Capitulum 1
Capitulum 1
Deum non necessario sed libere operari
IUXTA ordinem nobis institutum quem ad distin ctionem 35. indicavimus; restat nunc ut cum Magistro usque ad finem hujus libri de Dei voluntate agamus, initio ostensuri Deum non operarinecessitate naturae, sed libera voluntate. Quod quidem Catholicum est idemque certissimum dogma religionis Christianae. Cujus rationem hanc adfert sanctus Thomas 1. quaestione 19. articulo tertio, & 10. quia quamvis Deus bonitatem suam ex necessitate velit, eo quod illa proprium sit suae voluntatis objectum, sicut & voluntas nostra necessario vult beatitudinem, & quaelibet alia potentia necessariam habet inclinationem ad propriam & principale suum objectum, ut visus ad colorem; alia tamen a se non aliter vult quam quatenus illa ad ipsius bonitatem ut in finem ordinantur. Ea autem quae sunt ad finem, non necessario volumus volentes finem, nisi talia sint, sine quibus finis esse non possit. Cum igitur divina bonitas sit in seipsa perfecta, possitque esse sine aliis, nec ei quicquam perfectionis ex aliis accedat; consequens est Deum alia a se non necessario velle, sed libere. Sicut autem vult, sic & operatur, quia operatio voluntatis est executio. Consequens igitur est Deum quaecunque operatur (neque enim operatur nisi alia a se) libera voluntate operari. Testatur hoc apertissime Apostolus Ephes. 1. ita scribens de Deo: Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Et 1. Cor. 12. ubi cum dixisset Deum operari omnia in omnibus, postea ad liberam ejus voluntatem hoc referens ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vulta Quae verba exponens Ambrosius lib. 2. de fide cap. 3. Prout vult, inquit, hoc est pro liberae voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio.
Huc pertinent quae supra ad distine. 2e n 43. & 44. ex scripturis & patribus adducta sunt, adhibita quoque evidentia rationum ad ostendendum Deum posse & ea quae facit, omittere, & facere quae non facit, atque etiam meliora iis quae facit, quorum omnium nihil posset si non libera voluntate, sed naturali necessitate operaretur.
Accedit & haec ratio a posteriori: Omnis perfectio creaturae in Deo est aut formaliter aut emmenter; formaliter quidem, si mera perfectio est; eminenter vero, si aliquid imperfectionis includat: Atqui perfectio & dignitas quarumdam creaturarum ut Angeli & hominis est habere liberum voluntatis arbitrium, nec eo nomine quicquam imperfectionis includitur; ergo necesse est eam perfectionem formaliter in Deo agnosci, & quidem perfectissimo modo, sic videlicet ut quemadmodum bonitas principium est & fons omnis bonitatis, quae est in creaturis, & similiter sapientia, potentia, &c. ita libertas ejus sit principium & causa libertatis, quaecunque in creaturis & earum actionibus reperitur, & sicut creatura non est bona, sapiens, &c. nisi participatione bonitatis, sapientiae divinae, &c. ita nec libera nisi participatione libertatis divuinae.
Alia ratio: Si necessario & non libere ageret Deus, oportuisset mundum esse aeternum, quia in causa aeterna eodemque modo semper se habente ac necessario operante non posset esse ratio, quare nunc & non alias operaretur; esset igitur aeterna ejus operatio, & aeternus effectus, velut si sol aeternus esset, cum de se splendorem emittat, non libere sed necessario, oporteret etiam splendorem ejus esse aeternum. Hoc ipsum igitur quod mundus in tempore & non ab aeterno creatus est, certum est argumentum libertatis operationis divinae.
On this page