Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Deum posse facere meliora iis quae facit

IN DISTINCTIONEM QUADRACESIMAMQUARTAM §. 1. Deum posse facere meliora iis quae facit.

EX infinitate potentiae & sapientiae divinae consequens non tantum est, Deum posse facere alia ab his quae facit, sed & omnia ea quae facit, manente eorum substantia posse facere meliora. Posse etiam quamvis re a se facta, aut facienda, facere aliam meliorem. Si enim ad eum gradum bonitatis in creaturis aliquando peryeniretur, quo nihil melius a Deo vel effici, vel excogitari posset, finibus quibusdam contineretur tam sapientia, quam potentia Dei. Quare fatendum est increaturis nihil esse summum, sive ut loquuntur, extremum potentiae divinae. Significatum est hoc verbis apostoli, quibus testatur Ephes. 3. Deum posse omnia facere superabundanter ultra quam petimus aut intelligimus. Idque diserte docet Augustinus aliquot locis, ut libro tertio de libero arbitrio capit. 9. & lib. 11. de gen. ad lit. capit. 7. & 10. Omnino autem quaecunque probant Deum esse omnipotentem, valent ad probandum quod & plura & meliora his quae facit, facere possit. Omnia enim haec possibilium numero comprehenduntur, cum ejusmodi sint, ut contradictionem non includant.

Recte interim negat sanctus Thomas art. 6. q 25. Deum posse facere rem aliquam seipsa meliorem seu perfectiorem secundum essentiam, ita nimirum ut res eadem permaneat, quomodo ternarium ma¬ nentem ternarium facere non potest seipso majorem. Hoc enim factibile non est, quia contradictionem involvit. Nam sequeretur rem quempiam esse & non esse eandem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1