Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Voluntatis divinae nullam esse causam

§. 4. Voluntatis divinae nullam esse causam.

DIvina voluntas ita rerum omnium causa est, ut Dipsius nulla ulterior causa esse possit. Nam in nobis quidem voluntas una alterius est causa, loquendo de actu voluntatis, ut voluntas qua sanitatem expetimus, voluntatem in nobis efficit adeundi medicum, & morbi remedia quaerendi. At Deus unica voluntate seu voluntatis operatione, quae non aliud est, quam ejus essentia, vult omnia quaecunque vult, quemadmodum unico intuitu mentis suae, videt omnia quaecunque videt, nullo utens discursu rationis, qua aliud ex alio colligat. Recte igitur Augustinus lib. 1. contra Manichaeos cap. 2. & lib. 83. q. 28. verbis a Magistro citatis §. D. docet voluntatis Dei nullam esse causam quaerendam, cum nihil ea sit prius aut majus; sed ipsa prima & summa sit omnium causa.

Neque vero propterea putari debet Dei voluntas esse irrationabilis. Voluntate enim sua Deus res alias, tanquam media in fines ordinat. Finis autem ratio est mediorum. Quocirca voluntas ita res disponens irrationabilis dici non potest. Vult quoque Deus se esse rationem omnium aliarum rerum, quia universa propter semetipsum operatus est, Prov. 16.

His igitur modis non prohibemur in vestigare causam voluntatis divinae. Quamvis enim ea secundum se non habeat causam, ut jam ostendimus; effectus tamen ejus causam & rationem habet, ut creatio mundi, hominis, angelorum. Ex his praeterea consequens est, nihil esse extra Deum, quod eum quasi moveat ad volendum vel agendum quippiam, neque ut efficiens causa, neque ut finis. Deienim causa nulla ullo in genere esse potest; sed ipse ex sua bonitate quam aliis communicare vult, ad operandum procedit, omniumque proinde ipse causa est efficiens atque finalis. Quare quod in Symbolo dicitur, propter nos homines & propter nostram salutem ad opus incarnationis descendisse; non aliter intelligendum, quam quod per suam bonitatem, qua voluit humano generi succurrere & salutem afferre, tale opus susceperit, ita ut opus incarnationis, tanquam medium destinatum ab eo fuerit ad nostram salutem. Quomodo & intelligendae veniunt quaecunque sunt similis formae locutiones, sive voluntatis divinae expressam contineant mentionem sive non, ut Isa. 53. Propter scelus populi mei percussi eum. Quod etiam ita dici potuit, percutere volui, sicut paulo post dicitur, Dominus voluit conterere eum, nimirum propter scelera nostra. Nam & hoc eodem capite praecesserat; vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Igitur hoc totum volitum est a Deo propter aliud. Et in universum quotiescunque vere dicitur. Deus fecit hoc propter illud, vere etiam dici potest, Deus voluit hoc propter illud. Quicquid enim fecit, facere voluit, nec propter aliud, quam propter quod fecit, ita tamen ut causa seu ratio non ad ipsam Dei voluntatem, sed ad factum ejus, id est, ad rem volitam referatur. Et quidem hoc modo loquitur S. Thom. lib. I. contra gent. cap. 87. & 88. cum dicit unum volitum a Deo, esse causam alteri, ut cadat sub ordine voluntatis divinae.

Neque huic contrarium est quod idem doctor 1. q. 19. art. 5. in corpore responsionem suam concludit his verbis: Vult ergo Deus hoc esse propter hoc, sed non propter hoc vult hoc. Unde Cajetanus docet hanc propositionem in rigore sermonis falsam esse, Deus vult hoc quia vult aliud. Negant enim ambo eas propositiones esse veras, in quibus ipsius divinae voluntatis seu volitionis aliquam esse causam significari videatur, eo quod nullum aliud verbum exprimatur ad quod causalitas significata referri possit, ut patet in propositionibus dictis. At cum dicitur: Deus vult hoc esse propter hoc, aut vuli hoc facere aut fieri propter hoc; aliud exprimitur verbum ad quod causalitas commode referatur; velut si dicam, Deus voluit mundum creare, quia voluit bonitatem suam aliis communicare, Deus voluit Petro gratiam, quia voluit ei gloriam. Non enim proprie voluit, quia voluit, quasi unum velle in Deo sit causa alterius secundum rem ipsam, sed uno eodemque volendi actu, voluit hoc esse propter illud, id est, alterum esse effectum alterius.

Notandum denique circa hanc doctrinam, quod ultima resolutio omnium causarum & rationum est in sola voluntate Dei, quemadmodum exemplo declarat S. Thomas in responsione ad 3. Similiter ergo si quaeratur ex multis bonis possibilibus, cur hoc voluerit Deus, non illud, praesertim cum potuerit etiam meliora facere iis quae fecit, tandem eo veniendum est ut dicatur, sic fecit, quia sic voluit, ut videlicet praeter simplicem Dei voluntatem, nulla sit ulterior quaerenda facti ratio, quemadmodum docet idem Doctor in eodem art. ad 2. & q. 23. art. 5. qui est de causa praedestinationis, in corpore & ad 3. Unde & Augustinus locis superius allegatis, earum quaestionum quibus quaeritur, quare Deus hoc aut illud fecerit, extremum statuit terminum in Dei voluntate, respondendo: quia voluit, nec cur voluerit, ulteriorem aliquam causam esse quaerendam. Nam revera licet Deus alia velit esse propter alia, voluntas tamen ejus nihil omnino praesupponit, neque praesupponere potest, cujus ipsa non sit causa, ac proinde necesse est, ad Dei voluntatem, tanquam primam & caulam, omnes alias causas atque rationes revocari.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4