Text List

Capitulum 12

Capitulum 12

An praedestinatio conjunctum habeat respectum praescientiae ad nostram cooperationem

§. 12. An praedestinatio conjunctum habeat respectum praescientiae ad nostram cooperationem.

ALia quaedam opinio est, qua ponitur Deus neAminem adultum praedestinare, saltem ordinario modo, nisi cum respectu quodam praescientiae suae ad cooperationem praedestinati, ut futura est ex gratia & libero arbitrio. Quae opinio si sic intelligatur, quod in Deo praedestinante sit praescientia cooperationis praedestinati, qua scilicet libere cooperabitur gratiae Dei, quodque sine ea praescientia non sit adultorum praedestinatio, verum in genere sensum habet. Est enim haud dubie, ejusmodi in Deo praedestinante praescientia, sed quae sit ipsa praedestinatione posterior; quia ut jam saepe dictum est, ideo praescit Deus omne bonum salutare praedestinatorum, quia praeordinat, & non contra. Cooperatio vero liberi arbitrii est hujusmodi bonum, quare necesse est eam praescitam esse quia praeordinatam. Sin autem praescientia cooperationis prior intelligatur praedestinatione, jam falsitas opinionis ex dictis est manifesta.

Similiter quoque falsa deprehenditur si praescientiam, neque priorem praedestinatione, neque posteriorem fingas, sed quae simul sit ordine rationis cum decreto praedestinationis divinae. Si enim ut ex sancto Thoma dictum & repetitum est, id quod sub praedestinatione continetur tanquam effectus ejus, non potest esse ratio seu causa praedestinationis, pari modo nec simul cum ea esse poterit ordine rationis, sic ut praedestinatio ideo non sit absoluta, quia hujusmodi respectum praescientiae connexum habeat. Cum enim cooperatio praedestinati sit effectus ipsius praedestinationis, non tantum ut est a gratia, sed etiam ut est a libero arbitrio, per gratiam efficaciter moto, sicut ipsa non potest esse ratio praedestinationis quasi anterior, sic nec comes ejus quasi rationis ordine simul cum ea concurrens. Quocirca huic opinioni nihil suffragatur subtilitas qua dupliciter opus hominis bonum consideratur, vel ut est a gratia, vel ut a libero arbitrio. Nam utrolibet modo consideretur, cadit sub divina praedestinatione, quemadmodum bene docet Scotus refellens opinionem haud dissimilem, imo solis verbis differentem Henrici Gandavensis in istiusmodi distinctione considerationis fundatam. Quod & sancti Thomae verba volunt, cum ait in art. 5. non esse distinctum quod est ex libero arbitrio e ex praedestinatione, sicut nec distinctum est quod est ex causa secunda & prima: quandoquidem divina providentia producit effectus suos per operationes causarum secundarum. Unde, inquit, & id quod est per liberum arbitrium, est ex praedestinatione.

Ex qua quidem ejus doctrina patet cooperationem liberi arbitrii, ad ea quae sunt salutis, ita contineri sub ordine praedestinationis divinae, sicut operationes, sive cooperationes aliarum causarum secundarum, continentur sub ordine providentiae divinae. Ratio autem manifesta est, quia praedestinatio pars est providentiae, & proinde sic comparari debet ad causas secundas per quas exequitur praedestinata, sicut providentia se habet ad causas secundas per quas exequitur quae sunt provisa. Quapropter dicere quod Deus praeordinavit bonum opus hominis cum respectu praescientiae ad cooperationem liberi ejus arbitrii; perinde est ac si diceretur, exempli gratia, Deus praeordinasse actionem ignis cum respectu praescientiae ad cooperationem formae ejus. Quod ideo dici non potest juxta sensum supra reprobatum, quia tota cooperatio ignis, seu formae ejus sicut aliarum causarum secundarum, comprehenditur sub illa praeordinatione Dei, tanquam causae primae: Sic igitur & tota, cooperatio liberi arbitrii comprehenditur sub Dei praedestinatione, non obstante eo quod ipsum libere cooperetur; quia sicut illic modus cooperandi naturaliter est a Deo praeordinante; ita hic modus cooperandi libere, similiter & aeque proprie atque perfecte est a Deo praedestinante. Absit enim ut ideo minus proprie & perfecte sit a Deo totum bonum opus, quia est a libera hominis voluntate. Quin potius perfectior est haec Dei operatio, quatenus per eam producitur actio non qualiscunque, sed cum ea perfectione quod sit libera: Quae proinde tota & ut est actio, & ut est libera, est a Deo, quia non solum ipsa actio, sed etiam omnis modus ejus a Deo est. Unde de ea vere dicitur, quod omni modo prius est praeordinata quam praescita; quandoquidem quicquid in rebus habet existentiam secundum quamcunque temporis differentiam, sive sit res, sive modus rei, non ideo praeordinatur a Deo, quia praescitur, sed ideo praescitur quia Deus praeordinavit illud se facturum, ut alibi dictum est, scilicet ubi de scientia Dei agebatur. Quae res in tota hac disputatione de praedestinatione & praescientia Dei, respectu nostrorum operum, debet in primis ante oculos haberi.

Praeter haec autem, non videtur opinio jam dicta posse effugere, quo minus in eam incidat, quae praedestinationem ponit ex meritis, sicut & de superiori opinione dictum est. Nam si Deus hominem praedestinando respicit ad cooperationem ejus praescitam, quae quidem est bonum aliquod divini beneficii provocativum, plane consequens apparet, Deum in hominis praedestinatione respicere ad futurum, atque a se praescitum ejus meritum. Nam quatenus hujusmodi praescientia ponitur non esse posterior praedestinatione secundum ordinem rationis, sed cum ea concurrere; eatenus bonum illud quod praescitum est, & a praedestinante respicitur, meriti rationem respectu praedestinationis habere videtur. Unde videtur author quadam verborum obliquitate tantum voluisse declinare invidiam infamis opinionis de praedestinatione ex praescientia meritorum, cum in eam reipsa recidat.

Habet etiam cum praedictis hoc incommodi ista opinio, quod necessario secundum eam fatendum sit, aliam esse parvulorum praedestinationis rationem, aliam adultorum. Nam parvulorum praedestinatio prorsus absoluta est, nec ullum includens respectum praescientiae ad cooperationem liberi arbitrii, quem tamen respectum juxta hanc opinionem includit praedestinatio adultorum. Ubi tamen notandum quod, qui sic opinantur, quosdam adultos videntur excipere, dum dicunt adultorum praedestinationem saltem ordinario modo sic se habere. Quod si ergo in quibusdam adultis potest salvari praedestinatio sine respectu praescientiae ad cooperationem humanam, & omnino sine injuria liberi arbitrii, cur non in omnibus? cum sit a Deo decretum, neminem ratione utentem salvatum iri sine motu liberi arbitrii, quo in salutem tendat. Satis igitur apparet vanum esse commentum hoc novum, quo dicitur adultos ordinarie non esse praedestinatos decreto Dei absoluto, sed respiciente & concomitante praescientiam cooperationis praedestinatorum.

Videtur autem haec opinio, dum praescientiam cum praedestinatione, quasi pari gressu, concurrere facit, niti huic fundamento, quod Deus, id est, causa prima in causando non sit natura prior causis creatis, aut saltem libero arbitrio creato respectu liberarum actionum, sed quod cum illis aut cum eo concurrat simul natura. Cujus sententiae falsitas gravissimis rationibus potest ostendi. Sed hoc alterius est loci.

Alia insuper argumenta, quibus haec jam dicta de praedestinatione opinio refellatur, facile est ex iis colligere, quae pro gratuita praedestinatione superius allata sunt. Quo denique pertinent, quae ex oratione, gratiarum actione & gloriatione fidelium petuntur. Haec enim clare convincunt omnia media salutis nostrae, in quibus indubitanter etiam est cooperatio liberi arbitrii, a Deo operante & proinde etiam praedestinante integre, & solide dependere; quo fit ut horum omnium praescientia non possit non omni modo esse praedestinatione posterior.

Quid vero sit respondendum ad loca scripturae, quae in negotio praedestinationis praescientiae meminerunt, ut Roman. 8. & 11. & 1. Petr. 1. quomodo item Sancti Augustini loca sint intelligenda, in quibus praescientiam praedestinationi conjungit, ut in libris de praedestinatione Sanctorum & de dono perseverantiae; satis etiam in superioribus explicatum est. Quibus nunc addo, si scriptura praescientiam nominans, ubi de praedestinatione loquitur, significare vellet praedestinationis esse ali¬ quam dependentiam a praescientia cooperationis tanquam ab eo quod rationis ordine prius, aut simul cogitari debeat, sequeretur etiam Christi praedestinationem similiter se habere. Nam sicut nos praesciti vocamur ab utroque apostolo; ita Petrus eodem capite Christum dicit praecognitum ante mundi constitutionem; & tamen Christum praedestinatum esse filium Dei cum respectu praescientiae ad cooperationem liberi arbitrii, nemo nisi Nestorianus dixerit. At neque bona ejus opera, per quae nobis meruit redemptionem & salutem, praedestinata fuisse cum respectu praescientiae ad cooperationem voluntatis ejus humanae, sine errore dici potest. Quae tamen opera a liberoejus arbitrio fuisse profecta nullum est dubium. Quare si libertatem humanarum actionum in Christo non impedivit praedeterminatio ac praedestinatio earum absoluta, utpote facta per voluntatem divinam, quae omni modo praevenit voluntatem ejus humanam (quod videtur necessario confitendum esse propter unionem naturarum factam in persona divina) non est quod quis causetur destrui in nobis libertatem arbitrii, si actiones ejus subjicidicantur absoluto Dei decreto, nec ullam habenti dependentiam ab illarum praevisione. Solum igitur exemplum Christi tanquam capitis omnium praedestinatorum, ut alias interim ratiohes nunc omittamus, sufficit rei propositae demonstrandae, sicut & solum sufficit ad redarguendum pronunciata quaedam, quae velut axiomata solent huc a nonnullis adduci, qualia sunt ista: Quod per necessariam consequentiam sequitur ex eo quod non est impedibile, id ipsum quoque non est impedibile, & proinde necessarium sit, oportet: Quando hypothesis aliqua non est in nostra potestate, ut ponatur vel non ponatur, id quod per necessariam consequentiam ex ea sequitur, absolute necessarium est: Necessitas actus ex aliqua tali hypothesi, quae neque est ipse actus, ) neque includit in de respectum ad exercitium actus, necessitas est simpliciter. Verum de his alibi exactius.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 12