Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Objectiones solvuntur

§. 2. Objectiones solvuntur.

COntra libertatem voluntatis divinae quaedam solent objici. Primo: Dei voluntas immutabilis est; ergo non est libera; liberum enim dicitur quod potest flecti ad utrumque oppositorum. Hoc autem non fit absque mutatione.

Secundo: Quicunque habet liberum arbitrium, est ex natura sua indifferens ad utrumlibet eorum, circa quae liberum ejus arbitrium versatur: Hujusmodi vero indifferentia Deo repugnat, utpote qui semper uno modo se habet, nec aliter se habere potest; ergo non habet liberum arbitrium.

Tertio: Deus omnia scit ex necessitate; ergo omnia vult ex necessitate, sicut enim scientia Dei est ipsius essentia, ita & voluntas ejus.

Quarto: Hieronymus in epistola ad Damasum de filio prodigo, quae est num. 146. Deum negat esse li beri arbitrii, his verbis: Solus Deus est in quem peccatum non cadit, caetera cum sint liberi arbitrii, possunt in utramque partem suam flectere voluntatem. Et in explanatione symboli ad eundem quae habetur tomo 9. sub tit. ep. 17. dicit Jovinianum sustulisse arbitrii libertatem, eo quod assereret hominem non posse peccare. Nos vero dicimus, inquit, hominem semper & peccare & non peccare posse, ut semper nos liberi confiteamur esse arbitrii. Unde similiter sequitur Deum non esse liberi arbitrii, eo quod peccare non possit.

Quinto: Bonum est sui diffusivum; ergo Deus ne¬ cessario saltem aliquam producit creaturam. Nam alioqui bonus non esset. Non enim se per opus aliquod foras effunderet.

Sexto: Deo proprium est misereri & parcere & benefacere, ut ecclesiae voces testantur; ergo non potuit non aliquod opus misericordiae, benignitatis ac beneficentiae exhibere. Si enim nihil omnino ad extra agere voluisset, non apparet quomodo benignus, beneficus, misericors vere potuisset dici. Haec enim non dicuntur a potentia benefaciendi, sed ab inclinatione seu voluntate quae in Deo ab actu non separatur, quia ejus potentissima voluntas impediri non potest, ut infra dicetur.

Septimo: Deus unamquamque rem movet & facit prout nata est moveri aut fieri: Atqui quaedam res natae sunt moveri aut fieri necessario, quaedam contingenter, quaedam libere; ergo Deus alia movet aut facit necessario, ut caelum, diem ac noctem, annum, eclipsim; alia contingenter, ut hunc equum, hunc lapidem, hunc ignem, & horum motus seu operationes; alia libere ut voluntatem hominis & actiones ejus. Non ergo omnia sed quaedam tantum libere operatur.

His argumentis primo responsum est ad distinctionem 8. ubi de immutabilitate divinae voluntatis agebatur, atque ostensum non ex eo dici voluntatem liberam quod flecti possit ad utrumque, sic nimirum ut ab uno transire possit ad aliud, sed quod potentiam ad utrumque habeat. Quae quidem potentia cum in Deo sit ab aeterno determinata ad alteram partem, per liberam eandemque aeternam voluntatis ejus electionem, nulla sequitur mutabilitas voluntatis Dei, si libera ponatur, neque rursum immutabilitate posita, libertas tollitur, aut necessitas introducitur, nisi ea tantum quae est ex hypothesi. Nam supposite quod Deus velit, inquit S. Thomas art. 3. non potest non velle, quia non potest voluntas ejus mutari.

Ad secundum respondetur; Deum ex natura sua in) differentem esse ad utrumlibet, hoc sensu, quia ex natura, id est, substantia sua, non habet determinationem ad hoc ut velit aliquid extra se. Non tamen ita indifferens dici potest, quasi aliquando fuerit ad alterutrum propria voluntate non determinatus. Neque hujusmodi indifferentia de ratione est liberi arbitrii.

Sed dices: Natura & voluntas idem est in Deo; si ergo voluntate determinatus est Deus ad alterutrum ab aeterno, igitur & natura. Respondetur idem esse reipsa naturam & voluntatem in Deo, sed ratione distingui, propter quam rationis distinctionem non recte procedit argumentum a voluntate ad naturam, quia formaliter utrumque accipiendum est. Voluntas enim determinat ut voluntas eaque libera, non autem ut natura.

Ad tertium respondet S. Thomas eodem articulo ad 6. ideo voluntatem Dei non habere necessariam habitudinem ad volita, sicut scientiam ad scita; quia scientia habetur de rebus ut sunt in sciente, voluntas autem comparatur ad res ut sunt in seipsis. Cum igitur omnia alia a Deo habeant necessarium esse quatenus sunt in Deo, non autem quatenus sunt in scipsis, consequens est Deum quaecunque scit, ex necessitate scire, non autem quaecunque vult, ex necessitate velle.

Quartum argumentum eo spectat ut probet in ratione liberi arbitrii contineri potentiam peccandi. Cui quaestioni proprius est locus lib. 2. dist. 24. Nunc interim ad Hieronymum respondemus eum non absolute negare liberum arbitrium in Deo, quandoquidem in commentario super epist. ad Philem. ad illud, Sine consilio tuo nihil volui facere, &c. palam affirmat Deum esse liberi arbitrii, sed solum excludere a Deo liberum arbitrium secundum eam conditionem, quae competit libero arbitrio creato, quae est posse flecti ad malum. Hanc enim homines de liberoarbitrio loquentes, in ejus conceptu plerumque solent involvere, licet ad ipsum vere non pertineat, sed defectus ejus sit; sicut quidam definiverunt hominem animal rationale mortale, cum mortalitas non naturalis proprietas, sed vitium hominis sit.

Quod vero posttriori loco objicitur, non Hieronymi est ad Damasum scribentis, sed Pelagii apud Innocentium Papam de haeresi frustra se purgare conantis, per quandam fidei confessionem minime sufficientem. Cujus proinde testimonium facile contemnitur.

Ad quintum respondetur, bonum dici diffusivum sui, non per modum causae efficientis, sed finalis, eo scilicet modo, quo finis dicitur movere, ut inquit S. Thomas 1. q. 5. art. 4. ad 2. Verum sive diffusivum suidicatur, ut finis, sive ut causa efficiens, non significatur, quod actu se communicare debeat aliis, sed quod possit se communicare. Cui praeterea accedit in summo bono, quaedam sui diffundendi necessitas ex hypothesi. Nam positis rebus ab illo diversis, necesse est eas illius participatione & non aliter bonas esse, & proinde necesse est in eas summum bonum diffundi.

Ad sextum quoque respondetur, cum Deus nihil cuiquam antecedenter debeat, illas proprietates benignitatem, beneficentiam, misericordiam & alias hujusmodi, non ita tribuendas esse Deo, quasi voluntatis inclinationem ad ipsarum actus necessario includant, sine qua voluntatis inclinatione hominibus non recte tribuerentur. Neque enim beneficus inter homines dici poterit qui nemini velit unquam benefacere, neque misericors qui nullius velit misereri. Sed Deo tribuuntur quatenus hujusmodi actuum potentiam significant per modum habitus, Quoniam autem habitus non necessario voluntatem inclinant, ut patet etiam in quibusdam habitibus humanis, velut in artibus & scientiis (Grammaticus enim esse potest, qui nec scribere velit nec loqui) fit ut dictae proprietates tanquam virtutes quaedam competant Deo, etiamsi nihil secundum eas operaretur. Quo tamen casu verum esset quod suas illas virtutes Deus non manifestaret. Conducunt autem ad pleniorem intellectum hujus solutionis quae disputata sunt ad distinctionem 30. de nominibus quae Deo ex tempore conveniunt. Ex quibus etiam intelligitur aliquo sensu dici posse, quod proprietates jam dictae & similes non competerent Deo, si nulla ejusmodi virtutum opera producere voluisset, nempe juxta eam illarum acceptionem, qua simul involverent voluntatis propensionem ad ejusmodi actus.

Ad postremum: Deus non eo sensu dicitur unamquamque rem movere aut facere, prout nata est moveri aut fieri, quasi ab ipso talibus modis res procedant, id est, vel necessario vel contingenter, vel libere. Deus enim est causa liberrime agens respectu omnium suorum effectuum, non autem necessario aut contingenter; sed sensus est: Deum effectibus quos vult esse necessarios, aptare causas secundas necessarias, contingentibus contingentes, & liberis liberas. Unde non est dicendum quod Deus caelum aut lapidem naturaliter aut necessario moveat, sed quod libere, licet verum sit ea moveri naturaliter & necessario, non quidem respectu Dei, sed secundarum causarum, per quas naturaliter & necessario moventes, Deus libere movet.

Alia quae huc adduci possent argumenta, requirat studiosus apud S. Thomam art. 3. & 10. q. 19. & commentatores ejus ad eosdem articulos. Alibi quoque de hac materia disserit idem doctor ut lib. 1. contra gentes cap. 80. 81. 82. 83. 88. & 89. lib. 2. cap. 25. & 27. lib. 3. cap. 97. & de veritate q. 23. art. 3. & 4. de malo q. 16. art. 5.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2