Capitulum 10
Capitulum 10
Praedestinationem non praesupponere praescientiam operum conditionatam
INter varias de causa praedestinationis opinioness diximus eam esse quorumdam, ut quamvis fateantur totius praedestinationis nullum esse meritum in praedestinato; putent tamen non absolute homines a Deo praedestinari, sed dependenter a praescientia quadam conditionata, id est, ea qua Deus praesciverit de unoquoque homine, quid libera voluntatis electione facturus esset, si hoc vel illo modo per internas inspirationes vocaretur aut excitaretur. Qua praescientia praesupposita dicunt ex tota humani generis massa, certos quosdam solo Dei beneplacito praedestinari, dum eis haec ipsa vocationis atque excitationis gratia a Deo praeparatur in ordine ad vitam aeternam. Sicut autem praedestinationem, sic & ejus certitudinem ex hac eadem conditionata praescientia dependere volunt. Hanc opinionem etsi ex iis quibus ostensum est, causam nostrae praedestinationis non esse merita praevisa, sed solam Dei bonitatem, non difficile sit refellere; breviter tamen hoc loco quaedam adducenda sunt argumenta, quae propius ad eam arguendam valeant. Quorum hoc
Primum: Praedestinationis effectus est, non tantum vocare, movere, excitare hominem seu ejus voluntatem, verum etiam vocantem, moventem, excitantem sequi, eique obedire, consentire, acquiescere: ergo praedestinatio non praesupponit praescientiam sequelae, consensus & obedientiae, si homo sic vocaretur, sed magis hujusmodi praescientia praesupponit praedestinationem. Ideo namque videt Deus homines secuturos, si taliter aut taliter vocati fuerint, quia ipsa sua vocatione, quae est secundum propositum, efficaciter facturus est ut sequantur & veniant. Non enim in Deo respectu ejusdem effectus prior est praescientia proposito seu voluntate faciendi; sed contra, haec prior est illa. Nam ideo novit Deus aliquid futurum, quia id facturum se constituit, non ideo vult facere quia praescit futurum aut faciendum, quemadmodum monstratum est supra ad distinctionem 38.
Secundum. Praedestinatio Dei ut in tempore impleatur, nullam in homine praerequirit affectionem, dispositionem seu praeparationem sed eam efficit: Deus enim juxta quod ab aeterno proposuit, hominem quemcumque vult, & quomodo vult efficit, disponit, ac praeparat ad sua dona capessenda. Non ergo Dei praedestinatio praesupponit hujusmodi dispositionum atque affectionum praescientiam, sed ab hac praesupponitur.
Tertium: Voluntas eo modo excitata, quo Deus eam secuturam novit, aut sequetur Deo hoc ipsum operante ut sequatur, atque ita prius est praedestinare quam praescire hunc sequendi effectum, ut jam probatum est; aut sequetur proprio suo motu, quem Deus non fuerit in ea operatus, & ita dividemus opus gratiae ab opere liberi arbitrii: ut gratiae quidem sit vocare & excitare; liberi vero arbitrii sequi & acquiescere: Quod sine gravi errore dici non potest.
Quartum: si praedestinatio praescientiam hanc praesupponit, erit ergo praedestinatio aliquo modo ex merito praeviso, & per hoc non mere gratuita. Nam erit hoc pacto dependens a praescientia meriti. Siquidem sequela, seu consensus voluntatis excitatae seu motae ad bonum, habet sine dubio rationem meriti, ut hic de merito disputamus.
Quintum: Scripturae & patres & orationes eccle siae de gratia praedestinatione Dei loquentes, non praescientiae Dei, sed potentiae tribuunt, quod homines conservantur ad Deum, quodque vocati sequantur, & bene utantur oblatis Dei donis: ergo licet haec praesciat Deus, ideo tamen praescit, quia per suam omnipotentiam & efficacem gratiae suae operationem ea facturus est, & proinde non pendet ab hujusmodi praescientia praedestinatio¬
Sextum. Augustinus lib. de praedest. sanct. c. 10. Praedestinatione, inquit, Deus ea praescivit, quae fuerat ipse facturus. Et infra: Promisit enim quod ipse facturus fuerat, non quod homines, quia etsi faciunt homines bona quae pertinent ad colendum Deum, ipse facit ut illi faciant quae praecepit, non illi faciunt ut ipse faciat quod promisit. Alioqui ut Dei promissa compleantur, non in Dei sed in hominis est potestate Poterit autem hoc postremum similiter de praede¬ stinatione dici, si ea pendet ex praescientia operis
Septimum. Prosper lib. 1. de vocatione gentium cap. 9. Manet prorsus, inquit, & quotidie impletur, quod Abrahae Dominus sine conditione promisit, sinc lege donavit. Ita ille loquens de vocatione & conversione & salute gentium. Sicut autem Deus hanc sine conditione promisit, ita & sine conditione praedestinavit.
Octavum. S. Thomas articulo 5. saepe citato clare docet illud ipsum quod est per liberum arbitrium esse ex praedestinatione, & falli eos qui distinguunt in¬¬ ter id quod est ex gratia, & quod ex libero arbitrio,¬ quasi non possit idem esse ex utroque. Unde conclu¬¬ dit id quod est ex libero arbitrio, non posse esse ra¬ a tionem praedestinationis. Potest autem eodem argumento similiter concludi, id quod est ex libero arbitrio, non posse secundum praescientiam esse praesuppositum praedestinationi.
Nonum. Ejusdem rationis est omnium hominum praedestinatio, tam adultorum, quam parvulorum. Atqui parvulorum praedestinatio, non praesupponit praescientiam motus alicujus liberi ipsorum arbitrii, si sic aut sic vocarentur, quippe cum sine motu liberi arbitrii salventur, & motum hujusmodi in illa aetate qua eripiuntur, habere non possint. Quare nec adultorum praedestinatio praescientiam ejusmodi praesupponit, sed aeque absoluta est & independens.
Decimo satis haec opinio refellitur ex eo quod Patres docent, Deum voluntates hominum aversas, contrarias ac rebelles potenti operatione gratiae suae ad se convertere, juxta illud quod orat ecclesia Deum, ut nostras etiam rebelles ad se compellat voluntates, ut est in oratione secreta Dominicae 4. post Pentecosten. Unde Augustinus ench. cap. 98. Quis, inquit, tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit in bonum non posse convertere? & libr. de praedest. Sanct. cap. 8. gratiam, quae occulte humanis cordibus divina largitate tribuitur, a nullo duro corde respui dicit, cum ideo tribuatur ut duritia cordis auferatur.
Atque his similia docet epistola 107. ad Vitalem, de corr. & gratia c. 8. & 14. & in expos. Ps. 88. & post eum Prosper in epistola ad Ruff. lib. I. de voc. gent. cap. ult. resp. ad excerpta Gen. dubio 8. & in carmine de ingratis cap. 15. At vero rebellis & obstinata voluntas non est apta sequi, neque obedire Deo vocanti, quocunque etiam modo vocata fuerit, nisi ea vocatione vocetur, quae efficaciter eam faciat ex nolente volentem & ex rebelli obedientem, id est, ea gratia, quae, ut Augustinus loquitur, ipsam cordis duritiam auferat. Non ergo voluntas apta est sequi, nisi aptata a Deo, nec quomodocunque etiam vocata sequitur, nisi tracta a Deo. Itaque dicentibus Deum vocare sicut aptum novit hominem ut sequatur, & trahere sicut novit, eum secuturum; respondendum est quod Deus non tantum aptum novit, sed & aptum facit, nec tantum videt secuturum; sed facit sequi. Haec enim proprie sunt gratiae Dei operaNovit autem quia facit, non facit quia novit.
Postremo negari non potest, quin Deus possit diabolum convertere salva ejus libertate. Neque tamen dicendum est, hoc Deum aliter non posse nisi praesupposita praescientia conditionata, qua sciat eum obsecuturum suasioni divinae, si talis vel talis suasio adhibeatur, aut omnino ita vocetur, sicut Deus aptum novit ut sequatur, cum voluntas ejus ita sit affecta, ut nullum suasionis genus sit admissura, nisi Deus efficaciter eam moveat, & sic movendo persuadeat, cumque sit absurdum aliquam ejusmodi aptitudinem in diabolo ponere, qua dicatur aptus esse ut sequatur, si, sic aut sic vocetur. Quare sine suppositione dictae praescientiae poterit Deus etiam hominem peccatorem salva arbitrii ejus liberate convertere, & per consequens ad hoc bonum praedestinare.
On this page