Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Voluntatem Dei esse omnium rerum causam

§. 3. Voluntatem Dei esse omnium rerum causam.

VOluntas Dei, quam in omni opere liberam esse ostendimus, omnium omnino rerum, quae non sunt id quod Deus, efficiens causa est, eademque omnium prima. Quod quidem secundum scripturas adeo certum est, ut de eo sas non sit homini Christiano dubitare. Scriptum est enim Eph. 1. Q. operatur omnia secundum consilium voluntatis suae, & Apoc. 4. Tu creasti omnia & propter voluntatem tuam erant & creata sunt, & Sap. I1. Quomodo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Hinc Augustinus lib. I. contra Man. cap. 2. Voluntatem Dei omnium quae sunt, causam esse, sine exceptione pronunciavit. Et lib. 3. de trinit. cap. 4. Voluntatem Dei dixit esse primam & summam causam omnium specierum atque motionum. Et Hieronymus lib. 3. dial. contra Pel. cap. 3. recitatis verbis Jacob patriarchae: Si fuerit Dominus mecum & custodierit me in via, &c. subjungit. Omnia dat Domini voluntati, ut mereatur accipere quod precatur. Valent autem ad hujus doctrinae probationem quaecunque docent Deum esse omnium rerum causam, ut Rom. 11. Ex ipso, per ipsum, & in ipso sunt omnia. Joan. 1. Omnia per ipsum facta sunt. 1. Cor. 12. Qui operatur omnia in omnibus. Cum enim, ut ante prabatum est, Deus omnia quae operatur, libere operetur & proinde omnium eorum causa sit per voluntatem suam, consequens est ipsam Dei voluntatem eorumdem, id est, omnium omnino rerum causam esse. Cujus doctrinae triplicem rationem a Sancto Thoma assignatam videre est art. 4. supra citatae quaest. 19.

Ubi tamen quaeri potest, cum ex superioribus constet etiam scientiam & potentiam Dei esse rerum causam, quae sit in his tribus quoad causandi rationem secundum modum & ordinem intelligentiae nostrae differentia. Respondetur cum S. Thoma ibid. in responsione ad 4. simili modo & ordine intelligendum esse in Deo, quo se habet in nobis. In quibus unius & ejusdem effectus causa est scientia ut dirigens, qua nimirum concipitur forma operis, deinde voluntas ut imperans, quia forma ut est in intellectu tantum, non determinatur ad hoc, ut sit vel non sit in effectu nisi per voluntatem. Nam intellectus speculativus nihil dicit de operando. Potentia vero causa est ut exequens, quia nominat immediatum principium operationis. Quamquam haec omnia in Deo unum sunt.

Ex qua declaratione, patet scientiam non habere rationem causae in actu, nisi ex voluntate determinante & applicante scientiam ad opus; neque ex voluntate effectum procedere, nisi voluntatis decretum potentia exequatur: ut manifeste videmus in nobis contingere, quibus velle non sufficit, nisi adsit etiam posse. Verumtamen quadam consideratione voluntas propinquius est principium rerum, quam potentia, quatenus scilicet determinat generalitatem potentiae. Voluntas enim tantum est eorum quae sunt aut fiunt aliquando, cum potentia etiam ad ea extendatur quae nunquam fiunt, & hac ratione remotius sit principium, quod nisi voluntate ad operationem determinetur, effectum non producet. Non enim sicut scriptum est: Omnia quaecunque voluit, fecit, ita etiam scriptum legimus: Omnia quaecunque potuit fecit, cum & superius ostensum sit, Deum mul ta posse, quae nunquam faciet.

Quaeres quomodo igitur voluntas sit prima causa, cum eam scientia & quadam ratione potentia secundum ordinem antecedat. Respondeo primam esse sccundum rem, quomodo etiam scient: a & potentia & bonitas Dei prima est omnium causa. Sunt enim idem quod ipse Deus, licet ratione differant, & ordinem quemdam inter se habeant. Secundae vero causae sunt res creatae, realiter a Deo diversae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3