Capitulum 17
Capitulum 17
Quaedam notanda pro solutione quaestionis
Primum quod multiplex reprobationis acceptio diversitatem peperit opinionum. Nam non uno modo de reprobatione ejusque effectibus locuti sunt doctores. Quidam enim reprobationem referunt ad solam aeternam damnationem tanquam effectum, quomodo Scotus de reprobatione loqui videtur, cum dicit quod reprobare non sit aliud quam velle damnare. Licet enim agnoscat in Deo voluntatem permittendi hominem cadere in peccatum, ut alibi diximus, eam tamen permissionem non dicit esse reprobationis effectum; tametsi neque expresse neget. Quidam vero reprobationem etiam extendunt ad quosdam effectus evenientes in hac vita, ut sunt derelictio hominis in peccato, excoecatio, obduratio; non tamen ad permissionem peccati in quod a justitia quis prolabitur, praesertim peccati originalis. Sic de reprobatione, loqui plerumque videtur Augustinus, Prosper, Fulgentius & alii qui eos pressius secuti sunt. Et secundum hos reprobatio Dei supponit massam corruptam humani generis.
Alii denique etiam permissionem hujusmodi tanquam effectum quemdam divinae reprobationi subjiciunt. Quae sine dubio S. Thomae sententia est, ut patet ex supra dictis, maxime ad superiorem distinctionem ubi de reprobationis effectibus agebamus. Quo etiam loco pluribus hanc sententiam probavimus. Cujus probationis summa est, quod reprobatio sit providentia Dei respectu eorum qui a salute aeterna deficiunt, videlicet ordinans eos ad certum finem, qui est ostensio justitiae ipsius. In quo ordine primum locum specialiter obtinet peccati per justitiam divinam vindicandi permissio. Quae reprobationis acceptio videtur propriissima, quatenus reprobatio praedestinationi ex adverso opponitur, & ambae sub providentia Dei circa rationalem creaturam continentur. Unde S. Thomas, cum, inquit, per divinam providentiam homines in vitam aeternam ordinentur, pertinet etiam ad eandem, ut permittas aliquos ab hoc fine deficere. Et hoc dicitur reprobare 1. quaest. 23. art. 3. Vide eundem in commentario epistolae ad Rom. 9.
Secundo notandum quaestionem ipsam dupliciter accipi posse: Uno modo comparative, ut sensus sit; utrum in reprobato, verbi gratia in Esau, causa sit cur potius reprobatus fuerit quam Jacob, juxta quem sensum saepe respondet Augustinus negative, quia etiam praesupposito peccato originali, non fuit major ratio reprobandi Esau quam Jacob, ex parte ipsorum, utpote quos constet in massa vitiata fuisse aequaliter peccatores, sicut & caeteros omnes homines quoad originale peccatum. Quae responsio etiam obtinet juxta tertiam reprobationis acceptionem, ut per se patet. Cur enim peccatum omne praeveniendo, Deus alium prae alio cadere permiserit in peccatum, ex quo postea damnaretur, nulla est ex parte hominis ratio. Non obtinet autem secundum primam acceptionem: nam aeternam damnationem magna praecedit peccatorum inaequalitas.
Altero modo absolute & sine comparatione, ut sit sensus: an omnino sit in eo qui reprobatur meritum aliquod, ob quod praevisum a Deo reprobetur. Sic igitur intellecta quaestione respondetur; si reprobatio solam spectet aeternam damnationem causam ejus esse peccata propter quae praevisa Deus hominem damnat. Eademque responsio est si reprobationem extendas ad effectus permissione primi peccati posteriores. Nam ideo deserit Deus hominem & excoecat & obdurat in peccato, quia pfaecedentibus peccatis hanc poenam meruit, ut multis locis testatur scriptura. Quod si vero reprobationem accipias secundum totam latitudinem suorum effectuum, inter quos est permissio peccati, jam aliter respondendum est, scilicet nullum esse in reprobato meritum sua reprobationis. Si enim permissio primi peccati sub reprobatione continetur, cum non possit idem peccatum esse illius permissionis causa, consequens est ipsum nec totius reprobationis causam dici posse. Quae quidem est plana sententia Sancti Thomae & sequacium ejus
Verum ut ea melius intelligatur, tertio loco notandum discrimen inter reprobationem & praedestinationem quoad utriusque effectus. Nam effectus praedestinationis certum quemdam ordinem habent inter se secundum rationem meriti & causae finalis, qui ordo inter effectus reprobationis non invenitur. Quamvis enim praedestinatio non cadat sub merito, sic tamen inter se ordinantur effectus ejus, ut primus mereatur secundum & secundus tertium, & ita deinceps usque ad ultimum. Unde & contra sic se habent, ut ultimus effectus sit finis proximi, & ita deinceps usque ad primum. Hunc autem ordinem inter se non habent effectus reprobationis. Nam permissio peccati non meretur derelictionem hominis in peccato, neque altera illarum vel ambae simul merentur aeternam damnationem. Sunt enim actus providentiae Dei circa hominem & proinde boni, sed tam derelictionem quam damnationem merentur ipsius hominis peccata, quae non sunt a Deo, sed tantum fiunt eo permittente & dese¬ Sic & de causa finali. Non enim altera damnatio finis est derelictionis in peccato aut permissionis ejus, neque rursum derelictio permissionis. Neque enim sic imaginandum est de his effectibus, quasi Deus immediate praeordinet hominem ad aeternam damnationem, sicut immediate eum praeordinat ad gloriam, ac deinde reliquos effectus tanquam media quaedam ordinet in eum finem sicut in praedestinatione; sed omnes effectus reprobationis simul ordinat ad unum finem qui est manifestatio justitiae ipsius in universo, quae, dum fit circa reprobos; consequitur etiam illustrior ostensio misericordiae ejus erga praedestinatos, quemadmodum Rom. 9. docet apostolus. Non igitur ideo permittit Deus homines cadere in peccatum, ut eos derelinquat & puniat, neque ideo derelinquit ut damnet, quomodo quidam male sententiam S. Thomae intelligunt, & male intellectam comprehendunt, sed permittit, derelinquit & damnat, ut justitiam suam in ipsos simul & misericordiam in alios ostendat, in omnibus autem ipse gloriosus appareat. Hoc modo rem istam bene explicant Ferrariensis, Cajetanus & Bannesius. Unde pater cum dicitur Deus reprobare homines vel angelos non ex praevisis meritis, non significari quod eorum praeordinatio ad poenam aeternam sit ex sola Dei vosuntate, non autem ex praevisione peccatorum, ac multo minus quod Deus poenam ipsam inferat sine meritis, qui sensus haereticus est, & scripturis aperte contrarius; neque rursum significari quod ipsa damnatio sit finis permissionis peccati & derelictionis in peccato, quasi Deus ideo peccata fieri permittat, ut ea puniat; sed hoc tantum significari, quod totius effectus reprobationis ratio seu causa non sit peccatum; quippe quod esse non possit causa permissionis incidendi in ipsum. Quam permissionem juxta praedictam S. Thomae sententiam reprobatio comprehendit.
On this page