Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

An facere possit Deus ut praeterita non fuerint

§. 3. An facere possit Deus ut praeterita non fuerint.

CUm id quod dicitur, praeterita non fuisse, contradictionem includat, hanc nimirum, idem aliquid fuisse, & non fuisse; patet secundum ea quae dicta sunt ad distinctionem 42. id non esse de numero possibilium absolute, proindeque sub omnipotentia Dei non comprehendi, quemadmodum recte docet S. Thomas 1. q. 25. art. 4. & cum eo concorditer omnes fere scholastici doctores. Docuit hoc idem August. lib. 26. contra Faustum c. 4. & 5. argumento sumpto ex veritate, contra quam Deus qui est summa veritas, facere non potest. Faceret autem contra eam si quod est aut ponitur verum, quia ponitur factum, faceret non fuisse: Quare prorsus futile est quod Plinius, hoc argumento inter alia nititur ostendere Deum si quis est, non omnia posse. Solet etiam allegari pro hac sententia quod scribit Hieronymus ad Eustochium de custodia virginitatis cap. 2. sic dicens: Audenter loquar: Cum omnia possit Deus, suscitare virginem non potest post ruinam, quasi diceret, Deum facere non posse, ut virgo quae corrupta est, non fuerit corrupta. Sed verba Hieronymi subsequentia videntur alium sensum suggerere. Subjungit enim: Valet quidem liberare de poena, sed non vult coronare corruptam; tametsi quidam codices habeant; sed non valet coronare corruptam. Sensus autem eodem recidit. Nam significatur Deum cum absolute possit omnia, per justitiam tamen sive per potentiam ordinatam non posse corruptam coronare virginem, videlicet aureolam tribuendo virginitatis. Hoc enim ordinationi ac decreto ejus, quo voluit & constituit solas virgines ea laurea donandas esse, repugnat. Quamquam istud ab Hieronymo dictum esse videtur, cum quadam allusione ad impossibilitatem absolutam abolendi quod semel factum est. De qua illud etiam vulgatum idemque verissimum est: Quod factum est, infectum fieri non posse. Ubitamen sciendum, eo quod factum & praeteritum est, manente facto & praeterito, Deum sine dubic posse corruptam redintegrare & virginitatem tam mentis quam corporis semel amissam restituere, sicut restituit charitatem aliasque virtutes, sicut & multis restituit visum, aliosque corporis sensus & qualitates. Imo quod de virginitate dicimus, id omnino facturus est in electis suis per gloriam resurrectionis, qua tollet ab eis omnem corruptionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3