Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quae sit potentia in Deo, et quomodo dicatur omnipotens

IN DISTINCTIONEM QUADRACESIMAMSECUNDAM. §. 1. Quae sit potentia in Deo, & quomodo dicatur omnipotens.

POST eorum considerationem quae ad scientiam Dei pertinent, ordine proposito sequitur, ut de ejus potentia dicamus. Cum autem distingui soleat a Physicis duplex potentia, altera ad agendum, altera vero ad patiendum, seu suscipiendum, quarum illa activa potentia voeatur, haec passiva; manifestum est posterioris generis potentiam in Deo nullam esse, quia Deus cum sit actus purus & simpliciter & universaliter perfectus, nec in eo ulla imperfectio locum habeat, aut habere possit, nullius est formae susceptivus, sed in se omnium formarum perfectionem ab aeterno continet. Activa vero potentia propter candem causam in Deo summa & perfectissima est. Nam esse principium activum competit unicuique quatenus est actu & perfectum. Unde oportet summam esse potentiam activam in eo, quod est actus perfectissimus, id est, in Deo, quemadmodum bene probat S. Thom. 1. q. 25. art. 1. Distinguitur autem haec Dei potentia ab ejus scientia, providentia & voluntate, secundum nostrum modum & ordinem intelligendi. Quod nimirum scientia intelligitur ut apprehendens, providentia ut dirigens, voluntas ut imperans, potentia ut exequens.

Ab hac igitur potentia Deus vocatur omnipotens. Quam. omnipotentiam universa ecclesia confitetur in symbolo fidei & generalibus conciliis, eandemque multis locis praedicat scriptura, ut Matth. 19. Marci 10. Christo dicente: Apud Deum omnia possibilia sunt. Et Mar. 14. Pater omnia tibi possibilia sunt. Et Angelo testante Luc 1. Non est impossibile apud Deum omne verbum. Et Job loquente ad Deum cap42. Scio quia omnia potes. Unde & frequentissime Deo tribuitur epitheton omnipotentis in scriptura, ut passim in Genesi, lib. Job, libro 2. Machab. Apocalypsi Joannis & alibi. Quorum locorum enumeratio foret hic supervacanea.

Sunt autem divinae omnipotentiae, haec fere opera praecipua, maximeque nobis in scripturis commendata: Mundi cum partibus suis ex nihilo creatio, ejusdemque conservatio & gubernatio; miracu lorum, quae naturae modum superant, operatio; Christi incarnatio, qua Deus factus est homo; gentium vocatio; ecclesiae protectio; peccatorum conversio & justificatio; mortuorum omnium in fine seculi resuscitatio; denique justorum beatificatio, & impiorum aeterna punitio. Quamvis enim Deo omnia sua opera sint aeque factu facilia, quippe qui solo voluntatis imperio facit, quaecunque facit, juxta illud: Dixit & facta sunt; haec tamen quae commemora vimus, objecti ratione majora sunt, & ad manifestandam Dei potentiam aptiora.

Sumitur autem ratio omnipotentiae divinae ex ipsa essentia. Agit enim Deus per essentiam suam. Quanto autem perfectius in unoquoque agente est forma per quam agit, tanto major est ejus potentia in agendo. Cum igitur essentia Dei sit infinita, necesse est potentiam ejus esse infinitam, uti ratiocinatur Sanctus Thomas articulo 2. memoratae quaestionis. Caeterum universalitas illa nomine omnipotentiae significata, non eodem modo ab omnibus explicatur. Convenientissime vero explicabitur, si cum S. Thoma art. 3. ejusdem quaestionis dicamus, Deum hac ratione omnipotentem dici, quia omnia possibilia seu factibilia facere potest. Potentia enim activa ad agibile, factibile, possibile (quae in proposito eadem sunt) ut ad proprium objectum refertur. Sed sicut potentia Dei absoluta, infinita & illimitata est; ita possibile quod illi potentiae subjicitur, intelligendum est id quod tale est absolute. Cujusmodi est omne illud, quod si fiat, nulla implicabitur contradictioQuae enim hujusmodi sunt, ut implicent contradictionem, rectius dicuntur non posse fieri, quam quod quis ea facere non possit.

Cum hac explicatione omnipotentiae Dei, satis convenit ea quam alii adferunt, ideo scilicet dici Deum omnia posse, quia omnia ea facere potest, quorum effectio perfectionis est, & virtutis, non imperfectionis, infirmitatis aut defectus.

Quidam vero ut plenius hanc rem explicent, utrumque conjungunt dicentes, Deum omnia posse, quia facere potest, quaecunque factibilia sunt, & quorum effectio nullam facientis arguat imperfectionem. Verum hac conjunctione non est opus, cum prior modus per se sufficiens sit, & posteriorem includat. Nam eo ipso quod quid absolute possibile vel factibile dicitur, intelligitur tale esse, cujus effectio perfectionem arguat facientis: Omne enim possibile potentiam respicit activam a qua fieripossit; quae potentia sine dubio perfectio est. Quid autem valeat quorumdam explicatio, qui Deumideo dici volunt omnipotentem, quia quaecunque vult facere potest, ad proximam distinctionem dicemus.

Hanc porro Dei omnipotentiam solo lumine fidei nobis perfecte cognitam, non modo philosophi ignoraverunt, praesertim illi qui naturae viribus omnem potentiam metiebantur, verum etiam oppugnarunt haercticorum quidam, ut olim Hermiani & Seleucia¬ niqui Platonicos secuti materiam primam propterea Deo coaeternam posuerunt, quod negarent Deum posse aliquid facere ex nihilo. De quibus scribun Epiphanius & Augustinus libro contra haeres. & rur sum Augustinus libro de fide & symbolo capite 2.

Gravius autem ac non sine blasphemia Sanctissimae Trinitatis in divinam potentiam impegit quidam tempore S. Bernardi Petrus Aballardus, quando posuit Deum patrem plenam potentiam, filium quandam potentiam, & spiritum sanctum nullam potentiam, teste Bernardo epist. 190. Sed & hodierni hae retici Sacramentarii potentiam Dei non parum coarctant, quando negant virtute divina fieri posse, ut idem corpus sit in diversis locis. Hoc enim cum nullam involvat contradictionem, nihilo magis quam ut in eodem loco sint duo corpora. Cujus exempla in scripturis habemus; patet etiam ipsum sub genere possibilium (ad quae omnia Dei virtus extenditur) contineri. De qua re plura in quartum, ubi de sacramento Eucharistiae agetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1