Text List

Capitulum 15

Capitulum 15

Utrum reprobatio sit ex praevisis meritis

§. 15. Utrum reprobatio sit ex praevisis meritis.

Estat ad extremum quaestio de merito divinae Rreprobationis, utrumne aliquod agnoscidebeat in eo qui reprobatur a Deo praevisum, non quidem ut causa veol ratio actus divini, qui vocatur reprobatio. Nam illius causa nulla esse potest, ut etiam suo loco monuimus de praedestinatione; sed ut ratio reprobationis ex parte effectus. Hoc enim est quod quaeritur; utrum in reprobato sit aliqua causa, videlicet malum meritum, propter quod a Deo praevisum totus effectus reprobationis divinae super eum cadat. Et quamvis de reprobatione hominum fere moveatur haec quaestio; potest tamen etiam ad reprobationem angelorum extendi, quemadmodum patebit ex argumentis utriusque partis. Sunt autem haec pro affirmativa.

Primum: Reprobatio est odium Dei juxta illud Rom. 9. Jacob dilexi, Esau autem odio habui, At praeveniendo peccatum, nullam creaturam Deus odio habet, cui a Sapiente dicitur cap. 11. Diligis. omnia quae sunt, & nihil odisti eorum quae fecisti; ergo nec reprobat, nisi praesupposito in ipsius praescientia, reprobati peccato.

Secundum: Reprobatio non est nisi malorum. Hoc enim ratio nominis postulare videtur: Atqui ante praevisionem peccati nemo est malus in oculis Dei; ergo ante eam nemo reprobatur.

Tertium: Deus reprobat iratus. Unde & reprobi vocantur vasa irae Rom. 9. Non irascitur autem Deus nisi peccato, futurus alioquin injustus, dicente Apostolo Rom. 3. Nunquid iniquus est Deus qui inferi tram? Non reprobat ergo nisi praecognitum peccatorem.

Quartum: Psalmo 68. ob meritum peccatorum dicitur: Deleantur de libro viventium, & cum justis non scribantur, id est, reprobentur.

Quintum: Deus non deserit nisi prius desertus, ut docet synodus Trid. sess. 6. cap. 11. post Augustinum lib. de nat. & gr. cap. 26. & Prosperum sent. 7. ad cap. Gallorum & resp. ad 7. ob. Vinc. ergo non reprobat nisi ex praevisione peccati, quo quis Deum deserturus est

Sextum: Reprobatio definitur esse aeternum Dei decretum, quo vult aliquos privare aeterna beatitudine. Hoc autem vult Deus propter peccata praevisa. Crudele enim videretur si Deus absolute & independenter a praevisione peccati praepararet homini aeternam damnationem, ac deinde ad eam ordinaret tanquam media caeteros effectus reprobationis, scilicet peccati permissionem, hominisque derelictionem, excoecationem, &c. Sed & scripturae reclamant Ezech. 18. & 33. Nolo mortem peccatoris. Non est voluntatis meae mors impii; Quare moriemii domus Israel? & Sap. 1. Deus mortem non fecit neclaetatur in perditione vivorum. Unde nec ignem aeternum simpliciter angelo, sed diabolo praeparatum legimus Matth. 24. Diaboli autem nomen malitiam in volvit. Hinc etiam S. Thomas in 1. dist. ult. dicit Deumnon velle damnationem alicujus per se, sed vellehunc ordinem justitiae, ut qui moritur in peccatodamnetur.

Septimum: Reprobatio non est actus misericordiae divinae; ergo est actus justitiae. Non est autem justitiae remunerantis; ergo punientis & vindicantis, quae locum non habet, ubi nullum praecessit meritum culpae, cui reddatur debitum poenae¬

Octavo sic argumentantur Henricus a Gandavo Thomas Argentinas & Aureolus: Nullus justus judex per se intendit justitiam punitivam, sed tantum. ex hypothesi punibilis culpae; ergo Deus justissimus. judex, non ideo peccata fieri permittit ex certa suaprovidentia, ut postea in eorum punitione appareatipsius justitia vindicativa, sed prius praevidens homi¬¬¬ nes peccaturos, vult deinde ex illo malo elicere bo¬¬ num justitiae suae.

Nono addunt iidem: Dato quod permissio peccatirecte ordinetur ad ostensionem justitiae Deitanquamad finem; tamen ad hoc sufficiebat angelorum peccati permissio & justa punitio. Nihil ergo opus eratob eundem finem etiam hominum peccata permittere & punire.

Decimo statuitur haec opinio maxime ex authoritate Augustini, qui multis locis reprobationem docet ad retributionem justitiae pertinere, & in ea agnosci debere justum Dei judicium, ut lib. 1. ad Simpl. q. 2. ubi haec ejus est expressa sententia: Si nullo merito reprobatus est Esau, quomodo ejus reprobatio justa dici potest? Et infra: Ut autem odisset Esaa, nisi injustitiae merito, injustam est. Ac demum concludens suam illam de reprobatione hominis disputationem, dicit Deum in homine non odisse nisi peccatum, addito hoc epiphonemate: Non igitur odit Deus Esau hominem, sed odit Deus Esau peccatorem. Idem ench. 98. tractans locum Apostoli Rom. 9. Jacob dilexi, &c. Quis, inquit, nisi insipiens Deum iniquum putet, sive judicium poenale ingerat digno, sive misericordiam praestet indignoEt paulo post: Jacob dilexit per misericordiam gratuitam, Esau autem odio habuit per judicium debitum, &c. Quibus similia subjunguntur capite proximo. Ejusdem sententia est epist. 105. Quid oderat Deus in Esau nisi originale peccatum? Et epistola 157. ad Optatum. Merito videretur injustum quod fiunt vasa trae ad perditionem, si non esset ipsa uiversa ex Alammassa damnata. Quod ergo fiunt inde nascendo vasa irae, pertinet ad debitam poenam. Quod autem fiunt renascendo vasa misericordiae, pertinet ad indebitam gratiam. Idem lib. 2. de pecc. mer. cap. 17. de reprobis dicit, quod damnandi reprobati sunt propter iniquitatem superbiae, quod que ut non adjuventur, in ipsis causa est, non in Deo. Alia ejusdem doctoris loca sunt lib. de praedestin. sanctorum capit. 8. & 9. lib. 2. contra 1. epistolas Pel. capit. 7. quibus adde incerti authoris lib. de praedest. & gratia cap. 3. 6. & 7. inter opera Augustini.

Huc etiam adducunt quod idem Augustinus l. 83. q. 68. dicit, voluntatem Dei qua quos vult obdurat injustam esse non posse, eo quod veniat de occultissimis meritis, quodque lib. 21. contra Faustum cap. 2. dicit praecedere aliquid occultum in occultis, ubi Deus agat justissimum examen, ut quorumdam mentes excoecentur: Nec non quod lib. de gratia & libero arbitrio cap. 21. & 23 dicit non esse dubitandum, cum legimus in scriptura quosdam seduci aut obdurari a Deo, quin mala eorum merita praecesserint, ut haec juste paterentur.

Cum Augustino sentiunt Prosper & Fulgentius, quorum ille respondens ad 3. capit. Gallorum dicit eos qui in peccata prolapsi sine poenitentia moriuntur, ideo non esse praedestinatos, quia tales futuri ex voluntaria praevaricatione praesciti sunt. Quod similibus verbis repetit tam in resp. quam in sententia ad 7. caput, ac rursum in resp. ad 12. Quod si praevisio peccati est causa non praedestinandi, videtur esse causa reprobandi, idque ex ejusdem Prosperi sententia. Unde ibidem in resp. ad 14. cap. & ad 11. objectionem Vincent. aperte dicit praedestinationem respectu damnandorum, hoc est, reprobationem pertinere ad debitam justitiae retributionem. Et ad 10. object. Deum in reprobis praedestinare non peccata eorum, sed judicium suum, quo unicuique retributurus est, prout gessit. Fulgentius autem lib. 1. ad Monymum cap. ult. Prosperi verba ex 14. resp. ad cap. Gall. repetita confirmat. Et cap. 28. de iis qui ad damnationem praedestinati sunt dicit, ut non adjuventur a Deo in ipsis causam esse, non in Deo. Quod & verbis Augustini probat ex lib. 2. de baptismo parvulorum seu de peccatorum meritis cap. 17. prolatis, & alibi passim in eodem libro videtur in reprobatione tantummodo justam poenam agnoscere. Cui sententiae videtur etiam Hugo subscribere in summa sent. tract. 1. capit. 12. Judam, inquit, Deus ab aeterno odio habuit, quia talem videbat eum futurum. Et ibidem reprobos vocat praescitos ad mortem. Quamquam hoc posterius non arguit. Similiter enim subjungendo dicit, praedestinatos esse praevisos ad vitam, non per hoc tamen praedestinationem ex praevisione volens statuere.

Postremo proferuntur etiam ex sancto Thom. quaedam loca in hanc sententiam, ut in fine lectionis secundae super Rom. 9. ad illud Jacob dilexi, &c. ubi cum dixisset praedestinationem a reprobatione differre, quod praedestinatio importet praeparationem meritorum quibus pervenitur ad gloriam, reprobatio vero non importet praeparationem peccatorum quibus pervenitur ad poenam, ita subjunxit: Et idec praescientia meritorum non potest esse aliqua ratio praedestinationis, quia merita praescita cadunt sub praedestinatione, sed praescientia peccatorum potest esse aliqua ratio reprobationis. Et q. 6. de veritate art. 2. ad 9. ubi dicit rationem reprobationis esse in hominibus peccatum originale, & ad hoc allegat Augustinum. Producitur etiam locus ex lib. 3. contra gentes cap. 159. ubi docet non immerito imputari ad culpam et qui praestat impedimentum receptioni gratiae. Hinc enim consequi videtur homines reprobari propter hoc impedimentum quod praestant gratiae Dei. Hanc de merito reprobationis opinionem Scotus in praesentem distinctionem scribens ut magis probabilem tenet & hac ratione confirmat; quia damnatio non videtur bona nisi quatenus justa. Nam secundum Augustinum lib. II. super gen. cap. 24. Non prius est Deus ultor quam sit aliquis peccator. Videtur enim, inquit, esse crudelitatis punire aliquem non praeexistente in eo culpa, igitur a simili non vult Deus aliquem pumre quam videat eum esse peccatorem, &c. ac tandem infert: ergo cum reprobare sit velle damnare, reprobatio habet ex parte objecti rationem aliquam, scilicet peccatum finale praevisum. Sic illeQuam opinionem non pauci alii sequuntur, licet in modo explicandi non omnes consentiant. Cum enim ab iis quaeritur, cujus peccati praevisio sit causa reprobationis; alii aliter respondent. Quidam enim causam illius in omnibus hominibus esse dicunt peccatum originale. Quam responsionem probare nituntur ex Augustino qui epistola 105. & q. 2. ad Simpl. & nonnullis aliis locis ita loquitur quasi solum orignale peccatum sit hominibus causa cur reprobentur, etiam illis quibus hoc peccatum regenerationis sacramento fuerit ablatum, sed hujus doctrinae falsitatem ostendimus ad superiorem distinctionem. Quocirca rectius alii distinguunt, dicentes in quibusdam reprobatis causam reprobationis esse solum originale peccatum, ut in parvulis qui non regenerati moriuntur, in quibusdam actuale solum, ut in angelis, & hominibus quibus originale fuerit remissum. In quibusdam autem utrumque, ut iis qui originali non remisso propriae actionis addiderunt peccata. Quamquam haec duo postrema membra adhuc quaestionem habent. Si enim merito originalis peccati permittitur homo labi in actualia peccata, jam videbitur ista permissio, ut pote praecedentis peccati poena, pertinere ad effectus reprobationis, cujus proinde causa esse non potuerunt peccata ejusmodi permissionem consequentia. Similiter si merito actualis peccati praecedentis permittitur homo labi in alia, videbitur & ista permissio eadem ratione ad effectus reprobationis pertinere, ideóque peccata posteriora eam permissionem consequentia, non erunt ejusdem reprobationis causa, nisi dicatur cum Scoto, quod reprobare non aliud sit quam velle damnare. Sic enim facile ostendetur, peccata quaecunque sunt causa damnationis, eadem esse & reprobationis Quod voluit Scotus, quando dixit reprobationis causam esse peccatum finale reprobati praevisum. Sed jam ex iis quae dicta sunt ad superiorem distinctionem, manifestum est non solum damnationem esse reprobationis effectum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 15