Capitulum 16
Capitulum 16
Argumenta pro parte negativa
JAm negativae partis argumenta videamus, ea nimirum quibus ostendi videatur non ex meritis praevisis reprobari quemquam a Deo, sed reprobationem perinde atque praedestinationem tam angelorum quam hominum, soli arbitrio divinae voluntatis ascribendam esse.
Primum igitur ex ratione sumptum argumentum hoc sit: Permissio primi peccati propter quod quis damnatur, sive homo sive angelus, est effectus reprobationis, ut late ostensum est ad superiorem distinctionem. Atqui illius permissionis nullum est in reprobato meritum. Nam primo peccato nullum est prius. Meritum autem reprobationis esse non potest nisi peccatum; ergo reprobatio secundum totum suum effectum considerata (quomodo eam in hac quaestione considerandam esse supra diximus) non est ex praeviso merito. Atque haec praecipua est ratio, cui nititur ista doctrina. Quocirca fundamentum hujus rationis breviter hiic repetendum est: Quod quidem est hujusmodi? Ad providentiam Dei tanquam universalis provisoris pertinet, non solum bona producere sed etiam mala in particularibus quibusdam rebus permittere, ne videlicet impediatur bonum universi perfectum. Si enim omnia mala impedirentur, multa bona deessent universo. Non enim esset vita leonis, si non esset occisio animalium, nec esset patientia maryrum, si non esset persecutio tyrannorum. Ita docet S. Thomas I. g. 22. art. 2. ad 2. & compendii Theol. cap. 142. Cum igitur per divinam providentiam homines in vitam aeternam ordinentur, pertinet ad eandem providentiam, ut permittat aliquos ab hoc fine deficere. Nam alioqui deesset universo magnum bonum, scilicet manifestatio justitiae Dei qua juste vindicat peccata, simul & clarior manifestatio bonitatis ejus erga electos. Nisi enim ab illo fine qui est vita aeterna, permitterentur aliqui deficere, neque perfecte manifestari posset justitia Dei vindicativa, scilicet quoad poenam aeternam, quae proprie peccato debetur, neque satis appareret, quanta esset Dei bonitas erga electos. Quae sine dubio magis & evidentius apparet ex comparatione multorum aliorum, quibus idem beneficium non fuit praeparatum. Sicut autem praedestinatio est pars providentiae respectu eorum qui divinitus ordinantur in aeternam salutem: ita reprobatio pars est providentiae respectu eorum qui ab hoc fine decidunt. Quare sicut praedestinatio includit voluntatem conferendi gratiam & gloriam: ita reprobatio includit voluntatem permittendi aliquos cadere in culpam, & inferendi damnationis aeternae poenam pro culpa. Sic ratiocinatur S. Thomas 1. q. 23. art. 3. in corpore. Ex quibus non modo probatur propositum, scilicet reprobationis non esse causam in reprobato, propterea quod in eo permissionis primi peccati nulla sit causa; verum etiam perspicue patere videtur, hanc ipsam esse S. Thomae sententiam. Quod tamen infra plenius ostendetur.
Nunc secundo loco scripturas in hanc partem proferamus. Primo videtur Apostolus omne meritum reprobationis excludere Rom. 9. ubi de divina electione & reprobatione disputans ait: Cum nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali, non ex operibus; sed ex vocante dictum est ei: Quia major serviet minori, sicut scriptum est: facob dilexi, Esau autem odio habui. Nam qua ratione probatur his verbis excludi meritum electionis, probari videtur & reprobationis. Si enim solum electionis meritum excludere voluisset Apostolus, satis ei fuisset dicere, priusquam aliquid boni egissent: Addendo igitur, aut mali, reprobationis quoque meritum exclusit.
Secundo. Idem Apostolus ibidem manifeste videtur reprobationem referre ad solam Dei voluntatem, quando post praedicta verba subjungit. Quid ergo dicemus? Nunquid iniquitas apud Deum? Absit. Quod enim iniquitas apud Deum non sit, non declarat ex meritis, sed ex Dei voluntate. Cum enim dixisset Deum dicere Moysi; Miserebor cujus misereor, interposita testimonia de Pharaone ad hoc excitato a Deo, ut in eo virtutem suam ostenderet, &c. sic infert. Ergo cujus vult miseretur, & quem vult indurat. Deinde faciens quemdam secum ex adverso disputantem ait: Dicis itaque mihi: Quid adhuc quaeritur, Voluntati enim ejus quis resistit? Cui non aliud respondet, quam: O homo tu quis es qui respondeas Deo? quasi dicat: sufficiat tibi Deum ita velle, nec rationem voluntatis ejus inquiras, certus quod nihil velit injuste.
Tertio. Manifestius adhuc idem probari videtur ex comparatione figuli, quam Apostolus continuo subjungit. Sequitur enim: Nunquid dicit figmentum et qui se finxit: Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Igitur ex mente Apostoli sicut in partibus massae luteae, non est ratio, cur vel ex hac parte fiat vas in honorem, vel ex illa vas in contumeliam; ita in hominibus tanquam partibus unius esse humani generis, non est ratio cur vel hic eligatur, vel ille reprobetur.
Quarto, confirmatur ex eo quod ibidem Apostolus cum non aliam rationem invenisset quam voluntatem Dei, cur in particulari hos eligat, illos reprobet, tandem solam assignat rationem cur in communi quosdam eligat, quosdam reprobet: Quod si, inquit, Deus volens ostendere iram, id est, vindictam justitiae, & notam facere potentiam suam, qua potest etiam in malos & potentes, justitiam exercere, sustinuit, id est, permisit, in multa patientia vasa trae apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Quam communem rationem etiam superius indicaverat cum diceret, Deum ad hoc excitasse Pharaonem ut in eo virtutem suam ostenderet, &c. De qua communi ratione plenius agit S. Thomas 1. q. 23. art. 5. ad 3. Quare secundum Apostolum causa reprobationis singulorum non est petenda ex ipsorum meritis, uti nec electionis.
Quinto. Prov. 16. dicitur: universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. Unde apparet quod etiam in reprobando Deus primo spectet gloriam suam, id est, justitiae suae manifestationem, ac deinde ad eam ordinet caeteros reprobationis effectus, quorum primus est, impietatis seu peccati permissio.
Sexto. Ecclesiasticus cap. 33. refert ad solam Dei voluntatem, quod homines alios benedixerit, alios maledixerit. Comparat enim eos luto quod figulus fingit quomodo vult, & sic de hominibus loquitur, sicut de diebus, ex quibus alios sanctificat, alios profanat. Maledictionem autem videtur intelligere reprobationem, sicut benedictionem electionem. Quare reprobatio perinde ut electio ex solo pendebit arbitrio voluntatis divinae.
Septimo. Joan. 10. dicit Dominus ad quosdam: Non creditis quia non estis ex ovibus meis. Ubi ipsam non praedestinationem, id est, reprobationem statuit pro ratione cur non credant. Si vero reprobatio esset ex praeviso peccato, potius contra fuerat dicendum. Non estis ex ovibus meis quia non creditis.
Octavo. Scriptura interitum hominis saepe refert in Dei reprobationem, ac praeparationem, quod videtur non alia ratione facere, quam quia licet homo peccatis suis interitum mereatur, quod tamen permittatur in peccata labi, per quae incidat in interitum, non habet causam ex parte homi¬ nis, sed tantum ex parte ipsius Dei, ut sic tota reprobatio recte in Deum originaliter referatur. Nam alioqui non solemus interitum & supplicia malorum hominum referre in voluntatem regis aut principis, sed potius in mala ipsorum merita, eo quod regum aut principum non sit permittere scelera, ut bonum justitiae appareat, sed tantum ex illorum praevisione vel eventu bonum justitiae providere. Scripturae autem sunt Rom. 9. ubi quaedam vasa dicuntur a Deo aptata seu praeparata ad interitum. Eccl. 26. ubi Deus eum qui transit a justitia ad peccatum, dicitur parasse ad romphaeam. Matth. 25. ubi ignis aeternus dicitur esse paratus diabolo & angelis ejus. Sic Judas in epistola, quosdam dicit olim praescriptos esse in judicium, id est, condemnationem. Et Baruch. 3 de quibusdam ait: Non hos elegit Dominus, nec viam disciplinae dedit illis, propterea perierunt.
Nono videtur idem ostendi ex scripturis, quae testantur inscrutabilia nobis esse Dei judicia ut Psal. 35. Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abjssus multa, & Rom. 11. Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus & investigabiles viae ejus. Quo loco cum de electione gentium & reprobatione Judaeorum apostolus loquatur; videtur utramque pariter ad inscrutabilem altitudinem consiliorum Dei retulisse: Imo generatim hujusmodi scripturae significare videntur, quod quamvis sit ordo quidam causarum in rebus qui possit a nobis cognosci; originalis tamen omnium ratio, sit referenda in Dei voluntatem nobis inscrutabilem, adeo ut neque peccata quoad permissionem & actuum substantiam hinc excludantur.
Decimo. Huc referuntur etiam Patrum sententiae, ac nominatim ipsius Augustini, qui non uno loco videtur in solam inscrutabilem Dei voluntatem referre hominum reprobationem. Nam quaest. 2. super Deut. cum de obduratione Seon & Pharaonis ioqueretur, ita subjunxit: Cujus rei justitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt judicia Dei, & quaest. 2. ad Simplic. ubi illud Rom. 9. non ex operibus tam refert ad Esau odio habitum, quam ad Jacob dilectum. Quo Augustini loco Petrus a Soto in tractatu quodam ad Ruardum utitur ad probandum sine merito reprobationem. Et quidem de loco Apostoli similiter idem Augustinus loquitur ench. 98. Si, inquit, futura opera vel bona hujus vel mala illius, quae Deus utique praesciebat, vellet Apostolus intelligi, nequaquam diceret, non ex operibus, sed diceret ex futuris operibus. Praeterea cum dicunt Augustinus, Prosper, Fulgentius esse quosdam a Deo praedestinatos ad interitum vel mortem aeternam, videntur totius reprobationis meritum negare, juxta rationem octavo argumento indicatam. Loca sunt Augustini tract. 14. in Joan. lib. 15. de civit. cap. 1. & l. 21. c. 24. Prosperi resp. 14. & 15. ad capitula Gall. & ad 10. & 11. objectiones Vinc. & Fulgentii lib. 1. ad Monymum. Item cum dicunt inscrutabile esse cur ex duobus justis Deus unidet perseverantiam, non alteri; vel aliis verbis, cur ex duobus justis unum permittat cadere in peccatum, ob quod damnandus sit, non alterum. Sic enim non tantum illius electio, sed & hujus reprobatio videtur ostendi merito carere, quod maxime apparet in angelis & in hominibus ple ne a peccato mundatis, ut sunt infantes baptizati. Loca Augustini sunt sparsim libro de dono perseverantiae, praesertim cap. 8. & 9. & lib. de corr. & gr. cap. 8. & epist. 59. q. 6. Prosperi vero locus est apertissimus resp. ad 14. objectionem Vinc. Cur. inquit, ex duobus justis illum retineat Deus, illum non retineat, nec possibile est comprehendere, nec licitum investigare: cum scire sufficiat & ab illo esse quod statur, & non ab illo esse quod. ruitur. Alter apud eundem locus est responsione 7. ad cap. Gallorum.
Rursum huc proferri potest quod apud Augusti¬ num libro de praedestin. & gratia cap. 19. legitur in haec verba: Si humanum genus quod creatum primitus constat ex mhilo, non cum debito mortis & peccati origine nasceretur, & tamen ex eis creator omnipotens in aeternum nonnullos damnare vellet interitum; quis omnipotenti creatori diceret: Quare fecisti sic? Quod & probat ex Apostolica comparatione figuli.
Porro non parum opinionem hanc confirmare videntur quaedam sententiae Gregorii. Nam libro 29. moral. capite 9. refert ad abyssum divinorum judiciorum, quae humanae mentis oculo nullatenus penetratur, quod multi justitiae luce fulgentes, ad finem suum nequitiae obscuritate tenebrantur, & hujus reimetu Apostolum dixisse: Castigo corpus meum, & in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicavero ipse reprobus efficiar, 1. Cor. 9. similia inculcat ejusdem libri cap. 17. & 18. ubi inter caetera quorum rationes a nobis in vestigari posse negat; ponit quod aliquis Catholicae matris ventre editus, juxta vitae terminum erroris voragine devoratur. Et hom. 8. super Ezech. Quantus, inquit, super nos terror consiliorum Dei, quando alter ex virtutibus in fine tendit ad vitia, alter ex vitiis in virtutibus concludit finem. Atque haec esse dicit occulta & profunda judicia Dei. Ex quibus omnibus apparet reprobationis meritum, secundum Gregorium, non esse in homine quaerendum.
Quod quidem planioribus verbis a Magistro Sententiarum expressum est in praesenti distinctione. Etenim §. A. loquens de Jacob & Esau, dicit quod Deus nec propter praesentia merita, quae nulla adhuc erant, nec propter futura quae praevideret, vel illum elegit, vel istum reprobavit. Et §. D. Sicut, inquit, elegit quos voluit gratuita misericordia; ita etiam reprobavit, quos voluit, non propter futura meritae quae praevideret, veritate tamen rectissima & a nostris sensibus remota. Similiter Baudinus eodem loco suarum sententiarum affirmat electionis & reprobationis nullum esse meritum, cum ab Apostolo aperte dictum sit, non ex operibus.
Ut autem ad Scholasticos descendamus, primum videtur haec esse S. Thomae indubitata doctrina. Nam praeter duo loca allegata in primo argumento, ex quibus constat juxta mentem ipsius, ad providentiam Dei, atque adeo ad reprobationem pertinere voluntatem permittendi peccatum, ex quo aliquis damnetur, id quod etiam satis significat in resp. ad 2. & 3. art. 3. quaest. 23. supradictae; sunt & alia loca non minus manifesta, ut ejusdem quaestionis art. 5. ad 3. ubi rationem electionis & reprobationis in particulari posse assignari negat, his verbis: Sed quare hos elegit in gloriam, & illos reprobavit, non habet rationem nisi divinam voluntatem. Idque probat his Augustini verbis ex tractatu 26. in Joann. Quare hunc trahat, illum non trahat, noli velle judicare, si non vis errare. Probat etiam ex comparatione partium materiae, in quibus quod haec pars hanc habeat formam, & illa aliam, dependet ex simplici voluntate divina. Sed & Cajetanus & Dominicus Bannes super hunc articulum scribentes, eam Sancti Thomae sententiam contra Scotum, Henricum Gandavensem, Aureolum & alios nonnullos graviter defendunt. Unde patet male quosdam Neotericos conatos S. Thomam in diversam opinionem pertrahere, cum Scotus & Argentinas & alii jam dicti cum ipsis. Thomistis eum non aliter intellexerint, nec sane aliter intelligere potuerint: Quod & ex aliis ejus scriptis probatur. Scribens enim in Rom. 9. lect. 3. dicit quod Deus sine merito praecędente & omnino sine considerationemeritorum unum eligit & alium reprobat, & lect. ¬ 4. ad illud, O homo, negat reprobationis ullam esse rationem ex parte nostra, docetque sicut praedesti¬ nationis, ita reprobationis in particulari non posse rationem a nobis reddi, sed tantum in genere, quod eo loco facit Apostolus. Idem de veritate quaest. 6. art. 2. interposita authoritate glossae super illud Rom. 9. Nunquid iniquitas apud Deum, ita loquentis. Nemo dicat Deum, quiae futura opera praevidebat, alterum elegisse, alterum reprobasse; rursum affirmat. ea quae ex parte nostra sunt, non esse causam vel praedestinationis vel reprobationis; & respondens ad II. argumentum, praescientiam abusus gratiae negat fuisse causam reprobationis Judae, nisi forte ex parte effectus, quia videlicet per hoc meruit penitus deseri & damnari, qui sunt posteriores effectus reprobationis & sub merito cadunt. Hanc Sancti Thomae praeceptoris sui sententiam sequitur Aegidius Rom. celebris doctor referente Thoma Argentinensi super hanc distinctionem. Sequitur etiam Joannes Bassolius super eandem distinctionem scribens, eamque Augustini sententiam esse putat, non obstante contraria opinione Scoti praeceptoris sui. Sequuntur item Dionysius Cisterciensis in hanc distinctionem & Liranus super Rom. 9. & alii non pauci; adeo ut Argentinas fateatur hanc esse communem sententiam, sicut eam quae praedestinationem ponit sine meritis, quod ipsum etiam indicat Altisiodorensis lib. 1. suae summae cap. 10.
Consentiunt autem ex recentioribus Ferrariensis in commentario super S. Thomam contra gent. lib. 3. cap. 161. & 163. Cajetanus in ep. ad Rom. 9. Sixtus Senensis lib. 2. biblioth. lit. R. ubi de repudii libro disserit & lib. 6. annot. 252. Dominicus Soto in retractationibus quas subjunxit operi suo in 4. ubi in hanc sententiam ut probabiliorem inclinat, retractans quod in commentario super Rom. 9. pro diversa opinione scripserat, licet eam putet esse Sancti Augustini & S. Thomae; ubi profecto quoad S. Thomam, fallitur. Consentiunt item Petrus Soto & Judocus Tiletanus in diatribis ad Ruardum, Titelmannus, Viguerius & Guilliaudus in Rom. 9. & Jansenius super Eccl. 41. ubi vocat errorem eorum qui propter praevisa impiorum mala merita asserunt quosdam a Deo reprobari, quod putat contrarium esse doctrinae Apostoli Rom. 9.
On this page