Text List

Capitulum 18

Capitulum 18

Respondetur ad argumenta proposita

§. 18. Respondetur ad argumenta proposita.

EX his quae jam diximus non est admodum difficilo sententias in speciem pugnantes, praesertim Augustini & S. Thomae conciliare, & ad argumenta proposita respondere. Nam quod ad memoratos doctores attinet, videntur eorum sententiae non aliter differre, quam quod Augustinus reprobationem non videatur extendisse, sicut extendit S. Thomas ad providentiam permittendi peccati, sive originalis, sive actualis, in quo primo quis derelinquitur. Qua opinione posita palam est reprobationem esse ex merito ejus peccati, in quod primum Deus hominem labi permittit in eodem derelinquendum. Id quem agis etiam patet de sententia Scoti, cui reprobare tantum est velle damnare; cujus sine dubio causa est peccatum. Restat igitur ut argumenta partis affirmativae expendamus.

Et quidem ad primum responderi potest, odium Dei dupliciter posse intelligi; scilicet negative & affirmative. Priori modo odit Deus sine meritis, quatenus aliquos non diligit ad vitam aeternam. Sic S. Thomas art. 3. quaest. 23. ad 1. In quantum, inquit, quibusdam non vult Deus hoc bonum quod est vita aeterna, dicitur eos odio habere vel reprobare. Quae negativa odiiacceptio non est aliena a sacris litteris, in quibus odisse interdum comparative accipitur pro l eo quod est postponere, seu minus amare, velut cum jubetur homo ad Christum veniens, odisse non tantum patrem & matrem, verum etiam animam suam, id est, Christo postponere, ac prae ipso non amare. Sic 1. Reg. 16. de Eliab: Quoniam abjeci eum, id est, non elegi ad regnum, sicut in sequentibus interpretatur. Posteriori modo odium significat actum Dei respuentis & abjicientis, qui actus non est nisi circa malum. Unde dicitur Sapient. 13. Odio sunt Deo impius & impietas ejus. Sic ergo non odit Deus quem¬ piam ante praevisum peccatum, quia hoc odium tendit in ipsum peccatum & peccatorem ut talem. Hoc autem modo videtur odium Dei apud Apostolum intellexisse Augustinus, cum alibi tum maxime quaest. 2. ad Simpl.

Secundum argumentum bene concludit, si rationem nominis urgendam putemus, quod fecisse videtur Augustinus; sed hoc non est necesse, cum non semper rationes nominum respondeant eorum significationi, ut quae magis pendeat ab usu loquentium, quam ab etymo vocabulorum.

Ad tertium respondetur, reprobos vocari vasa ira propter effectus reprobationis posteriores, maxime postremum. Unde nec necesse est concedi illud quod sumitur: Deus reprobat iratus, sicut nec illud concedimus: Deus praedestinat placatus aut invitatus.

Ad 4. non loquitur eo loco psalmista de reprobatione simpliciter, sed secundum quemdam effectum qui est derelictio hominis in peccato, & significari videtur per hoc: Ef cum justis non scribantur: Quem effectum constat esse poenam peccati praecedentis. Potest etiam dici quod respiciatur ad ultimum effectum reprobationis, qui est privatio gloriae & carentia vitae, tametsi sensus litteralis esse videatur: Tollantur ex hac vita propter peccata.

Ad 5. respondetur quod in ejusmodi patrum sententiis, Deum deserere hominem, non est idem quod permittere eum labi in peccatum, nec proinde primus est reprobationis effectus. Videtur enim hoc quod dicitur, Deus non deserit nisi desertus, juxta mentem concilii accipiendum de gratia habituali qua justificamur, ut sensus sit Deum numquam auferre gratiam justificantem ab homine nisi propter peccatum quo deserit Deum; sic nimirum ut quamvis simul sint tempore, peccatum mortale & amissio gratiae, peccatum tamen causa sit meritoria amissionis. Quod autem Dous permittat hominem vel angelum cadere in peccatum quo Deum deserit, videlicet non praebendo auxilium efficax ne cadat, hoc non habet causam in ipsis. Sic docet & rem istam explicat Bartholomaeus Medina super I. 2. q. 109. art. 10. ad 3. Et hoc sane volunt verba concilii Tridentini, quae sic habent: Deus namque sua gratia semel justificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur.

Sextum argumentum cum scripturis allegatis, recte probat Deum non velle immediate damnationem aliquorum, sed tantum ex culpa praevisa. Verum inde non sequitur reprobationem esse simpliciter ex praevisione culpae (quia permissio culpae non est ex ipsius praevisione) sed tantum qua parte respicit damnationem. Hoc enim volunt illae scripturae, Deum non praeordinare hominem ad poenam, nisi ex praevisione peccati.

Ad septimum respondetur non omnem Dei actionem formaliter ad misericordiam vel justitiam pertinere; sed saltem ejusmodi esse, ut ordinetur ad ostensionem misericordiae vel justitiae Dei vel utriusque: Talis autem est reprobatio, cujus tamen effectus posteriores, etiam formaliter actus sunt justitiae vindicativae. Quod vero dicunt in omni opere Dei misericordiam esse & justitiam, juxta illud psalmi: Universae viae Domini misericordia & veritas: in quo sensu sit accipiendum, docet S. Thomas 1. q. 21. art. 4.

Ad octavum, Deus non intendit per se primo justitiam punitivam sive actum ejus qui est punire peccata, sed, ut ita loquamur, per se secundo, quatenus scilicet justa punitio peccatoris medium est ordinatum ad manifestandam in universo justitiam Dei, & per hoc magis declarandam ejus erga praedestinatos miscricordiam, tamquam ad finem per se intentum, propter quem & peccata permittit, & eadem postea punit. Nec mirum, cum etiam reges homines interdum minora quaedam mala quae possent impedire, recte permittant in republica non solum ad evitanda majora mala, sed etiam ad procuranda majora reipublicae bona.

Ad nonum respondetur humanum genus esse tanquam universum quoddam, ideoque licet justitia Dei punientis appareret in angelis, conveniens tamen fuisse ut etiam in hominibus reluceret. Considerat hoc modo genus humanum quoad rem propositam S. Thomas 1. quaest. 23. art. 5. ad 3. Confirmatur autem haec responsio, per hoc quod ex permissione peccati hominis consecutum est adhuc aliud etiam majus quoddam bonum ostensionis justitiae divinae, scilicet per satisfactionem Christi plenissimam pro peccatis totius generis humani.

Ad ea quae decimo loco producuntur ex Augustino, Prospero & Fulgentio, jam responsio patet ex supra dictis. Reprobationis enim nomine patres illi non comprehenderunt providentiam Dei, qua permittere vult peccatum, sed eam tantum qua peccatum praevisum, vult punire. Quam & odii nomine cum apostolo frequenter significant. Quod tamen ad providentiam Dei pertineat etiam velle permittere peccata, ut majora inde bona consequantur; omnino sentiunt iidem patres ac nominatim S. Augustinus, ut ostensum est ad superiorem distinctionem. At ita solo nomine videtur horum sententia ab ea quam secundum S. Thomam defendimus distare. Quod autem excoecationem & obdurationem dicunt esse ex meritis; nullam difficultatem habet. Sunt enim hi effectus reprobationis posteriores, & proinde poena peccati praecedentis. Illud vero quod S. Augustinus dicit. Quid oderat Deus in Esau nisi originale peccatum: quasi in omnibus reprobis originase peccatum, idemque solum sit causa reprobationis; quo sensu dictum sit, ad superiorem distinctionem exposuimus; nempe non aliud S. Augustinum velle, quam quod in plerisque reprobis peccatum originale causa sit reprobationis, omnibus autem occasio damnationis.

Quod denique ex sancto Thoma objectum est, facile solvitur ex ipsis locis. Nam primo loco sic dicitur. Praescientia peccatorum potest esse aliqua ratio reprobationis ex parte poenae quae praeparatur reprobatis in quantum, scilicet, Deus proponit se pumturum malos propter peccata, quae a seipsis habent non a Deo. Sic ille. Non ergo simpliciter sed ex parte poenae praeparatae causam reprobationis esse vult praescientiam peccatorum. Secundum locum pro diversa sententia facere satis in argumentis negativae partis ostendimus. Unde quod ibidem dicitur, rationem reprobationis in hominibus esse peccatum originale, non est dictum ex absoluta authoris sententia, quod patet ex verbis consequentibus tum quia addit, ut dicit Augustinus; tum quia adhuc sequitur altera disjunctiva pars, vel in futuro, per hoc ipsum quod est non habere debitum ad hoc quod eis gratia conferatur. Rationabiliter autem possum velle aliquid alicui quod ei non debetur. Haec enim verba declarant ex mente authoris hactenus tantum esse rationem reprobationis in reprobato, quia non debetur ei gratia, & sic rationabiliter potest ei non dari. Haec autem ratio negativa est, nec ponit meritum, sed tantum ostendit reprobationem aliquorum non esse injustam. Tertius locus tantum convincit eos juste puniri, qui ponunt obicem gratiae Dei qua vocantur ad salutem. Unde non sequitur meritum reprobationis. Qui tamen locus ut clarius intelligatur, legenda sunt quae sequuntur cap. 161. ubi docet Deum non obstante impedimento quod homines ponunt, ex superabundantia bonitatis suae quosdam auxilio suo praevenire & convertere. Cur autem hos convertat, non illos; non esse rationem quaerendam, cum id dependeat ex simplici Dei voluntate. Sentit igitur omnes ponere obicem peccati saltem originalis: Peccatum enim pugnat cum gratia.

Porro de Scoti opinione jam ante diximus. Recte enim probat Scotus reprobationem esse ex meritis secundum eam significationem, qua respicit solam damnationem.

Circa argumenta negativae partis notandum, ad id quod ex Roman. 9. primo loco adfertur; quosdam respondere, quod iis verbis Apostolus tantum docere voluerit, inter duos illos geminos nullam assignari posse meritorum distantiam, ob quam altero reprobato, alter eligeretur, simulque excluserit errorem Origenis, qui in anteriori aliqua vita contractam fuisse meritorum disparitatem confingebat. Quod autem ait, non ex operibus, tantum referendum esse ad electionem Jacob, quia sequitur, sed ex vocante. Vocatio enim ab Apostolo ad solos electos refertur capite praecedenti & alibi, idemque satis intelligi ex illa parenthesi, ut secundum electionem propositum Dei maneret. Quae verba perspicuum est ad solum Jacob pertinere.

Ad alia quoque ex eodem capite allata respondent totam apostoli disputationem supponere massae corruptionem per peccatum. Qua constituta docere apostolum quod Deus nulla meritorum habita consideratione discernit alios ab aliis, dum inde quos vult eripit per gratiam, & quos vult, relinquit per justitiam. Et ad hoc allegant S. Augustini loca, ut ep106. quaest. 2. ad Simpl. & libro de gratia & libero arbitrio cap. 23.

Verum hae responsiones mihi non videntur usquequaque menti & scopo Apostoli congruere. Excludit enim Apostolus etiam masa merita, cum dicit, priusquam aliquid boni egissent aut mali, deinde quaestionem rejicit ad solam Dei voluntatem, dicens; Voluntati ejus quis resistit? Item: Tu quis es, qui respondeas Deo? Quod non faceret si in ipso homine videret reprobationis aliquod meritum. Denique non adducit similitudinem de massa vitiata, sed indifferenti. Neque exemplum adfert de judice, qui ex duobus aeque reis alterum damnat; sed loquitur absolute de Dei voluntate. Quomodo etiam loquitur Ecclesiasticus cap. 33. Atque hanc sententiam etiam caetera argumenta valde probabiliter evincunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 18