Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Argumenta adversariorum diluuntur

§. 2. Argumenta adversariorum diluuntur.

PRaecipua quae contra superiorem doctrinam as ferri solent argumenta, fere innituntur necessitate sapientiae & justitiae divinae. Quibus diluendis una haec responsio sufficit; quod quamvis non possit Deus nisi sapienter & juste agere, ideóque verum sit aliquo sensu, quod agat necessitate sapientiae & justitiae, quia nimirum, si quid agat, necessarium est ut sapienter & juste agat; non tamen per sapientiam suam & justitiam (quam hoc loco intelligimus rectitudinem quae vitium excludat) ulla necessitate alligatus est ad certum agendi modum & ordinem quandoquidem & infinita alia agere potest, quae si ageret; sapienter & juste ageret. Hujusmodi suntautem, quaecunque sunt in Dei potentia. Nam ut ait S. Thomas art. 5. divina sapientia totum posse potentiae comprehendit. Atque ex hoc fundamento recte solvit Magister in textu sex rationes ordine a se propositas, quae omnes ex dicta necessitate procedepant, ultima excepta quae sumitur a praescientia divina, & solvenda est distinctione sensus compositi ac divisi. Potest enim Deus alia ab iis quae facturum se praescivit & praeordinavit, facere sensu diviso, non composito. Nam potuit alia praescire; etsi simul non consistant, haec praescivisse atque praeordinasse, & non haec sed alia facere. Nam ista compositio contradictionem in volvit.

Haeretici vero hodierni sic argumentantur: Si alia potest Deus quam quae facit, frustranea erit & otiosa ipsius ad eas res potentia. Hoc enim Calvini argumentum est dicentis Catholicos otiosam in Deo potentiam ponere. Cui respondemus, Deum potuisse si voluisset, nihil operari. Neque si tamen frustra fuisset ejus potentia. Id enim frustra dicitur, quod non assequitur finem in quem erat destinatum: At potentia Dei cum sit ejus essentia, non est medium ad aliquem finem, sed ipsa rerum omnium finis est. Neque rursus otiosa est Dei potentia, per quam tam multa fiunt & facta sunt, tametsi secundum aliquid otiosam esse fatemur; nempe quatenus est ad ea quae numquam fiunt, quod non est absurdum. Quin & simpliciter eadem otiosa, idque circa omnem absurditatem, si nihil omnino Deus facere voluisset. Siquidem tale otium non denotat vitium, sed tantum operationis negationem, quae culpari non potest in eo, quem nulla justitiae necessitas ad operandum constringit.

Objiciunt praeterea Augustini authoritatem, qui in eo constituere videtur rationem omnipotentiae Dei, quod omnia quae velit, faciat. Unde consequens esse volunt, non plura eum facere posse, quam facere velit. Loca Augustini sunt ench. 69. de spiritu & lit. cap. 31. & ultimo lib. 21. de civit. cap. 7. & lib. 7. confess. cap. 4. Estque similis apud Chrysostomum locus hom. 2. in symbolum. Similiter & Joannes Damascenus lib. I. de ortho. fide c. 8. Credimus, inquit, virtutem Dei nulla mensura cognitam, sola vero propria voluntate mensuratam. Omnia enim quaecunque vult, potest. Sed ad haec omnia una est & breviaresponsio, sensum hujusmodi sententiarum ac esse: Omnipotens est Deus, quia potest facere, ac esse: potest velle, id est, quicquid voluntati ejus jectum esse potest; ita videlicet ut voluntas ejus nunquam impediri queat aut frustrari. Unde & scripturae illae quae asserunt Deum quaecunque vult facere, hoc ipsum volunt, ac per hoc testimonia sunt omnipotentiae Dei. Nam in talibus dictio, vult, ampliate est in¬ telligenda, ut extendatur ad quatuor temporum differentias. Nam & cum de homine qui sui juris est, dicimus eum facere quaecunque vult, similem quandam extensionem ejusdem vocabuli intelligere solemus.

Aliud argumentum afferunt ex Hieronymo, qui libro 1. contra Pelagianos tale contendit impossibile id esse cujus nullum detur exemplum, & inter alia probat Diodori Philosophi sententiam dicentis, quod nunquam fit, fieri non posse, & rejicit objectionem ex evangelio de transitu cameli per foramen acus, sicut & in commentario super Jerem. 31. rejicit instantiam de duodecim legionibus. Respondetur Hieronymum iis locis non disputare quid Deo sit possibile. Neque enim divinae potentiae meminit, sed quid vel homini vel alii cuicunque creaturae possibile ad agendum dici debeat. Hoc igitur modo de possibilitate disserens, recte negat illud esse possibile, quod non in simili aliquando factum sit, quale est, hominem sine peccato vivere. Nam de eo disputat ibi contra Pelagianos contendens hoc esse impossibile, scilicet homini. Quod ipsum tamen apud Deum possibile esse idem Hieronymus affirmat lib. 2. ejusdem operis contra Pel. Qui & libro 3. commendat August. libros de peccatorum mer. & re. in quibus docetur Deo possibile esse id agere, ut vivat homo sine peccato.

Sed dicet aliquis: In perpetuis non differunt esse & posse, ut author est Aristoteles lib. 3 phys. At velle Dei perpetuum est; ergo posse Dei non extenditur nisi ad ea, ad quae extenditur ipsius velle; & proinde non alia potest quam quae vult & facit. Respondetur illam philosophi sententiam accipiendam de potentia passiva, quae si diquando esset separata ab actu, tunc actus non esset perpetuus, atque ita subjectum saltem secundum quid non esset perpetuum, nempe secundum quemdam actum suum. Sed non ita est de potentia activa, cujus actus non necessario recipitur in agente. Recte autem probat dicta sententia Deo non posse ullam novam accedere perfectionem.

Verum adhuc objiciunt ex scripturis: Deus ait ad Loth. Gen. 19. non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc. Et Christus ad patrem Matth. 26. Si possibile est, transeat a me calix iste. Utrumque autem Deo possibile negatur, quia aliter ab ipso fuerat decretum. Ex quo consequens videtur ea sola Deo possibilia esse, quae facere decreverit. Quod argumentum etsi solvi possit distinctione gemini sensus, de quo supra diximus; gratia tamen explicationis plenioris distinguunt hic Theologi duplicem Dei potentiam; scilicet absolutam & ordinatam. Absoluta Dei potentia est secundum quam omnia illa potest, quae simpliciter & in se considerata possibilia sunt, hoc est, quaecunque non includunt contradictionem, ut Judam salvare, Petrum damnare, daemones ad poenitentiam revocare, animas ex inferno liberare, & eas quae in caelo sunt, felicitate privare, ecclesiam deserere, mundum hunc redigere in nihilum & plures alios mundos creare, aliaque hujusmodi multa. Caeterum ordinata potentia quae dicatur, non inter omnes convenit & Thomas art. 5. ad 1. ubi hujus duplicis potentiae meminit, videtur ordinatam potentiam vocare, quae respicit ea tantum quae Deus praescivit & praeordinavit se facturum, ut ordinata dicatur potentia ab ordinatione divina, quae tantum est eorum quae fiunt hoc modo recte intelliguntur scripturae praedi praesertim posterior cum loco ejus, quod habet matthaeus, si possibile est, &c. apud Lucam 22. dicatur, Si vis, transfer calicem istum a me, quasi idem sit, Si vis, & si possibile est. Alii vero ordinatam vocant potentiam, qua potest Deus ea sola quae non repugnant justitiae ipsius servandae secundum ordinem ab ipso semel institutum & certa lege prae fixum. Atque hanc potentiam quidam malunt ordinariam vocare quam ordinatam. Hoc igitur modo damnatus salvari non potest, quia lex divina semel in universum statuit, ne damnati salventur. Quod non ita est de viatoribus. Unde dicimus Deum posse quemcunque viatorem convertere & salvare, non autem aliquem damnatorum. Sic ergo non poterat transire calix a Christo, non tantum quia pater ab aeterno sic ordinaverat, verum etiam quia per prophetas praedixerat & promiserat se liberaturum genus humanum per passionem & mortem Christi filii sui. Et hoc significatur quoties in evangelio dicitur, ut impleretur scriptura. Quomodo ergo implebuntur scripturae? Oportet impleri scripturas, vel quid simile, Hoc etiam modo accipi potest quod ex Gen. objicitur. Quem locum Augustinus lib. I. contra Gaudentium cap. 30. exponens: Poterat, inquit, per potentiam, sed non poterat per justitiam. Promiserat enim Deus Loth ab incendio Sodomorum in Segor salvatum iri. Stante igitur hoc promisto, non poterat Deus subvertere Sodomam priusquam Loth in Segor venisset; quia alioqui Loth non fuisset salvatus in Segor, sed extra, etiamsi postea illuc intrasset. Quamquam forte eadem illa verba possunt accipi dicta ex perfona angeli; qui ratione mandati sibi dati a Deo, quicquam facere non potuerit quoad subversionem civitatum, priusquam Loth ingressus esset in Segor. Caeterum, ex jam dictis etiam patet non male nec inconvenienter dici, quod Deus per sua promissa nobis debitor fit, ita ut secus quam promisit, salva justitia & veritate sua facere non possit. Atque ita de Deo loquuntur interdum patres, ut Augustinus serm. 16. de verbis Apostoli & in enarratione secunda psal. 31. & Gregorius hom. 37. super evang. Dignationis enim est non necessitatis, quod paciscendo nobiscum & promittendo debitorem se nobis con stituat, qui bonorum nostrorum non eget, quique quod faciamus, unde nobis debitor sit, ipse largitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2