Capitulum 1
Capitulum 1
Deum posse facere quae non facit
OMnipotentiae divinae quam plurimum detrahunt, imo simpliciter eam tollunt, qui docent Deum non alia facere posse, quam quae facit, nec omittere posse quae facit. Hoc olim Petrus Aballardus & Joannes Wiclef, hoc au¬ tem seculo Bucerus & Calvinus docuerunt. Qui tamen ne Deum negare videantur omnipotentem, dicunt ad hoc ut omnipotens dicatur, sufficere quod facere possit & faciat quaecunque vult. Atque hoc de Deo se libenter secundum scripturas confiteri. Caeterum illius sui dogmatis non eandem rationem omnes afferunt. Alii enim ut Abailardus & Wicleffus hoc nituntur fundamento; quod Deus agat necessitate naturae, non libera voluntate. Alii, quod agat necessitate justitiae & sapientiae suae, ut quae non patiantur res vel alias vel alio ordine fieri, quam prout nunc institutum videmus.
Sed hunc errorem tanquam manifestam haeresim damnat Catholica fides, quae & summam in Deo agendi libertatem agnoscit, & confitetur sapientiae divinae nec finem esse nec numerum Psal. 146. ita ut possit Deus eam infinitis aliis modis declarare, sive opera justitiae attendas, sive misericordiae. Haec ergo duo, nempe libertas voluntatis divinae & infinitudo sapientiae ejus, prorsus & evidenter convincunt & posse Deum multa facere, quae non facit, & ea quae facit, omittere.
Tertio, Non minus convincit infinita Dei potententia, quae nulla rerum productarum multitudine aut varietate exhauriri potest, cum non tantum singulae creaturae, verum & omnes simul finitae sint, ideóque virtutem infinitam adaequare nequeant. Unde relinquitur ut post quantamcunque rerum productam multitudinem ac varietatem res adhuc aliae atque adeo novae rerum perfectiones ab illa virtute pro cedere possint. Sic enim superius dictum est, potentiam Dei probari infinitam.
Quarto, Si Deus facere non potest, nisi quae facit, tollitur gratia Dei. Non enim locum habere potest gratia, ubi est necessitas absoluta, velut in divina generatione filii. Porro sublata gratia tolluntur omnes nostrae orationes & gratiarum actiones, quippe quae sunt gratiae testificationes.
Quinto, Si Deus non potest facere, nisi quae facit; ergo non potest plures nec alios convertere, justificare, salvare, quam qui convertuntur, justificantur, salvantur. Nec igitur potuit Judam praedestinare, nec Adamum a transgressione, nec Davidem ab adulterio, nec Petrum a trina negatione praeservare, nec Pharaonis cor emollire. Item ergo non potest hodie sistere solem, sicut in diebus Josue, nec obscurare diem, sicut in passione Domini, nec tempestatem excitare, sicut in diebus Samuelis, & alia nujusmodi innumera.
Sexto, Si Deus agit necessitate; ergo & homines quaecunque agunt, necessitate agunt. Quare si Deus non potest aliud agere quam quod agit; multo minus homines poterunt; tum quia libertas agendi cum sit perfectio, non potest creaturae competere, si non primum competat Deo; tum quia omnes effectus inferiorum causarum procedunt a prima causa, quae si non potest alios producere; nec igitur secunda causa, ut homo alios effectus producere, id est, aliud quam quod agit, agere poterit. Quo dato jam tollentur in agere dicas; quia ex utralibet necessitate eadem abuniversum consilia, deliberationes, exhortationes, praecepta, minae, promissa, poenae, praemia. Neque refert, sive naturae, sive sapientiae necessitate Deum surda consequuntur.
Septimo, Si. ideo tantum omnipotens est Deus, quia potest omnia quae vult, non autem quia & alia velle & facere potest; erunt hac ratione omnes beati omnipotentes. Possunt enim omnia quae volunt, cum nihil velint inordinatum aut impossibile, videlicet suam voluntatem conformantes voluntati Dei. Quod quidem & primo homini competebat in statu innocentiae, teste Augustino libro 14. de civit. cap. 26.
Praeterea scripturae quoque huic dogmati manifeste contradicunt. Ait enim Dominus Matt. 26. An putas quia non possum rogarepatrem & exhibebit mihi modo plusquam 12. legiones angelorum? Poterat ergo Christus rogare, poterat & pater exhibere. Quorum tamen neutrum factum est. Et cap. 19. Facilius est, inquit, camelum intrare per foramen acus, &c. ubi adj cit hanc sententiam. Apud Deum omnia possibilia sunt, videlicet sub ea comprehendens exemplum propositum. Nec hoc tamen usquam factum legitur, uti nec illud quod dicit cap. 3. posse Deum de lapide suscitare filios Abrahae. Similiter ad eandem sententiam cum in horto oraret, a se repetitam, refert Dominus oblationem calicis, id est, passionis Marci 14. Nec tamen ablatus est ab eo calix, scilicet patre volente ut eum biberet.
Idem ex scriptura veteris testamenti ostenditur. Nam Sap. 11. & 12: multis modis dicitur Deus potuisse affligere Aegyptios & exterminare gentes, quae incolebant terram promissionis, quibus tamen id facero noluit. Et Isa. 59. Non est, inquit, abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos & Deum vestrum, quasi dicat, ille potest salvare, sed propter iniquitates vestras non vult. Sic Dan. 3. dixisse legis tres pueros ad regem: Deus noster potest nos eripere de camino ignis & de manibus tuis liberare. Quod si noluerit, notum sit tibi, &c. Nimirum haec dicunt, ut certi de potentia, incerti de voluntate & effectu, sicut & ille leprosus evangelicus dicens: Si vis, potes me mundare, Matt. 8. Unde & proximo capite dicit Dominus ad quosdam. Creditis quia hoc possum facere vobis? Non ait: quia facturum sum. Nam illud quidem credere debebant, non autem istud. Nec dissimile exemplum est in Juda Machabaeo dicente 2. Mach. 8. Nos autem in omnipotente Domino, qui potest & venientes adversam nos & universum mundum uno nutu delere, confidimus. Hoc certe quod dicit Deum posse universum mundum uno nutu delere, nunquam fiet, & tamen ab illo possibile praedicatur.
Rursum. Si non potest Deus nisi quae facit, non ergo dubitando peccabant, qui dicebant: Nunquid & panem poterit dare, aut parare mensam populo suo? Ps. 77. Nam de facto dubitare poterant. Ac rursum. Si solum ea potest quae facit, non potuit ergo Christus signum dare de coelo scribis petentibus, quia id non fecit, nec potuit seipsum servare a morte, nec descendere de cruce, nec potuit eum pater liberare. Et verae erunt blasphemae Judaeorum voces, quibus ei impotentiam harum rerum improperarunt, inter alia dicentes: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Vera quoque erit suspicio dicentium Joan. I1. Non poterat hic qui aperuit oculos coeci nati, facere ut hic non moreretur? Nec culpanda erit infirmitas fidei in eo qui dicebat: Si quid potes, adjuva nos, Marci 9. Quae omnia quam sint absurda, facile cuivis est intelligere. Haec eadem constans est & certa patrum doctrina. Quorum haec loca duntaxat annotabimus.
Cyprianus lib. 4. epistola 1. ad confessores: Gregorius Nazianzenus epistola 1. ad Chelidonium & oratione 4. de Theologia. Ambrosius in Lucam ad illud cap. 3. potens est Deus de lap. &c. Chrysostomus in Matth. 3. ad eadem verba. Hieronymus in eundem Matthaei locum & in cap. 26. ad illud de duodecim legionibus. August. lib. de spiritu & lit. cap. 1. & 34. ubi exemplis aliquot ostendit multa esse Deo possibilia, quae nunquam fiunt. Item lib. 3. de libero arbit. cap. 9. lib. 9. de gen. ad lit. cap. 17. & 18. lib. de fide contra Man. cap. 30. lib. 3. de cons. ench. cap. 25. lib. 13. de trinit. cap. 10. lib. 13. de civit. cap. 18. ench. 95. libro de nat. & gr. cap. 7. & de dono pers. c. 8: & 9. Cyrillus lib. 8. contra Jul. sub finem. Leo serm. 14. de passione Domini. Gregorius lib. 20. mor. cap. 26. Et post hos omnes Bernardus in ep. 190. qua disserit contra errores Abailardi, ac denique Thomas Vvaldensis in doctrinali fidei a cap. 10. usque ad 19. contra Vvicleffum disputans. Quibus consentiunt omnes Scholastici.
On this page