Capitulum 11
Capitulum 11
Solvuntur opinionis jam dictae argumenta
AUthores opinionis jam dictae hac potissimum ratione videntur ad eam astruendam moveri; quia, ut aiunt, non apparet quomodo cum Dei praedestinatione liberum praedestinatorum salvetur arbitrium, si non illa a praescientia operum conditionata dependere, eamque praerequirere ponatur. Sed huic argumento alibi satisfactum est nempe ad dist 38. ubi ostendimus Dei providentiam, cujus pars quaedam est praedestinatio, nullam afferre rebus provisis necessitatem, eo ipso solum quo sunt efficaciter provisae, neque eam libertati actuum humanorum derogare, & ad distinctionem proxime praecedentem, ubi monstratum est, praedestinatione non tolli liberum arbitrium, alibi quoque plenius satisfiet, ut libro sequenti ubi proprius erit de gratiae & liberi arbitrii concordia disserendi locus.
Deinde objicitur unus & alter locus ex Augustino. Nam lib. 1. de dono persev. cap. 14. praedestinationem sanctorum ita definit, ut dicat eam nihil aliud esse quam praescientiam & praeparationem beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur; ubi cum non modo praescientiam ponat in definitione praedestinationis, verum etiam praeparationi praeponat; videtur hoc sentire, quod praeparatio beneficiorum Dei, quae eadem est praedestinatio, praescientiam praesupponat eorum quae pro cessura sunt a libero arbitrio.
Sed huic objectioni facile respondetur, Augustinum nequaquam eo loco, de hujusmodi praescientia loqui, quae vel conditionata sit, vel praedestinationi praesupponatur, sed de praescientia absoluta, eaque ad idem prorsus objectum relata, ad quod refertur praedestinatio, seu praeparatio beneficiorum Dei, id est, de ea qua praesciat Deus id quod ipse facturus est, secundum quod etiam Apostolus Jacobus loquitur Act. 15. Notum a saeculo est Domino opus suum. Patet hoc quod dico ex ipso Augustini loco, ubi verbis allegatis haec praemittit: An quisquam dicere audebit Deum non praescisse, quibus esset daturus ut crederent? aut quos daturus esset filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quae utique si praescivit, profecto beneficia sua quibus nos dignatur liberare, praescivit. Haec praedestinatio sanctorum, &c. Quae verba tanquam magnum veritatis pondus habentia Prosper ad excerpta Gen. respondens dubio. 8. confir mavit, idemque resp. ult. & sent. ult. ad cap. Gall. docet in bonis eorumdem esse praescientiam & praedestinationem. Cum ergo ad idem prorsus objectum, id est, dona ac beneficia Dei referant Augustinus & Prosper praescientiam & praedestinationem; non potest dici hanc ab illa dependere, sed contra potius, cum respectu ejusdem in Deo prior sit voluntas quam scientia. Repetit autem Augustinus eadem aliis ac pluribus verbis cap. 17. 19. & 20. ejusdem libri, vidclicet planissime docens praedestinationem Dei & praescientiam per quam illa definitur, eodem omnino spectare, scilicet ad opera & dona Dei futura, de quibus cum ait cap. 17. neminem negare. posse quin sint a Deo praecognita, ac per hoc praedestinata; non vult ea praedestinata esse quia praecognita, sed consecutionem significat necessariam hanc: si sint bona a Deo praecognita; sunt ergo ab eo praedestinata; quandoquidem nullum bonum praecognosci potest a Deo, quod non ipse sit facturus, & proinde facturum se praedestinaverit.
Sed quaeres, si prorsus eodem referuntur ab Augustino praescientia & praeparatio, quid opus fuit praescientiam in definitione praedestinationis collo¬ cari, cum nemini dubium esse possit, Deum omnia sua praedestinata praescire. Respondeo per hoc Augustinum voluisse nobis commendare praedestinationis divinae certitudinem, qua distinguitur a praedestinationibus seu propositis humanis, in quibus magna plerumque est incertitudo propter futurorum ignorantiam, ut testatur Jacobus Apostolus suae epistolae cap. 4. Unde & Sapiens cap. 9. Cogitationis, inquit, mortalium timidae & incertae providentiae nostrae. At Dei praedestinatio sine praescientia, id est, certa futurorum notitia, esse non potest. Cujus tota ratio sumitur ex divina voluntate, quae non potest ab eo quod facere constituit impediri, juxta illud: Omnia quaecunque voluit, fecit.
Hoc Augustinum voluisse palam est tum ex ipsa definitione, in qua ait, quibus certissime liberantur, tum ex cap. 17. ubi sic habet: Ista sua dona quibuscunque Deus donat, proculdubio donaturum se esse praescivit, & in sua praescientia praeparavit. Et paulo post: Nam in sua quae falli mutarique non potest praescientia, opera sua futura disponere, id omnino nec aliud quicquam est praedestinare.
Sed iterum quaeres, cur praescientiam priori posuit loco, si non ad significandum eam ordine intelligentiae nostrae esse praeparatione seu praedestinatione priorem, ita ut hanc ab illa dependere intelligamus. Respondeo causam hanc esse; quia praescientia latius patet, & ad plura extenditur quam praedestinatioNam ut lib. de praedest. sanct. c. 10. ait August. praedest. praescivit ea Deus quae fuerat ipse facturus. Praescire autem potens est etiam ea quae ipse non facit, sicut quaecunque peccata. Quod idem & Prosper docet ad cap. Gall. resp. ult. & sententia ult. Sic ergo praescientiam primo loco posuit August. in definitione praedestinationis, quomodo genus rei definiendae solet primum in definitione locum obtinere.
Porro locus alter qui magis urgere videtur, est l. 1. ad Simpl. ubi tractans Augustinus illud Apostoli: Cujus vult miseretur, dicit Deum illorum misereri, quos ita vocat, quomodo aptum eis esse novit ut. moveantur & sequantur, & quomodo scit eis congruere ut vocantem non respuant; quippe cum videamus alios aliter iisdem rebus demonstratis vel significatis ad credendum moveri. Unde consequens. videtur propositum miserendi, quod est praedestinatio praesupponere praescientiam, qua praesciat Deus de unoquoque homine, quod vocantem sit secuturus, si hoc aut illo modo vocetur.
Sed respondetur, etsi eo libro, utpote ante Pelagianam haeresim exortam conscripto, non per omnia satis accurate de gratia & praedestinatione disseruerit Augustinus, ut ipse de eo fatetur lib. 2. retr. cap. 1. & lib. de dono perseverantiae cap. 20. & 21. ideóque testimoniis inde sumptis in hoc negotio praedestinationis non nimium premi nos debere; revera tamen verba allegata, si recte intelligantur, nobis non adversari, neque facere quicquam pro conditionata praescientia, quam praedestinatio praesupponat. Non enim praedestinationis ibi naturam explicat Augustinus; sed tantum docet eos qui praedestinati sunt, peculiari modo vocari a Deo, sic nimirum quomodo novit eos secuturos. Quod sine dubio verum est. Novit enim Deus vim & efficaciam gratiae suae, qua sic quosdam vocat, ut vocando convertat, faciatque sequentes. Sed ideo novit, quia haec efficaci sua voluntate facere constituit. Nam quod Augustinus nolit praedestinationem depend re a praescientia voluntatis humanae, satis ostendunt haec superiora ejus libri verba, quibus ait: Non poteseffectus misericordiae Dei esse in hominis potestate. ut frustra ille misereatur, si homo nolit. Et ista pauIo post sequentia: Illud nescio quomodo dicatur, frustra Deum misereri, nisi nos velimus; Si enim Deus miseretur, etiam volumus. Ad eandem quippe misericordiam pertinet ut velimus. Et haec sub finem libri. Cum nos ea delectant quibus proficiamus ad Deum, inspiratur hoc & praebetur gratia Dei, non nutu nostro & industria aut operum meritis comparatur, quia ut sit nutus voluntatis, ut sit industria studii, ut sint opera charitate ferventia, ille tribuit, ille largitur. Haec ibi & alia quaedam in eandem sententiam. Quod si misericordiae divinae opus est, ipsum velle, & si initium voluntatis, quo scilicet voluntas annuit & sequitur vocantem, Deus tribuit & largitur, ergo secundum Augustini etiam in hoc libro doctrinam, non ex horum conditionata praescientia praedestinatio dependet, sed haec potius ideo praescita sunt, quia praedestinata. Quare nec illud quod dicit de dono persev. cap. 9. quosdam ita vocari ut vocantem sequantur, alios autem non ita; scrupulum facere potest, cum Deus ipse quos secundum propositum vocat, in eorum cordibus hoc operetur, ut & vocantem sequantur, & in eo ad quod vocati sunt permaneant, quemadmodum eodem capite clare docetur.
Si quis autem objiciendum putet quod habetur ejusdem lib. cap. 14. ubi cum dixisset Augustinus quosdam reprobos, quales Tyrii & Sidonii, credituros fuisse, si miracula vidissent, haec verba subjunxit. Ex quo apparet habere quosdam in ipso ingenio divinum naturaliter munus intelligentiae, quo moveantur ad fidem, si congrua suis mentibus vel audiant verba vel signa conspiciant. Et tamen si Dei altiore judicio a perditionis massa non sunt gratiae praedestinatione discreti, nec ipsa eis adhibentur vel dicta divina vel facta per quae possent credere, si audirent utique talia vel viderent. Respondebimus Augustinum iis verbis non docere quod si praedestinati fuissent illi de quibus loquitur, praedestinationem eorum futuram ex praescientia, quod nimirum eis talia Deus curasset adhiberi verborum & miraculorum signa, quibus eos ad accommodandam fidem movendos praescivisset. Nam ita sequeretur ad credendum externa sufficere auxilia, cum de talibus constet Augustinum loqui; sed significat in eo potius futuram fuisse eorum praedestinationem, quod Deus eis fidem in qua usque in finem perseverarent, dare voluisset, & ad hoc adhibere exterius verba & signa convenientia, per quae scilicet gratia ipsius interius operante, fidem susciperent. Hunc enim sensum manifeste postulat illa sententia proxime praecedens: Sed quoniam ut crederent, non erat eis datum, etiam unde crederent, est negatum. Unde & in se* quentibus apertissime docet ipsum credere, id est, „ obedienter audire, esse donum Dei quod aliis datur, * aliis non datur.
On this page