta justitia, fuit ex praescientia meritorum. Similiter & hominis recti praedestinatio, si in origmali justitia perseverasset, ex praescientia meritorum fuisset; ergo & hominis lapsi praedestinatio sic se habere videtur.
Quartum: Contrariorum contrariae sunt causae; atqui praedestinatio & reprobatio contrariantur; ergo contrarias habent causas. Itaque sicut reprobationis causa est malorum operum praescientia; sic praedestinationis causa erit praescientia bonorum.
Quintum. Deus praedestinat eligendo alios prae aliis, atqui prudens electio est e pluribus meliorum acceptio; Est igitur in his qui eliguntur aliquid quo caeteris praestent. Alioqui enim, vel stulta, vel coeca erit electio, si vel non est, vel non attenditur discrimen electorum ab aliis. Hoc fere modo Pelagius super Rom. II. dicens. Quae electio, ubi nulla diversitas meritorum? Confirmant hoc argumentum ex Chrysostomo, qui hom. 1. super epist. ad Ephes. tractans illud capit. 1. Elegit nos in ipso, dicit: Si homines eligentes quae sunt optima & pulcherrima eli¬¬ gunt, quanto magis Deus.
Sextum. Praedestinatio juvatur orationibus sanctorum, uti docet S. Thomas 1. q. 23. art. 8. Gregor. lib. 1. dialog. cap. 8. sic inquiens: Obtineri nequaquam possunt quae praedestinata non fuerunt, sed ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio, ita est ab omnipotenti Deo disposita, ut ad hoc electi pro labore perveniant, quatenus postulando mereantur accipere, quod eis omnipotens Deus ante secula disposuit donare. Deinde Petro petenti sibi apertius probari, posse praedestinationem precibus juvari, respondet id ostendi exemplo Isaac, qui deprecatus est Dominum pro uxore sterili, per quem tamen Abrahae semen multiplicare Deus jam ante praedestinaverat, ac demum concludit, constare quod praedestinatio precibus impleatur. Quod ipsum docet tam de sanctorum pro aliis quam de propriis ipsius praedestinati orationibus. Cum ergo orationes sint merita quaedam, consequens est praedestinationem juvari ac subinde impetrari & acquiri per merita. Quo pertinet etiam illa oratio sacerdotis in canone missae: In electorum tuorum grege nos jubeas numerari.
Septimum: Vitam aeternam quae postremus & praecipuus est praedestinationis effectus, bonis operibus promeremur; ergo saltem ad vitam aeternam praedestinamur ex praevisis meritis. Praesertim cum merita, sub nomine mediorum ponantur in definitione praedestinationis. Est enim praedestinatio qua homines per certa quaedam media ordinantur a Deo ad vitam aeternam.
Octavum: Promissiones aeternae vitae non sunt absolutae sed conditionatae, videlicet pendentes a meritis nostrorum operum, juxta illud: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, quemadmodum & docet concilium Tridentinum sess. 6. can. 20. ergo similiter praedestinatio ad vitam non absoluta est, sed ex praevisis meritis suspensa.
Nonum. Opinio quae praedestinationem ponit ex meritis praevisis, facilem monstrat viam ad conciliandam gratiam Dei, ipsamque praedestinationem cum libero arbitrio praedestinatorum; igitur amplectenda est, praesertim cum haec ratio multos etiam doctos moverit, ut ab Augustini & S. Thomae sententia, secundum quam perdifficile est intelligere, quomodo salvetur in praedestinatis libertas arbitrii, putaverint sibi recedendum.
Decimum: Doctrina de praedestinatione Dei absoluta & efficaci ante omnem praevisionem motus liberi arbitrii, tollit humanum conatum ac studium bonorum operum, & adducit animis torporem ac desperationem, dum quod absolute & sine respectu operum nostrorum semel fixum est, sciamus omnino futurum, quodque non ita fixum est, nullis posse operibus obtineri: igitur aut vera non est, aut certe non praedicanda. Hoc argumento Beati Augustini de praedestinatione doctrinam improbabant Massilienses, ut referunt Prosper & Hilarius in suis epistolis ad Augustinum scriptis.
Sed ad haec respondemus. Ac primum quidem argumentum solvit Sanctus Thomas art. 5. saepe citato ad 2. & 3. ubi docet seclusa meritorum consideratione, multiplicem posse rationem assignari in genere, quare Deus quosdam voluerit eligere, quosdam reprobare, praecipuam tamen hanc esse, quam commemorat Apostolus Roman. 9. & indicat 2. Tim. 2. nempe ut in humano genere manifestetur bonitas & justitia divina; bonitas quidem in iis quos eligit, justitia vero in iis quos reprobat, ut sic in utrisque ipse glorificetur. Verum in particulari, quare hunc elegerit, illum abjecerit, non aliam esse rationem nobis quaerendam, quam voluntatem divinam. Quam responsionem declarat exemplo materiae primae, quae cum tota sit in se uniformis, ratio quidem in genere reddi potest, cur secundum diversas partes aliam atque aliam formam habuerit in creatione sibi attributam, scilicet ut esset in universo rerum varietas; sed cur haec ejus pars hanc acceperit formam, illa aliam, ex simplici dependet voluntate divina. Adde quod argumentum hoc, si valeret, concluderet, ne posse quidem Deum eligere alios prae aliis, posita omnium hominum aequalitate, eo quod non possit esse voluntas Dei irrationabilis, quod sane asserere nimis est absurdum.
Cum autem dicit S. Thomas illius differentiae, qua Deus in particulari hunc eligit, illum reprobat, non esse rationem nisi divinam voluntatem, sicut ex simplici pendet voluntate divina, quod haec pars materiae sub ista sit forma, & illa sub alia; Cumque idem in corpore ejusdem articuli dicit praedestinationem habere pro ratione divinam voluntatem, ad quam totus effectus praedestinationis ordinetur ut in finem, & ex qua procedat ut ex principio primo movente, videtur hoc velle, quod Deus pro voluntatis suae libertate, quae in ipso summa est, cum alioqui in rebus nulla possit diversitas attendi, hunc eligat non illum, & huic & parti materiae hanc tribuerit formam, non illi, quodque ad manifestandam summam hanc libertatem sic faciat. Unde ait in evangelio: An nonlicet mihi quod volo facere? Hoc enim propriissime convenit Deo, quippe qui solus absolute sui juris est, suique arbitrii. Cui soli competit dicere, sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas. Posset autem quaeri; si sola voluntas est ratio dictae differentiae, quomodo secundum Apostolum Roman. II. & Augustinum Apostolomultis locis astipulantem inscrutabile nobis sit, cur Deus hunc prae illo elegerit. Quod demum, ut idem testatur Augustinus ench. 95. nnotescet in die judicii extremi. Si enim sola voluntas divina est ratio, facile cuique est eam rationem assignare, ut argumentatur Bonaventura. Posset & hoc quaeri; utrum similiter inscrutabile dicendum sit, cur haec pars materiae hanc formam habeat, illa aliam. Sed hujusmodi quaestiones altiorem postulant indagationem, quae non est hujus loci.
Ad secundum respondemus cum S. Thoma articulo memorato ad 3. & 2. 2. q. 63. art. 1. ad 3. in gratuitis non habere locum acceptionem personarum, sed potius illud evangelicum, quod modo diximus: An non licet mihi quod volo, facere. Sic etiam Augustinus respondet ench. 98. & epist. 105. & lib. 2. contra epist. Pel. cap. 7. & Fulgentius de gratia Christi cap. 21. Quod autem ex verbis Apostolorum Petri & Pauli objicitur, Deum neminem cujuscunque gentis aut conditionis hominem abjicere, eo quod apud ipsum non sit acceptio personarum? id non aliter ab illis dictum est, quam praesupposito aliquo merito, cui juxta ordinationem divinam ulterius aliquod salutis bonum debeatur, ut ex utroque loco est manifestum. Meritum autem illud non aliunde provenit, quam ex praeveniente gratia Dei, ideoque & ipsum sub effectu praedestinationis continetur.
Ad tertium argumentum, utrum respondendum sit negatione antecedentis, an consequentiae (sunt enim de ea re diversae doctorum opiniones) ex iis patebit, quae de praedestinatione angelorum infra dicentur.
Ad quartum respondent quidam, reprobationi hominis vel angeli non proprie contrariari praedestinationem hominis lapsi, eo quod reprobatio pertineat ad genus providentiae, qua res gubernantur secundum primam institutionem, ad quam etiam pertinere volunt praedestinationem angelorum, quam proinde fatentur reprobationi proprie contrariari, atque in ea recte procedere argumentum propositum; nostram vero praedestinationem pertinere ad diversam providentiae partem, qua nimirum novo quasi consilio praeter primam institutionem res aliqua a Deo administratur. Huic autem praedestinatio ni negant aliquam proprie oppositam esse reprobationem, propterea quod de reprobandis nullum sit novum Dei consilium, sicut de praedestinandis. Unde, inquit, reprobis hominibus dicetur: Ite in ignem qui paratus est diabolo & angelis ejus; electis autem non dicetur: Percipite regnum quod paratum est angelis, sed vobis, quia angelorum similis quidem est reprobatio, sed non similis praedestinatio¬
Verum ista quam recte dicantur, similiter ex iis, quae de praedestinatione angelorum, infra dicemus, intelligetur. Interim juxta horum sententiam breviter responderi potest, praedestinationis & reprobationis ideo non esse parem rationem, quod praedestinatio sit gratiae, reprobatio justitiae, quodque illa sit praeparatio bonorum, haec malorum. Itaque in his meritum quaeri oportere, non item in illis. Qui vero sentiunt reprobationem non esse ex meritis, non premuntur hoc argumento.
Ad quintum respondetur aliam esse rationem electionis in Deo, aliam in hominibus. Homines enim sibi bene esse volunt per hoc quod eligunt, & idcirco eligunt quod melius est: Deus autem eligit ut electo bene sit. Unde nihil prohibet eum e malis aeque mala, vel etiam pejora eligere, ut ea bona faciat. Rursum homo eligit aliquid quia bonum est, Deus eligit ut bonum fiat, juxta illud Apostoli Ephes. 1. Elegit nos ut essemus sancti & immaculati. Hinc concinne de Deo dictum ab Augustino tract. 89. in Joan. Non eligit bonos, sed eligit ut faciat bonos. Ad confirmationem ex Chrysostomo subjunctam respondeo, Deum ex mente Chrysostomi eligere meliora a se facienda. Qui sensus probatur ex praecedentibus & sequentibus. Praecedit enim: Elegit nos ad hoc ut essemus sancti & immaculati. Et postea sequitur, Omnino enim si probos elegit, ipse nos fecit sanctos.
Sexti argumenti solutio patet ex ipso Sancto Thoma, qui ibidem docet praedestinationem quoad effectum juvari precibus sanctorum & aliis bonis operibus, hoc sensu; quia providentia cujus pars quaedam est praedestinatio, non subtrahit causas secundas, sed sic providet effectus, ut etiam ordo causarum secundarum subjaceat providentiae. Sicut igitur, inquit, effectus naturales sic providentur, ut etiam causae naturales ad illos ordinentur, sine quibus non provenirent: ita praedestinatur a Deo salus alicujus, ut etiam sub ordine praedestinationis cadat, quicquid hominem promovet in salutem, vel orationes propriae, vel aliorum, vel alia bona, vel quicquid hujusmodi, sine quibus aliquis salutem non consequitur. Ex quibus manifestum est praedestinationem secundum S. Thomam precibus aliisque piis operibus tam propriis quam alienis eatenus adjuvari, quia per haec tanquam causas secundas, sub ipsa tamen praedestinatione comprehensas salus hominis, quae est ultimus praedestinationis effectus promovetur; non ) quod haec opera praedestinationem ipsam aliqua ratione mereantur. Eandem responsionem facile est colligere ex Gregorii verbis. Cum enim ait; ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata esse, ut precibus obtineantur; significat utrumque esse a Deo praedestinatum, & eam rem quae precibus impetratur, & ipsas preces, tanquam media quibus ea res impetratur. Unde non dicit perennis regni praedestinationem sic esse dispositam a Deo, ut eam laborando vel postulando quis mereatur, sed ut ad hoc, scilicet regnum ex labore perveniat, quatenus postulando mereatur accipere, quod ei Deus ante secula disposuit donare.
Ad septimum respondetur vitam aeternam, cum sit finis propter quem caetera salutaria bona tribuuntur, executione quidem esse postremum praedestinationis effectum; sed intentione primum. Deus enim primo gloriam electis suis praeparavit, ac deinde media quibus ad eam perducerentur, idque juxta ordinem, quem secundum modum intelligentiae nostrae in actionibus divinis imaginamur ex ordine rerum seu effectuum ita se habentium, ut eorum unus sit causa alterius, quemadmodum ad superiorem distinctionem ostendimus. Hoc autem modo vita aeterna proprie sub praedestinationem cadit. Unde ab Apostolo gratia vocatur. Quamvis igitur ad vitam aeternam non adducamur, nisi per merita, non tamen ad illam ex meritis praevisis praedestinamur. Ut enim aliud est ad vitam aeternam praedestinari, aliud ad eam adduci: sic alius atque alius ordo in hoc & illo considerandus est. Quae res etiam ex propositis humanis declarari potest. Nam licet ad doctrinam non perveniatur nisi per studium praevium, non tamen propositum seu desiderium consequendae doctrinae nascitur ex desiderio studendi, sed contra. Distinguendus est enim ordo executionis ab ordine propositi. Recte nihilominus in definitione prae¬ destinationis ponuntur media, sub quibus merita comprehenduntur quatenus, scilicet, ipsa etiam merita sub praedestinatione cadunt tanquam ejus effectus. Totum enim hoc mere gratuitum est, hominem per merita perducere ad vitam aeternam. Unde praedestinatio qua Deus hoc facere decrevit, mere gratuita dicenda est.
Ad octavum respondetur inter promissionem vitae aeternae & ejus praedestinationem, multum interesse. Primum, quia promissio temporalis est, praedestinatio aeterna; Deinde quia promissio pertinet ad omnes quibus annunciatur illud: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Praedestinatio vero paucorum est, scilicet eorum quibus aeterno decreto vita est praeparata. Denique quia promissio non praestat conditionem requisitam, sed praerequirit tantummodo; praedestinatio vero conditionem promissioni annexam praestat, & intra se claudit. Unde patet non esse consequens, si promissio vitae aeternae pendet ex conditione observationis mandatorum, etiam praedestinationem vitae ex ejusmodi conditione dependere. Non enim potest ab eo dependere, quod ipsa praestat & includit.
Ad nonum respondemus, in opinionibus & doctrinis non ea semper amplectenda esse, quae sunt aut esse putantur ad intelligendum faciliora, sed quae sunt veriora. Veritatis autem in multis difficilis est perscrutatio, maxime in gravioribus religionis nostrae capitibus, quorum unum est hoc praedestinationis mysterium, ut vocatur a patribus concilii Tridentini sess. 6. cap. 12. De quo etiam peculiariter Augustinus multis locis professus est, maximam in eo explicando & cum arbitrii libertate componendo, difficultatem inesse; ita ut paucos esse fateatur, qui mysterium hoc intellectu penetrare valeant. Loca sunt lib. 2. contra lit. Pet. c. 84. lib. 4. contra Jul. cap. 8. de gratia Christi cap. 24. & 47. lib. 2. de pec. mer. cap. 18. & de praedestinatione Sanctorum cap. 8. & 20. Ex quibus concluditur eam doctrinam, quaefacilem videtur rationem monstrare conciliandi praedestinationem Dei cum libero hominis arbitrio, non esse consentaneam doctrinae Augustini & aliorum praestantium ecclesiae doctorum, qui magnam semper hac in re difficultatem agnoverunt, & ac proinde merito rejiciendam.
Ad postremum argumentum, sibi a Massiliensibus objectum respondet Augustinus lib. de dono persev. cap. 17. Videant, inquit, quale sit quod sibi persuaserunt, praedicatione praedestinationis (scilicet qualem scriptis suis praedicabat Augustinus, id est, ex mero Dei beneplacito constitutam) plus desperationis quam exhortationis adferri. Hoc est enim dicere, tunc de sua salute hominem desperare, quando spem suam non in seipso, sed in Deo didicerit ponere, cum Propheta clamet: Maledictus omnis qui spem suam habet in homine, Ac deinde capite 22. & 24. late & erudite commonstrat, quemadmodum etiam in publicis ad populum exhortationibus possit inoffense, imo & utiliter haec praedestinationis doctrina proponi.
On this page