Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Solvuntur objectiones

§. 4. Solvuntur objectiones.

VErum contra doctrinam hanc objiciet aliquis: Si non est in Deo potentia ad praeteritum; ergo neque est ad futurum. Sicut enim pugnant praeteritum & non praeteritum; ita pugnant futurum & non futurum. At hoc non obstante potest Deus facere ut futura non sint futura; ergo similiter ut praeterita non sint praeterita. Respondemus non esse simile de praeterito & futuro. Quod enim praeteritum dicitur, jam positum est in rerum natura. Quod autem futurum dicitur, nondum est positum. Quamvis ergo Deus facere non possit, ut aliquid futurum sit & non futurum, quia contradictio est, facere tamen potest, ut hoc quod ponimus futurum, quodque revera futurum est, non reveniat, sensu videlicet diviso, qui in praeteritis locum non habet, eo quod illa jam posita sint, & facta ponantur. Utrum autem in Deo potentia sit ad praesens, ut non sit, dubitaverit quispiam, propterea quod praeteriti & praesentis videatur eadem ratio. Nam sicut praeteritum positum est, ita quod praesens est ponitur. Quare & similis sequetur contradictio, nempe idem esse & non esse. Sed respondendum neque in his esse simile. Quod enim ponitur, libere ponitur a sua causa, quae proinde dum effectum ponit, potentiam habet ad oppositum. Unde vere dicitur posse non facere. Quod autem positum est, licet tunc quando ponebatur, libere positum fuerit a sua causa, nunc tamen ipsius respectu causa non amplius habet libertatem, & proinde nec potentiam. Unde patet ratio cur recte dicatur, Deum facere posse ut sol nunc non luceat, nec tamen facere posse, ut heri non luxerit, licet id herifacere potuerit, & sic de aliis. Ex his autem intelligi potest quid respondendum sit ad consimilem quaestionem quam in textu versat Magister: An Deus semper possit quod semel potuit. Distinguendum est enim. Nam si res sola attendatur, sine determinatione temporis, affirmativa est responsio. Quomodo dicunt quidam, quod semel est possibile, semper esse possibile. Verumtamen si proprie & exacte loquendum sit, habita nimirum ratione totius significati propositionum, tempore etiam comprehenso, negative potius respondendum erit. Exempli gratia. Vera non est ista: Deus potest facere ut Adam non peccaverit, quia facere in ea propositione praesentem aut futuram actionem denotat, quae terminari non potest in rem praeteritam. At si utaris verbo praeteriti temporis, veram propositionem efficies hoc pacto: Deus potuit facere, vel potest fecisse ut Adam non peccaret. Dum enim dico, potest fecisse, significo sub amplitudine potentiae Dei, quae aeterna est & immutabilis, ideoque praesentis temporis verbo convenienter exprimitur, comprehendi etiam quaecunque olim facta sunt vel fieri potuerunt. Unde S. Thomas in responsione ad 2. q. & ar. supra citatis; Si attendatur, inquit, immutabilitas divinae potentiae, quicquid Deus potuit, potest. Quae cum ita sint, non recte quidam simpliciter Magistri responsionem affirmativam erroneis ejus opinionibus annumerant, cum & ex mente asserentis vera sit, & sensu non incommodo possit ut vera defendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4