Capitulum 2
Capitulum 2
Solutio eorum quae objiciuntur
ADversus id quod dictum est, Deum posse facere meliora, nonnullae sunt objectiones, potissimum ex Augustino quilib. 3. contra Max. c. 7. & 18. & lib. 83. q. 50. sic ratiocinatur? Si Deus potuit aequalem sibi gignere filium, & noluit, invidus fuit. Unde nobis similiter ratiocinari licebit: Si potuit creaturam meliorem facere & noluit, invidus fuit. Sed ad hoc cum Magistro respondemus, non esse parem utriusque argumenti rationem. Invidia enim inter eos tantummodo locum habet, qui non multum distant natura vel dignitate. Itaque si pater aequalem sibi filium gignere posset, nec vellet, merito argue retur invidus, praesertim cum naturae aequalitas filio debeatur. At ubi vel naturae, vel dignitatis valde magna distantia est, nullus relinquitur locus invidiae, velut inter hominem & canem, inter regem & rusticum. Est autem infinita distantia inter Deum & creaturas: Quare invidiae argui non potest Deus, si cum possit meliorem nolit facere creaturam. alibi creaturis accommodantem. Nam lib. 4. de genad lit. cap. 16. Si, inquit, bona facere posset Deus
Rursum objiciunt Augustinum eandem rationem C nec faceret, magna esset invidentia. Quod nos simili ratione de melioribus dicere poterimus, hoc modo: Si meliora facere posset &c. forte respondebit aliquis sensum Augustini hunc esse: Si Deus cum posset, non faceret bona sed mala; verum hic sensus ex ipsius loci contextu facile refellitur. Proinde verior responsio est ex retractationibus Augustini. Siquidem lib. 2. retr. cap. 24. fatetur se non satis accurate in hoc opere disputasse, in quo multa quaesita, nec omnia inventa, pauciora firmata dicit, alia vero ita posita velut adhuc requirenda sint. Inter quae etiam hanc sententiam referre possumus tanquam non satis expensam. Nam quid habeat vera Augustini sententia, superius annotatum est. Quin & libro 3. de libero arbitrio cap. 9. ubi affirmat res a Deo meliores institui potuisse, diserte tamen invidiam ab eo removet.
Tertium argumentum est ex eodem Augustino, quilib. 13. de Trinit. cap. 10. disputans de opere redemptionis humanae, dicit & alium modum redemptionis nostrae fuisse possibilem Deo, sed non alium fuisse nostrae miseriae sanandae convenientiorem. Ex quo videtur consequi Deum non potuisse miseriam nostram convenientius sanare, quam per incarnationem & mortem filii sui. Responsio, sentit Augustinus non esse Deo possibile, ut hominem convenientiori modo sanet quam per filium Dei hominem factum. Hoc enim opus excellentissimum est & infinite bonum, ut pote Deus homo factus. Quare si atten datur substantia hujus operis, nullus excogitari potuit modus convenientior, quia Deo qui dignatus est fieri suum opus, nihil est melius. Caeterum omni eo quod Deus non est, melius aliquid a Deo fieri potuit.
Quartum adhuc ex Augustino, qui libro 29. contra Faustum capite 2. dicit, Dominum potuisse sine nativitate venire cum carne ad homines. Sed illud, inquit, melius erat quod fecit, ut etiam de virgine nasceretur. Et capite 4. cum iterum dixisset Christum potuisse venire, etiamsi non ex foemina nasceretur, ita subjecit: Potuit, sed noluit, & hoc melius est quod voluit. Ex quibus apparet velle Augustinum, id quod Deus facit, semper esse melius iis quae non facit, licet facere possit. At vero respondemus Augustinum non statuere generalem regulam, sed tantum loqui secundum rem subjectam, quia melius fuit Dominum nasci ex virgine, quam sine nativitate ad homines venire. Sic enim putaretur phantalma, non verus homo. Sicque non acciperet carnem ex genere nostro, quare nec esset frater noster. Denique videretur sexum muliebrem a salute repellere, si assumpto sexu virili, nec nasci dignaretur de sexu foemineo, ut ibidem Augustinus ratiocinatur. Et in summa non est nostrum judicare de operibus Dei, quaenam hic quae facit, essent meliora, & dicere, melius sic aut sic faceret, sed venerari potius debemus omnia quaecunque facit, tanquam valde bona.
Quintum argumentum ex Joanne Damasceno, quilib. 2. de orth. fide cap. 29. Necesse est, inquit, omnia quae Dei providentia fiunt, secundum rectam rationem & optima & Deo decentissima fieri, & ita ut neque ant meliora fieri. Verum loquitur Damascenus non de bonitate rei, sed de modo faciendi, qui Deo tribuitur. Sensus enim est, Deum non posse quippiam facere melius, hoc est, meliori modo, sive majori sapientia quam facit. Omnia enim Dei opera ab una eademque operatione sapientiae ejus procedunt. Quod si tamen modus effectionis referatur ad res quae fiunt, certum est eas ut meliores, ita meliori modo fieri posse.
Postremum argumentum hujusmodi est: Cum Deus sit optimus, necesse fuit aut certe conveniens, ut optima faceret opera sua, non tantum quoad modum faciendi ex parte Dei, verum etiam quoad res factas; ita scilicet ut iis nihil posset esse melius. Quod confirmatur hac Platonis in Timaeo sententia: Optimi est optima adducere. Confirmatur etiam hac ratione. Homo bonus facit opera bona, melior meliora, & optimus optima; ergo Deus qui optimus est, semper facit quod est optimum. Respondetur ad optimum non pertinere ut optima faciat, sed ut optime, id est, ex summa potentia & sapientia. Ad utramque autem pertinet ut quocunque opere a se facto possit adhuc aliud facere melius. Nam alioqui neque potentiam neque sapientiam haberet Deus summam, id est, infinitam, sed finiretur utraque in opere jam facto tanquam extremo potentiae atque sapientiae, quia nihil posset melius. Ad subjunctam ex Patone probationem similiter responderi potest, ut jam ad Damascenum responsum est. Quaecunque enim Deus facit, sunt & esse debent optima ex parte fac entis & modi, non tamen ex parte rei. Fiunt enim a Deo qui est summa bonitas & summa sapientia; & proinde fiunt optime & sapientissime. Ad alteram confirmationem respondetur aliud esse de homine, aliud de Deo, quia homo per operationes suas proficit in bonitate, cum fit accidentaliter bonus, ac rursum ex bonitate acquisita operatur, ideoque quanto facit meliora, tanto fit melior, & quanto melior est, tanto meliora facit. Deus autem essentialiter bonus, nec ullo modo bonitas ejus dependet a bonitate operum quae facit. Unde salva bonitate sua posset nihil omnino facere, posset etiam facere minus bona his quae facit, idque ad ostendendum quod non sola majora bona, sed etiam minora, ab ipso tanquam omnis boni fonte profluant. Item agit Deus, non ut operans moraliter, cujus bonitas ex operis bonitate aestimatur, sed ut artifex perfectus, qui cujusvis generis opera secundum artem suam potest operari, quique ad ostendendum se non agere ex necessitate, alia facit praestantia, alia vulgaria, quorum tamen comparatione aliorum praestabilitas appareat.
On this page