Text List

Capitulum 13

Capitulum 13

Utrum angelorum electio fuerit. ex praevisis meritis

§. 13. Utrum angelorum electio fuerit. ex praevisis meritis?

SAnctos angelos scriptura vocat electos 1. TiOmoth. 5. Qua ratione etiam praedestinatos vocare eos possumus, licet id scriptura nusquam expresserit. Sicut enim electi sunt ab aeterno ad beatitudinem, simul & ad media quibus eam consequerentur: ita sunt ad eandem praedestinati. Neque enim in tempore haec illis bona a Deo collata essent, nisi eadem in tempore conferenda, fuissent ab aeterno praeordinata ac praeparata. Haec igitur beneficiorum Dei angelis conferendorum praeordinatio, sive praeparatio ipsorum est angelorum praedestinatio. Unde constat etiam in angelis praedestinationem esse gratiae & gloriae praeparationem. Non tamen omnino similiter ut in hominibus. Nam ut ad superiorem distinctionem dicebamus, gratia angelis praeparata gratuitum quidem atque indebitum Dei beneficium est, sive ad naturam angelorum respicias, sive ad meritum justitiae. Neque enim naturae eorum sublimitas illa debebatur, neque justitiae eorum, quae nulla praecesserat, reddebatur. Attamen non tale quod indignis & male merentibus conferretur, quale est beneficium gratiae Christi praeparatum homini lapso, & a Deo per peccatum averso, & per hoc utique indigno ac male merito. Verum hoc discrimine constituto jam adhuc quaeritur, utrum angelorum electio sive praedestinatio fuerit ex praevisis meritis, hoc est ex bono usu gratiae conferendae quem in iis Deus praevidisset, an veroprorsus & mere gratuita, atque absoluta & independens a prae¬ visione motus seu cooperationis liberi eorum arbitrii. Quae quaestio quoniam non parvam difficultatem habet propter sententias patrum specie tenus dissonantes; ita nobis explicanda est, ut primum in eam partem, quae veritati magis consona nobis videtur, argumenta proferamus; deinde & ea subjiciamus quae diversum probare videantur, simul & ad ea quid responderi possit, dispiciamus.

Partem igitur negantem probat imprimis generalis ratio providentiae divinae: sub qua nimirum comprehenditur tanquam ejus effectus, quicquid angelos ordinare potuit ad salutem, etiam ipse motus & actus liberi arbitrii gratiam oblatam acceptantis, & accepta bene & perseveranter utentis. Non enim est distinctum, (inquit Sanctus Thomas artic. 5.) quod est ex libero arbitrio & ex praedestinatione, sicut nec est distinctum quod est ex causa secunda & ex causa prima; quippe cum divina providentia producat effectus suos per operationes causarum secundarum. Unde concludit id quod est per liberum arbitrium, esse ex praedestinatione, & proinde non posse statui ut rationem praedestinationis; quandoquidem sub ipsa praedestinatione tanquam ejus effectus concludatur. Et quamvis eo loco videatur Sanctus Thomas agere de sola hominis praedestinatione; ratio tamen, imo demonstratio quam affert, ut dixi, generalis est, etiam angelorum praedestinationem complectens. Quamquam & hoc diligenter ibidem notandum, quod per totum articulum generaliter nominet praedestinationem, vix usquam addens aliquid quo descendat specialiter ad praedestinationem hominum, nisi quod scripturae, quas allegat, ad homines pertinent. Unde nec necessarium putavit peculiarem de angelorum praedestinatione quaestionem, vel articulum componere. Similiter generali ratione etiam angelos complectente utitur scribens in epistola ad Romanos 9. lectione tertia.

Porro huic rationi congruunt scripturae etiam generales, quae docent Deum esse authorem & causam omnium rerum, formarum, actionum, motionum, sic ut caeteris omnibus non tantum essendi & existendi causa sit, verum etiam operandi atque agendi. Hujusmodi scripturae sunt Roman. II. Ex ipso & per ipsum & in ipso sunt omnia. 1. Corinth. 12. Qui operatur omnia in omnibus. Ephes. 1. Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Act. 15. In ipso vivimus, movemur & sumus. Et aliae hujusmodi a nobis allatae ad distinctionem 39. ad probandum Dei providentiam ad omnia extendi, sive res sint, sive rerum qualitates, motus & actiones etiam liberae, eo quod in omnibus intime & immediate Deus operetur, non a causis subjectis determinationem suae operationis accipiens, sed ipse causas omnes ad agendum determinans. Quod si ita est, non potuit angelorum praedestinatio pendere ex praevisione meritorum, quandoquidem ipsa quoque merita sub ordine providentiae Dei, qua parte praedestinatio est, tanquam effectus ejus continebantur.

Tertio, specialius huc pertinent scripturae, quae omnia pietatis opera tribuunt operationi divinae. Quamvis enim hujusmodi in sacris litteris fere tantum ad homines referri videantur, quia nimirum propter homines scripta sunt, non propter angelos; ratio tamen & pietas postulat, ut aeque de angelis intelligantur quale istud est 1. Corinth. 4. Quis te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si accepisti quia gloriaris, quasi non acceperis? Neque enim angeli boni seipsos discreverunt ab aliis, nisi per id quod a Deo acceperunt, ut gloriatio eorum non in ipsis sed in Deo sit, dicente apostolo: Qui gloriatur, in Domino glorietur, & psal¬ mista: Non nobis Domine non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Quare & de angelis verum est, quod in eis Deus operatur velle & perficere, Philip. 2. quodque non sint sufficientes ex seipsis aliquid boni cogitare, sed omnis eorum sufficientia ex Deo sit. 2. Corinth. 3. quippe cum horum ratio spectet etiam ad angelos, juxta illud universaliter dictum a Jacobo cap. 1. Omne datum optimum, & omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Sed neque dubitandum quin illud quod nobis apostolus praecipit 1. Thessal. 5. dicens: In omnibus gratias agite, sancti angeli faciant tanto perfectius, quanto plenius agnoscunt beneficia sibi a Deo collata. Si ergo non in se, sed in Deo gloriantur, eique de omnibus bonis gratias agunt; perspicuum fit omnia eorum bona esse a Deo, usque ad ipsam donorum Dei acceptationem, usum & utendi perseverantiam. Quod ni esset, jam haberent aliquid de quo non in Deo sed in seipsis gloriari possent, & proinde nec Deo gratias agere deberent. Quod sentire perabsurdum est, & prorsus indignum

Notandum autem etiam Anselmum, de cujus opinione infra dicemus, affirmare lib. de casu diaboli, quod in sanctis angelis locum habeat illud apostoli: Quid habes quod non accepisti.

Quarto magis adhuc specialiter huc pertinere videtur illud Dan. 4. ubi rex Babylonis jam ad Deum conversus & potentiam ejus agnoscens, confitetur quod Deus juxta voluntatem suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae; & quod non est qui resistat manui ejus, & dicatei: Quare fecisti? Hinc enim consequens apparet, tam angelorum, quam hominum praedestinationem esse ex mero Dei beneplacito.

Quinto, specialis item de angelis locus est Apoc. 7. Ibi enim omnium angelorum in conspectu throni Dei procidentium haec est confessio: Benedictio & claritas, id est gloria, & sapientia & gratiarum actio, honor, virtus & fortitudo Deo nostro in secula seculorum, Amen. Quibus verbis omnium bonorum gloriam Deo transcribentes, deque omnibus Deo gratias agentes, agnoscunt haud dubie inter alia, etiam suum omne meritum esse Dei donum, & proinde tale quod sub ejus praedestinatione contineatur.

Sexto, locum etiam hic habet ratio Scoti qua monstrabat hominum absolutam praedestinationem. Cum enim prior sit voluntas finis quam mediorum, consequens est Deum etiam angelis primo voluisse beatitudinem tanquam finem, ac deinde media ad eam ducentia. Non ergo voluit finem ex praevisione alicujus medii.

Si dicas, Deum voluisse finem ex praevisione medii quod se teneret ex parte angelorum, non autem ipsius Dei. Contra hoc sit.

Septimum argumentum: Deus non tantum finem praedestinat, verum & omnia media ad finem ducentia; ergo omne meritum voluntatis angelicae, quomodocumque consideratum quatenus est medium ad illum finem ordinabile, praedestinatum est a Deo. Jam autem ut ex superioribus patet ordine rationis prius est praedestinare quippiam quam praenosse. Dici ergo non potest finem a Deo volitum fuisse ex praevisione medii tenentis se ex parte angelorum, siquidem etiam ut tale praevideri non potuit, nisi prius provisum & praedestinatum.

Octavo, sicut homines, ita & angeli ex nihilo creati sunt; atqui creatura eo ipso quo ex nihilo facta est, nullum omnino potest motum vel actionem habere originaliter ex seipsa, sed in tantum agit in quantum agitur ac movetur a primo agente & movente; ergo tam angeli quam homines omnem liberi arbitrii motum & actionem habent a Deo ipsos in finem suae beatitudinis dirigente, hoc est a praede¬ stinante. Utitur hoc argumento sanctus Thomas in utraque summa & alibi ad ostendendam universalem & principalem atque efficacem Dei in omnibus operationem.

Nono: Si angelorum praedestinatio est ex praevisione bonae voluntatis oblatam gratiam acceptantis, ut posse quidem sit a Deo, sed velle & acceptare a solo libero arbitrio; iam melius erit quod habent angeli a libero arbitrio, id est, a seipsis, quam quod a Deo. Melius enim est bonum velle quam posse. Quo argumento utitur alicubi Augustinus contra Pelagianos, ut probet ipsum velle hominibus a Deo donari, & non solum posse aut facile posse, quod illi docebant.

Decimo: De homine sic ratiocinatur sanctus Augustinus libro de dono perseverantiae capite 17. & 22. quod si praedestinatio ejus esset ex meritis, confidere posset in seipso. Quod si faceret, maledictus esset, juxta illud Jerem. 17. Maledictus homo qui confidit in homine, ergo similiter ratiocinari licebit de angelo, si ex meritis praedestinatus sit, confidere eum potuisse in se ipso, & ita maledicto fieri obnoxium. Si enim maledictus homo qui in seipso homine confidit; ergo similiter & angelus in seipso angelo confidens. Utrique enim in seipso confidenti continget quod apud prophetam sequitur: Et a Domino recedit cor ejus. Quare etiam de angelo videtur omnino vere dici posse quod de homine Tridentina synodus affirmat sess. 6. capit. 16. dicens. Absit ut Christianus homo in seipso vel confilat, vel glorietur & non in Domino, cujus tanta est erga omnes homines bonitas, ut eorum velit esse merita, quae sunt ipsias dona.

Undecimo. Christus in omnibus suis operibus etiam ut ab humana ejus voluntate profectis, glorificabat patrem, nec ulla prorsus in re, propriam quaerebat gloriam, sciens & confitens omnia opera sua sibi data esse a patre, nec se posse quicquam facere a seipso, sed patrem in ipso immanentem omnia facere, Joan. 5. 7. 8. 14. & alibi. Ex quo recte colligitur caeteros homines multo minus quicquam boni posse a seipsis, sed totum quod habent, habere a Deo in ipsis operante. Unde Augustinus exponens illud psalmi 3. quod Christus dicit ad patrem, gloria mea, sic ait: Gloriam suam Deum dicit etiam ille, quem sic suscepit Dei verbum, ut simul cum eo Deus fieret. Discant superbi, qui non libenter audiunt cum eis dicitur: Quid habes quod non accepisti? Siautem accepisti, quod gloriaris quasi non acceperis? Sic ille. Poterit itaque simili argumento concludi nec ange lis qui Christo sunt longe inferiores Heb. 1. quicquam relinqui proprium, cujus intuitu dici possint a Deo praedestinari.

Postremo. Doctrinam hanc confirmant patrum sententiae, quibus vel expresse docent gratuitam fuisse angelorum electionem, vel ita de angelis loquuntur, ut omne meritum eorum in Deum authorem referant. Quo dato consequens fit eos non ex ullo praeviso merito, sed omnino gratis fuisse praedestinatos; vel denique simili modo loquuntur de homine integro, scilicet ejus omne meritum cum perseverantia, si perseverasset, futurum fuisse Dei donum, ideóque & mere gratuitam ejusdem praedestinationem. Nam hominis integri, si perseverasset, & angeli quoad negotium gratiae & praedestinationis, parem esse rationem plerique omnes concedunt. Sunt autem hi patres.

Fulgentius lib. 2. ad Trasimundum regem cap. 2. dicit cunctos angelos uniformi ruinae consortio opprimi potuisse, nisi quos vellet, a casu pravitatis virtus divina defenderet. Et deinceps cap. 3. quod non alia virtus stantem angelum a ruina potuit custodire; nisi illa quae lapsum hominem post ruinam potuit reparare. Una est, inquit, in utroque gratia operata, in hoc ut surgeret, illo ne caderet; In illo ne vulneraretur, in isto ut sanaretur; Ab hoc infirmitatem repulit, illum infimari non sivit. Videlicet ad Dei voluntatem referens discrimen stantium angelorum a cadentibus, illorumque perseverantiam, sicut & hominum reparationem virtuti divinae ascribens.

Gregorius lib. 15. mor. cap. 32. ad occulta Dei judicia refert quod angelorum alios in aeterna luce sine lapsu permanere constituit, alios sponte lapsos damnavit. Et lib. 25. cap. 8. dicit aliis cadentibus alios a Deo fuisse solidatos, utique similiter casuros 3nisi solidati fuissent.

Bernardus lib. de gratia & libero arbitrio dicit angelis bonis a Deo datum fuisse, ut sine peccato perdurarent, quod primo homini datum non fuit. Idem serm. 22. super Cantica sic loquitur. Qui erexit hominem lapsum, dedit stanti angelo ne laberetur, sic illum de captivitate eruens, sicut hunc a captivitate defendens. Et hac ratione fuit aeque utrique redemptio solvens illum & servans istum. Et in lib. de diligendo Deo circa principium loquens de lapsu hominis. Qui hominibus, inquit, subvenit in tali necessitate, servavit angelos a tali necessitate: Et qui homines diligendo tales fecit, ne tales remanerent, ipse aeque diligendo dedit & angelis ne tales fierent. Idem serm. ult. de omnibus sanctis, dicit sanctos angelos per Dei benignitatem a tentatione fuisse conservatos.

Franco tom. 1. de gratia Dei, sic inter alia, quicquid conditum est, inquit, ut in accepta conditionis suae dignitate persistat, a Deo habet. Ac deinde specialiter addit, quod beata spirituum agmina nihilominus, imo multo magis conditori suo procidunt, quod sunt, quod sapiunt, & quod possunt, totum gratiae ejus ascribunt, quodque incessabili ei voce gratias referunt, & pro conditionis suae excellentia, & pro beatitudinis perseverantia. Denique in fine ostendit, quantum gratiae Dei beati spiritus debitores existant, cujus munere aliis e tanto culmine dignitatis impulsu superbiae ruentibus, ipsis in aeterna beatitudinis suae soliditate perstiterunt.

Author sermonis de Assumptione Virginis apud Hieronymum loquens de angelis, Quia, inquit, & ipsi gratuita gratia ne corruerent, sunt salvati. Unde David. Verbo Domini caeli firmati sunt, &c.

Quin etiam ex Arausicano concilio doctrina haec statui posse videtur. Sic enim habet de homine integro canon ejus concilii 19. Natura humana etiamsi in illa integritate, in qua est condita, permaneret, nullo modo seipsam creatore suo non adjuvante servaret. Unde quum sine gratia Dei salutem non possit custodire quam accepit, quomodo sine Dei gratia poterit reparare quod perdidit? Quae verba sumpta sunt ex Sancti Augustini epistola 106. Hoc autem si de homine integro, igitur & de angelo dicendum est; nempe quod salutem custodire, id est, in bono perseverare non poterit absque gratia Dei, videlicet, largientis ipsum perseverantiae donum, quomodo videntur patres illi sua verba intellexisse.

Hanc vero etiam Sancti Thomae esse doctrinam. non modo ex primo argumento cum ejus authoritate adducto potest ostendi, verum ex aliis etiam locis non minus apertis comprobatur. Nam ejusdem quaest. 23. artic. 1. ad 3. dicit angelos praedestinari sicut homines. Indicat autem quod non ex meritis, cum dicit illam definitionem Augustini, praedestinatio est propositum miserendi, hactenus etiam angelis convenire, quia omnis collatio boni supra debitum ejus cui confertur, ad misericordiam pertinet. Vult ergo gratuitam atque indebitam esse angelorum praedestinationem sicut hominum, licet in eo differentiam agnoscat, quod praedestinatio hominum sit propositum liberandi hominem a miseria culpae & poenae, non sic angelorum, ut qui nullam miseriam incurrerint, unde gratia praedestinationis eos liberaret. De qua differentia initio diximus. Hunc autem locum pro gratuita angelorum praedestinatione ex sententia Sancti Thomae annotandum etiam duxit Dominicus Bannes in ejus loci commentario. Alius locus est ejusdem partis quaest. 62. art. 2. ubi in corpore & respons. ad 3. docet angelum non potuisse voluntate converti in Deum ut beatificum bonum, nisi per auxilium gratiae Dei, propterea quod nulla creatura rationalis possit hä¬ bere motum voluntatis ordinatum ad illam beatitudinem, nisi mota a supernaturali agente. Quod ipsum adhuc expressius & clarius docet de homine integro I. 2. quaest. 109. art. 8. & 9. Ex quibus sequitur meritum omne angelicum in voluntatem Dei praevenientis & praeoperantis referendum esse. Quoniam vero quid Augustinus de hac re senserit, multum ambigitur propter diversa loca in speciem pugnantia; nos ex eo quaedam huc ascribemus supra positis aliorum sententiis consentanea. Quale imprimis est quod libr. 12. de civitate Dei capite 19 quaerens efficientem causam bonae voluntatis in angelis, docet si eam acceperunt in sua creatione, non dubium esse quin acceperint a Deo, si postea quam creati sunt nec si dubitandum quin eam Deo in ipsis operante acceperint; Alioqui enim sequi rem absurdissimam ut meliores a seipsis quam a Deo facti fuerint. Quae ratio Augustini bene notanda est, utpote maximi momenti ad ostendendam gratuitam tam angelorum quam hominum praedestinationem. Si enim acceptatio gratiae, ut quidam volunt, solius est liberi arbitrii, discernens electos a reprobis, cum per eam homo melior efficiatur, certe consequens erit meliorem a seipso fieri hominem quam factus sit a Deo. Porro quibusdam interposit is idem sanctus Augustinus subjungit haec verba: Mali angeli, inquit, aut minorem acceperunt amoris divini gratiam, quam illi qui in eadem perstiterunt; aut si utrique boni aequaliter creati sunt, istis mala voluntate cadentibus, illi amplius adjuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se niunquam casuros certissimi fierent, pervenerunt. Quibus verbis discrimen stantium angelorum, a cadentibus omnino retulisse videtur Augustinus in majorem gratiam vel amplius adjutorium illis prae istis a Deo datum. Sed ad hoc quidam respondent Augustinum cum dicit illos amplius adjutos, non de merito loqui sed de praemio, quod illi amplius, id est, supra priorem justitiam abundantius acceperint, quia nimirum in justitia perseverantes acceperunt vitam aeternam quae in plena perfectaque justitia consistit. Atque hunc verborum Augustini sensum, tum per hoc insinuari, quia dicit asiis cadentibus, scilicet in aeternam miseriam, cui opponit beatitudinem ad quam percipiendam bonos dicit adjutos. Sic enim de casu malorum eundem Augustinum loqui lib. de correp. & grat. capite 10. cum dicit eos antea nesciisse quod in miseriam essent casuri, tum etiam ex eo satis intelligi quod idem cap. 12. ejusdem libri beatitudinem ipsam adjutorii nomine designaverit. Verum aliis praesens locus apertior videtur quam ut hujusmodi expositionem recipiat. Disputat enim toto hoc capite Augustinus de causa efficiente bonae, melioris & perseverantis voluntatis in rationali creatura, maxime in angelis, quam causam concludit esse Deum. Casum quoque malorum non beatitudini bonorum opponere videtur, sed perseverantiae qua beatitudinem pro meruerunt, quomodo de casu daemonum doctores passim loquuntur, ut etiam videre est in verbis patrum supra citatis. Et quamvis alibi semel certo quodam sensu beatitudinem vocet adjutorium, non tamen hoc loco cum dicit angelos amplius adjutos ad beatitudinem pervenisse. Si enim hoc adjutorium quo dicuntur adjuti esset ipsa beatitudo, sensus redderetur ineptus scilicet angelis collatam esse beatitudinem, qua ad beatitudinem pervenirent. Sed ejusdem doctoris alia loca subjiciamus. Cujusmodi est lib. 14. de civitate capite 27. ubide homine integro loquens dicit, quod ipse confidere de adjutorio Dei, non poterat sine adjutorio Dei. Hoc autem similiter de angelo sentiendum ibidem significat. Idem lib. 13. confessio. cap. 3. dicit spiritualem, id est, angelicam creaturam, sicut non promeruerat ut esset talis vita quae illuminari posset, ita nec cum esset,¬ promeruisse ut apud Deum illuminaretur, sed eam d & quod utcunque vivit, & quod beate vivit, non 4 debere nisi gratiae Dei.

Idem libr. 11. de gen. ad litt. capite 8. loquens tam de angelis quam de hominibus: Sic, inquit, qui gloriatur non nisi in Domino glorietur, cum cognoscit non suum, sed illius esse, non solum ut sit, verum etiam ut non nisi ab illo bene sibi sit, a quo habet ut sit. Et capit. 10. de malis sic objicit & respondet: Sed posset Deus, inquiunt, etiam ipsorum voluntatem in bonum convertere, quoniam omnipotens est. Posset planes cur ergo non fecit? Quia noluit. Cur noluerit, penes ipsum est. Debemus enim non plus sapere quam oportet. Sic ille. Videtur itaque ex Augustini sententia referendum ad inscrutabile Dei consilium, cur in ipsis etiam angelis aliorum voluntatem ad bonum convertere voluerit, aliorum non voluerit, cum utrumque fuerit aequaliter in ejus potestate. Rursus idem in expositione Psalmi 32. conc. 2. ad illud: Verbo Domini caeli solidati sunt. Non enim, inquit, a se sibi solidamentum fuerunt, nec ipsi caeli firmitatem sibi propriam praestiterunt, Verbo Domini firmati sunt: Et spirituoris ejus omnis virtus eorum. Non habuerunt aliquid ex se, & tanquam supplementum a Domino perceperunt. Spiritu enim oris ejus non pars, sed omnis virtus eorum. Sic ille de caelis, id est, angelis.

Huc denique pertinent tam Augustini quam S. Thomae loca omnia, quae probant efficaciam providentiae divinae, respectu omnium motuum & operationum cujuscunque creaturae. De quibus alibi diximus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 13