Capitulum 2
Capitulum 2
Objectionum solutio
AD ea quae contra divinam omnipotentiam objici solent, ex iis quae jam dicta sunt, respondere non est difficile.
Sunt autem ista: Deum non posse falli, fallere, mentiri, perfidum aut perjurum esse, atque omnino peccare. Item odisse, & negare seipsum ut testatur Apostolus 2. Timoth. 2. Item crescere, decrescere, ambulare, loqui, moveri, si haec proprie sumantur, & sermo sit de Deo quatenus Deus est. Et in summa, malum miserum, imperfectum esse.
Praeterea quod facere non possit ut idem sit ens & non ens, verum & falsum, ut homo non sit animal, ut sit mons sine valle, nec non quicquam quod sit inconveniens, adeo ut dicat Anselimus libro cur Deus homo, capit. 20. Minimum inconveniens esse Deo impossibile. Denique quod nec seipsum nec alium Deum facere, quod nec filius gignere, nec spiritus sanctus aliam personam producere possit.
Objicitur & haec ratio: Sicut finita potentia producere potest effectum finitum, ita potentia infinita, si quae sit, producere poterit effectum infinitum; atqui nullus hujusmodi effectus produci potest. Sic enim creatura esset infinita; nulla est igitur potentia infinita, quam omnipotentiam vocamus.
Sed ad haec omnia una fere est responsio; nihil eorum quae objecta sunt, secundum totam sui rationem possibile seu factibile esse, id quod est, ut ante diximus, potentiae objectum. Quaedam enim non actionem significant, sed passionem tantum aue Privationem, ut pati, moveri, falli, ignorare. Quaedam actionem significant quidem, sed cum defectu & deformitate, ut mentiri, fallere, negare seipsum, & omnino peccare, quod non est aliud quam deficere a perfecta actione. Alia motum vel mutationem important in eo cui tribuuntur, ut ambulare, loqui, crescere, decrescere. Quamvis enim istorum duo prima significent operationem, cujus author est Deus, Deo tamen tribui nequeunt, quia significant eam ut suscipitur in ipso operante, quod non fit sine passione & motu, & proinde imperfectionem includunt, nimirum esse in potentia, verbi gratia, ambulare dicitur, qui ambulationis motum producit non quomodocunque, sed in seipse, & sic de aliis. Et haec quidem cuncta jam memorata repugnantiam implicant contradictoriam, non simpliciter ac seorsim considerata. Vere enim competunt hominibus, sed quatenus Deo conjunguntur, hoc est, quatenus a Deo fieri intelliguntur. Sequetur enim si haec a Deo fieri ponantur, Deum non esse Deum, utpote aliqua ratione imperfectum ac defectibilem.
Alia vero absolute secum pugnant, ideóque possibilium numero nequaquam comprehenduntur, ut idem esse & non esse, verum esse falsum, & similia. Quibus merito connumerantur quae postremo loco posita erant. Horum enim nihil potentiae subjicitur. Nam Deus si factibilis esset, Deus non esset. Gignere autem in divinis, sicut & spirare, non sunt ejusmodi actus ad quos sit potentia proprie dicta, quoniam ut annotatum est ad distinctionem 7. ea quae proprie in Deo dicitur potentia, principium est operationum ad extra, non eorum actuum qui notionales vocantur. His fere modis. adversus praedictas aliasque vulgares objectiones, omnipotentiam Dei defendunt & declarant patres ut Dionysius libro de divin. nom. capite 8. Ambrosius epistola 37. Augustinus libro 1. de symbolo ad Catech. capite 1. libro 15. de civitate capite 10. & libro 15. de trinit. capite 13. Recte autem Sanctus Thomas examen impossibilitatis ad contradictionem revocat. Si quod enim absolute inconveniens sit, licet non statim occurrat nobis explicare, quae contradictio ex eo sequatur; revera tamen contradictionem implicat. Quare improbabiliter sentiunt, qui aliquid quantumcunque in specie absurdum, ex quo tamen contradictio non sequatur, subtrahunt omnipotentiae Dei. Nam si non implicat contradictionem, potest habere rationem entis, atque ita continetur sub possibilibus absolutis, quorum respectu, Deus dicitur omnipotens, quemadmodum expresse docet Sanctus Thomas articulo 3. Atque ex hoc capite pendent multiplices quaestiones, quae a doctoribus disputantur de iis quae Deus possit aut non possit facere. De omnibus enim hujusmodi responsio definita est, Deum ea facere posse si possibilia sunt, esse autem possibilia si nullam implicant contradictionem. Quamquam ejus rei judicium in particulari saepe perdifficile sit, ut miranda non sit in talibus varietas opinionum.
Ad rationem ab effectu petitam respondet Thomas artic. 2. ad 2. Deum non esse agens univocum, ideóque effectum ejus semper esse minorem potentia ipsius. Et proinde non sequi, si potentia ejus sit infinita, quod effectum possit producere infinitum. ut proponebatur in argumento. Plenius autem respondetur ex potentia infinita sequi aliquo modo possibilitatem effectus infiniti. Potest enim Deus per infinitam suam potentiam producere infinitas perfectiones formaliter distinctas, hoc sensu, quia quotcunque produxerit, semper adhuc alias & plures producere poterit. Nec simile est quod objiciunt quidam de intellectu producente hoc modo infinitas intellectiones, & coelo producente infinitas revolutiones. Nam hi effectus non sunt perfectiones formaliter distinctae, & intra certum genus rerum cohibentur; Dei autem potentia extendit se ad omnia possibilia, quae sunt infinita, eademque, uti diximus formaliter distincta.
On this page