Capitulum 14
Capitulum 14
Proponuntur argumenta diversae opinionis cum responsione
NUnc eorum explicanda est opinio qui SanctoIrum angelorum electionem ex praevisis meritis statuunt. Hi enim quamvis fateantur Deum etiam in sanctis angelis & in primis hominibus adhuc integris omnium bonorum operum atque ipsius angelicae perseverantiae fuisse authprem, id quod satis ostendi dicunt per ea quae superius adducta sunt ex Augustino & aliis; hegant tamen eodem modo Deum in illis ea bona operatum fuisse, quo operatur in homine lapso. In illis enim, inquiunt, operabatur secundum principia in ipsa creatione insita seu collata, id est, secundum gratiam aliosque virtutum habitus, cum quibus creati fuerunt adjuncto adjutorio assistentiae ipsius ad perseverandum necessario: In homine autem lapso longe diversa ratione. Cum enim donum justitiae in creatione acceptum homo peccando amiserit, non operatur nunc in eo Deus secundum aliquod semen vel principium in illo ex prima conditione relictum, cum potius in eo jam inveniatur principium ad operationes divinis operationibus contrarias, sed secundum propositum gratiae suae, quo praeter ordinem initio naturae institutum decrevit hominis misereri eique benefacere, videlicet efficaciter ejus voluntatem ad se convertendo, atque in ea & per eam operando velle & perficere quaecunque bona. Ex quibus intelligi volunt, quod sit discrimen inter praedestinationem angelorum, qualis & hominis integri fuisset si perseverasset, & praedestinationem hominis lapsi. Nam hujus quidem praedestinatio propositum est miserendi, id est, gratuitam exhibendi misericordiam peccatori, qui nihil ex eo quod in creatione acceperat, conferre posset ad promerendam vel impetrandam salutem. Illorum vero praedestinationem dicunt esse propositum dandi vitam aeternam pro justitia in qua eos per suum liberum arbitrium perseveraturos Deus praeviderat, ita ut haec perseverantia praevisa sit praedestinationis eorum causa. Quocirca ad statuendam angelorum praedestinationem putant non esse necessarium, ut dicatur iis a Deo plus auxilii collarum fuisse quam aliis qui ceciderunt, quandoquidem & hi stare, id est, perseverare potuerint; per illud solum quod acceperant, nullo videlicet alio superaddito, quos eos actu perseverantes faceret, quale necessarium est & per Christum datur hominibus lapsis praedestinatis. Unde etiam fatentur a libero arbitrio angelorum non autem a Dei voluntate petendum esse originale discrimen bonorum a malis, ac praedestinatorum a reprobis. Quin & nonnulli sic opinantium eo progrediuntur, ut dicant primum hominem in statu integro non habuisse opus oratione, sed tantum debuisse gratias agere Deo pro donis acceptis, ut quae abunde ipsi ad beatitudinem consequendam sufficerent, modo iis uti vellet, quoniam ut vellet, in solo positum esset libero ejus arbitrio. Quod totum similiter de angelis tradunt. Hanc vero suam de praedestinatione angelorum doctrinam praecipue probari contendunt ex Augustino, discrimen supra dictum inter hominem rectum ac subinde etiam angelum una ex parte, & hominem lapsum ex altera parte variis locis constituente. Quorum praecipuus est lib. de corr. & gr. cap. 10. 11. & 12. Nam 10. capite dicit Deum sic ordinasse angelorum & hominum vitam, ut in ea prius ae ostenderet quid posset eorum liberum arbitrium, deinde quid posset suae gratiae beneficium, justitiaeque judicium. Itaque angelos alios per liberum arbitrium refugas factos esse a Deo, alios vero per idem liberum arbitrium in veritate stetisse, per quod nimirum & illi stare potuerint. Quare similiter & hominem per ipsum liberum arbitrium in statu rectitudinis in qua creatus erat, permanere potuisse. Et capite 11. ita distinguit inter gratiam quae data fuit homini integro, & quae datur lapso, quod illam Deus reliquerit in hominis libero arbitrio, ut in ea si vellet, permaneret. Tale, inquit, eratm adjutorium quod desereret cum vellet, & in quo permaneret, si vellet, non quo fieret ut vellet. Haec prima est gratia, quae data est primo Adam, sed haec potentior est in secundo Adam. Prima est enim quae fit ut habeat homo justitiam si velit, secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut velit. Et alia in eandem sententiam, ubi & de sanctis angelis subjungit, quod cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium ipsi steterunt. Atque his similia multa repetit cap. 12. ubi & dicere videtur, quod homo integer in seipso atque in suis meritis gloriari potuisset.
Alius locus est libro de dono persever. capite 7. ubi dicit in viribus hominis antequam caderet, fuisse, ut a Deo non discederet. Et hanc voluntatis li¬ bertatem apparuisse in angelis, qui diabolo cum suis cadente in veritate steterunt. Post casum autem hominis Deum voluisse non nisi ad gratiam suam pertinere ut homo actedat ad ipsum, vel ab ipso non recedat.
Similiter ench. cap. 104. & quatuor sequentibus modo praedicto distinguit inter statum hominis integri & lapsi, quoad gratiam quae sit ad perseverandam & salutem promerendam necessaria. Indicat etiam hujusmodi discrimen lib. 14. de civit. cap. 27. & de nat. & gratia cap. 48.
In hac sententia Augustinum sequi visus est Prosper ut videre est libro 1. de vita contempl. cap. 3. & contra collat. cap. 18. & ad cap. Gall. resp. 8. Item Gregor. lib. 5. mor. cap. 28. ubi dicit angelos bonos ex arbitrio stetisse.
Eadem doctrina satis aperte reperitur apud Anselmum lib. de casu diaboli. Ubi quamvis cap. 1. dicat etiam in angelis locum habere illud Apostoli, Quid habes quod non accepisti, aliasque ejusmodi scripturae sententias, quibus omne bonum nostrum in Deum refertur, postea tamen cap. 2: 3. & 4. docet Deum ideo non dedisse angelo apostatae perseverantiam, quod ille eam non acceperit. Quin & capite 18. affirmat quod parem Deo gratiam debeant angelus bonus & malus; quia, inquit, diabolus sibi abstulit quod Deus dedit & noluit accipere quod Deus obtulit, &c.
Denique Rupertus apertissime in eandem concurrit sententiam libro 13. in Matth. ubi inter alia quaestionem movens, an fuerit in potestate Dei, quatenus angelus & homo non caderent; ad eam ita respondet, ut significet non fuisse hoc in Dei potestate: Quoniam, inquit, Deus sicut audit, judicat, & proinde non potuit se communicare creaturae, quae causa est velle seipsam sufficere sibi: Quod quidem ita dicit, quasi hoc velle creaturae Deus non potuerit impedfre. Unde & Augustinum reprehendit quodam loco dicentem: Quis audeat credere vel dicere in Dei potestate non fuisse, ut neque angelus neque homo caderet? Dicit autem hoc Augustinus lib. 14. de civit. cap. 27.
His addunt argumentum ex scriptura Matth. 24. ubi praedestinatis hominibus non dicitur: Percipite regnum, quod angelis paratum est, sicut reprobis hominibus dicitur. Ite in ignem qui paratus est diabolo & angelis ejus. Hujus enim diversitatis in verbis sententiae judicis rationem hanc esse volunt, quod reprobatio quidem hominum & angelorum similis sit, non autem praedestinatio, sed horum quidem ex praescientia perseverantis voluntatis, illorum autem ex solo beneplacito Dei.
Verum haec argumenta non tanti sunt, ut propter ea recedendum nobis existimemus a doctrina gratuitae praedestinationis etiam angelorum, quam ostendimus & scripturis & rationi & patrum dictis esse quam maxime consentaneam.
Primum enim, quod attinet ad distinctionem operationis divinae in angelis sive in homine integro, & in homine lapso; non potest ea sic intelligi, ut non in illis aeque ut in isto, Deus efficaciter omnem bonae voluntatis motum operatus fuisse dicatur, etiamsi hoc faceret secundum principia in creatione indita, sicut in aliis quibuscunque operatur creaturis. Neque enim potentiae & inclinationes naturales etiam cum habitibus superadditis ita sufficiunt ad eliciendas operationes, ut non sit necesse hujusmodi principia a primo movente ad ipsas actiones applicari, quemadmodum multis locis docet Sanctus Thomas. Deinde si principia creationis sufficiebant saltem cum adjutorio quotidiano, parato quidem homini, sed non dante ipsum velle; cur non similiter principia bene operandi quae homo lapsus accipit per Christum, id est, virtutes & dona, sufficiant ei jam reparato cum simili adjutorio ad eliciendas bonas actiones, tunc saltem quando nulla contraria concupiscentiae tentatione impugnatur? Fieri enim posse ut quamvis insit homini concupiscentia mala, nulla tamen tentatione commoveatur, affirmat Augustinus libro 6. contra Jul. capite 8. Quo circa ut quoad divinum adjutorium, bene distinguamus inter statum angeli hominisque integri e statum hominis lapsi; retinenda est omnino doctrina Sancti Thomae quam tradit 1. 2. q. 109. art. 1. dicens: quantumcumque natura aliqua corporalis vel spiritualis ponatur perfecta, non posse eam in suum actum procedere, nisi moveatur a Deo sccundum ordinem providentiae ipsius. Et art. 2. ubi distinguens naturam hominis integram a corrupta dicit eam secundum utrumque statum indigere auxilio divino ad faciendum vel volendum quodcunque bonum, sicut primo movente. Discrimen autem esse quoad virtutem operativam, quia homo in statu naturae integrae indigebat virtute gratuita, quantum ad unum, id est, ad operandum & volendum bonum supernaturale. Sed in statu naturae corruptae, quantum ad duo, scilicet ut sanetur, & ulterius, ut bonum supernaturalis virtutis operetur. Et in resp. ad 1. argumentum sumptum ex eo quod homo suorum actuum dominus est: Mens hominis, inquit, etiam sani non ita habet dominium sui actus, quin indigeat moveri a Leo, & multo magis liberum ari itrium hominis infirmi post peccatum per quod impeditur a bono propter corruptionem naturae. Item articulo 9. docet hominem lapsum ad recte vivendum dupliciter indigere auxilio Dei: Uno modo quantum ad habituale aliquod donum per quod natura humana corrupta sanetur, & etiam sanata elevetur ad operandum opera vitae aeternae meritoria; Alio modo quoad auxilium gratiae quo a Deo moveatur ad agendum, idque propter duo; Primo quidem ratione generali, quia nulla res potest in quemcunque actum prodire nisi virtute motionis divinae; Secundo ratione speciali propter conditionem status humanae naturae, quae quidem licet per gratiam sanetur quantum ad mentem, remanet tamen in ea corruptio & infectio quantum ad carnem, per quam servit legi peccati. Quibus verbis rursum significat primo homini licet non ratione speciali propter naturae corruptionem, ratione tamen generali, opus fuisse Dei auxilio movente ad bonum; quandoquidem etiam in statu gloriae, quando gratia crit omnino perfecta, homo auxilio divino indigebit, ut ib dem dicit responsione ad primum. Scripit autem his consimilia art. 3. 8. & 10. ejusdem quaestionis. Item quaest. 3. de malo art. 1. ad 9. Et in 2. dist. 24. quaest. 1. art. 4.
Quae vero in contrarium ex Augustino objiciuntur, idem Sanctus Thomas videtur sic intellexisse ut quod ille dicit hominem in primo statu accepisse donum per quod perseverare posset si vellet, ipsum autem velle fuisse relictum in ejus libero arbitrio; accipiendum sit de dono habituali gratiae quod in genere doni habitualis fuerit sufficiens ad perseverandum, non ita tamen quin ad actualem perseverantiam opus habuerit actuali Dei auxilio ipsum in bono conservantis: Et tamen ipsum velle relictum fuisse dicitur in ejus arbitrio propter summam facilitatem perseverandi, eo quod juxta specialem rationem supra dictam non indigeret auxilio movente seu conservante, propterea quod nullam pateretur carnis repugnantiam. Hoc enim est quod dicit Sanctus Thomas artic. 10. quaestionis supra dictae ad 3. Quamvis, ut testatur Augustinus, acceperit homo in primo statu donum per quod perseverare posset, non autem acceperit ut perseveraret, nunc autem per gratiam Christi multi accipiant & donum gratiae quo perseverare possint, & ulterius eis detur quod perseverent; Facilius tamen hominem per gratiae donum perseverare potuisse in statu innocentiae, in quo videlicet nulla erat rebellia carnis ad spiritum, quam nunc possumus, &c. Hoc etiam significare videtur artic. 8. ad 3. ubi respondens ad illud Ecclesiastici 15. Ante hominem vita & mors, bonum & malum, quodcunque placuerit ei, dabitur illi, dicit cum Augustino eam sententiam intelligi de homine secundum statum naturae integrae, quando nondum erat servus peccati, sed poterat peccare, & non peccare. Nunc autem etiam dari homini quodcunque voluerit, sed hoc, inquit, quod honum velit, habet ex auxilio gratiae, intellige, necessario non tantum ratione generali superius explicata. Qua ratione etiam homini integro necessarium erat auxilium quo daretur ipsum velle, sed ratione speciali propter corruptionem naturae. Et sane nisi hanc a Sancto Thoma insinuatam intelligentiam, verborum Augustini recipiamus, difficillimum erit, ac ne possibile quidem Augustinum sibi ipsi conciliare, id est, ostendere quemadmodum ea quae objecta sunt, non contrarientur iis quae prius in diversum ex eodem Augustino fuerant allata; praesertim ex lib. 12. de civit. capite 9. Cui loco nunc alium adjicio tam manifestum de primo homine, quam ille erat de angelis. Nam lib. 8. de gen. ad lit. cap. 12. cum de homine ut a Deo institutus est, disserens, dixisset eum sic continuo justitiam accipere a Deo, sicut aer praesente lumine continuo illuminatur; ad id declarandum eas adhibuit scripturas, quae loquuntur de homine lapso, ut illam Ephes. 2. Grat: a salvi facti estis per fidem, & hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu inoperibus bonis, quae praparavit Deus, ut in illis abundemus. Et Thilip. 2. Deus est qui operatur in vobis. Cum igitur ex his scripturis recte doceatur mere gratuitam esse hominis lapsi praedestinationem, eo quod omne salutare ejus bonum tribuatur praeparationi, id est, praedestinationi divinae. Cumque etiam per hoc quod dicitur, ne forte quis extollatur (pro quo noster interpres melius ex Graeco vertit, ut ne quis glorietur) excludatur omnis gloriatio; consequens ex iisdem fit etiam hominis integri, si manens in eo statu praedestinatus fuisset, aeque gratuitam, & absolutam futuram fuisse praedestinationem, & proinde talem esse praedestinationem angelorum, idque ex Augustini sententia hujusmodi scripturae testimoniis utentis ad declarandum, quale fuerit Dei auxilium homini integro concessum.
Quod si nihilominus adhuc contendat aliquis Augustini verba quae objecta sunt, huc inflecti non posse, putetque eum revera alterius esse sententiae; tum respondebimus ea quae de adjutorio primi hominis & angelorum obscurius, & ut videtur, extra scripturae authoritatem ab illo disputata sunt, ad hoc ut ex ea comparatione gratia nostrae per Christum reparationis magis emineret, non debere praejudicare doctrinae, quae apud alios patres, ipsumque S. Thomam in hujusmodi rebus exactissimum doctorem expressior reperitur; maxime propter rationes in eam partem gravissimas, & ut nobis videtur, insolubiles, & clare in scriptura fundatas.
Idem de Prospero respondemus, qui poene ipsa Augustini verba posuit, ejusque doctrinae diligentissimus sectator fuit.
Gregorius autem dicit angelos ex arbitrio stetisse, & mutabilitatis suae motum voluntatis stationo fixisse, non quod perseverantiam ipsam qua starent, a Deo non accepissent; sed quia gratia voluntatem infirmam sanante opus non habuerint, ut pote voluntatem ab initio habentes sanam, atque robustam.
Porro Anselmus hac Apostoli sententia: Quid habes quod non accepisti, constrictus, aliter elabi non potuit dum discrimen inter bonum & malum ange lum, ad eorum voluntates originaliter referre studet, quam dicendo & identidem inculcando, quod malo angelo ideo Deus non dederit perseverantiam, quia ille non accepit. Quam ejus responsionem similitudine quadam dantis & accipere nolentis ab illo declaratam, popularem magis esse, quam exactam & solidam affirmat in quodam scripto ad Ruardum Judocus Tiletanus. Nec immerito, quia per hoc non solvitur quaestio, cur ipsum accipere fuerit huic datum, non illi. Datum enim fuisse convincit Apostolica sententia. Nam sic dictum est, quod non accepisti, quasi diceretur, quod non datum est tibi, quomodo Joannis 3. loquitur Baptista: Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de caelo. Videtur autem Anselmus dissimulasse illud ejusdem Apostoli dicentis eodem loco: Quis te discernit? Huic enim objectioni responsio ab eo data minime quadrasset.
De Ruperto qui non tantum angelorum, sed lapsorum etiam hominum praedestinationem ex praevisione suspendit, alibi diximus ejus authoritatem hac in re non esse magni ponderis. Atque interim notandum, ipsum in eo quod Augustinum reprehendit, facile agnovisse quod Augustinus non eadem secum de praedestinatione angeli & hominis integri sentiret; Imo idem alibi ab ipsa veritate convictus videtur diversum tradere ac nobiscum sentire. Nam lib. 1. de victoria V. Dei cap. 27. dicit bonos angelos ne cum diabolo caderent, fuisse praeventos & retentos per ipsum verbum per quod fuerant conditi, & capult. dicit eos gratiam & misericordiam Dei in seipsos agnoscere, qua sese, ne & ipsi corruerent, praeven„tos fuisse non ignorant. Ejusdem quippe conditionis cum essent, suam in perditione aliorum salutem reservatam, statumque retentum non leviter, inquit, appendere potuerunt aut possunt. Quae verba sunt bene notanda. Manifeste enim significat eam discretionem qua alii prae aliis steterunt, fuisse peculiaris gratiae Dei praevenientis, & retinentis eos ne cum aliis caderent.
Ad postremum denique quod ex evangelio objicitur respondeo non ideo in priori judicis sententia taceri angelos, quod eorum non sit similis cum hominibus electio. Nam alioqui gratiae potius quam operum hic mentio facienda erat; Sed hanc potius videri rationem, quia in verbis illis, Percipite regnum, intelligitur regnum Christi quod habet jure redemptionis acquisitum sanguine suo, tanquam homo super homines redemptos. Hoc est enim regnum quod Christus saepe suum vocat, ut Joan. 18. Regnum. meum non est de hoc mundo, & Luc. 22. Ut edatis & bibatis super mensam meam in regno meo. De quo etiam latro poenitens ad Christum. Memento mei cum veneris in regnum tuum. Hoc autem regnum ut tale non est paratum angelis, utpote sub redemptionis Christi beneficio non comprehensis; tametsi ad eandem cum redemptis ecclesia triumphantem sub Christo capite pertinentibus, ut testatur scriptura Ephes. 1. Cor. 1. Heb. 12. & alibi.
On this page