Capitulum 5
Capitulum 5
An voluntas Dei sit causa malorum
CUm dicitur Dei voluntas esse rerum omnium causa, bona duntaxat, rerum nomine, accipienda sunt. Nam ea quae simpliciter mala dicuntur, id est, peccata quae vocamus mala culpae, quamvis sint in rebus, non tamen res sunt, sed rerum vitia atque defectus & bonorum privationes; quae proinde a Dei voluntate, cujus objectum esse non potest, nisi vere bonum, aliena sunt, juxta illud Psal. 5. Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es, & Sap. 14. Odio suni Deo impius & impietas ejus. & Hab. 1. Mundi sunt oculi tui ne videas malum, & respicere ad iniquitatem non poteris, id est, velle & approbare. Item Deut. 32. Dei perfecta sunt opera, & omnes viae ejus judicia, Deus fidelis & absque ulla iniquitate, justus & rectus, aliaque hujusmodi loca innumera.
Caeterum ea quae mala poenae dicuntur, ut mors, fames, sitis, morbi, aliaeque afflictiones & miseriae; simpliciter bona sunt, ideoque in Dei voluntatem ut causam necessario referenda, ut itestantur scripturae. Amos 3. Si erit malum in civitate, quod Deus non fecerit. Isa. 45. Ego Dominus faciens pacem & creans malum. Ecclesiastici II. Bona & mala a Deo, vita & mors, paupertas & honestas, & 39. Bona bonis creata sunt ab initio, sic nequissimis bona & mala, & quae sequuntur, atque alia passim hujusmodi.
Prior doctrina in scriptis Patrum celebratissima est, ut qui omnes uno ore tradant tanquam certissimum fidei nostrae dogma, Deum non esse mali, id est, peccati authorem, & contrarium asserentes tanquam haereticos atque in Deum blasphemos semper execrati fuerint. Unde manifeste sequitur Dei voluntatem non esse malorum causam. Quicquid enim causatur a Dei voluntate, a Deo causatur, & contra, ut ex superioribus patet.
Loca vero nonnulla ex Patribus subjiciamus. Dionysius Areopagita libro de divinis nominibus capite 4. late commonstrat, Deum non esse nec posse esse mali authorem. Antonius apud Athanasium in vita ipsius: Hoc primum, inquit, debemus mentibus affigere, nihil Deum fecisse quod malum est. Basilius peculiarem scripsit homiliam numero nonam, hoc titulo quod Deus non est author malorum, Chrysostomus innumeris poene locis contra Manichaeos idem docet. Epiphanius, Philastrius & Augustinus in libris quos de haeresibus conscripserunt, Manichaeos, Florianos, Seleucianos, Hermianos & nonnullos alios hoc nomine censent haereticos quod Deum mali causam esse dicerent. Quin & Eusebius libro 5. hist. ec. capite 20. refert Irenaeum adversus Florinum & Blastum haereticos editis libris super hoc eodem argumento disseruisse. Rursum Augustinus libro 83. q. 3. 4. & 21. ration ibus ostendit, Deo volente & authore, neminem malum aut deteriorem fieri. Quas rationes ex eo Magister adfert distinctione proxime sequenti §. K. T. M. Prosper in responsione ad 10. ob Vinc. detestandam vocat eorum opinionem qui Deum faciunt malae voluntatis authorem. Sed haec pauca ex multis sufficiant, quandoquidem & supra ad dist. 40. cum de reprobatione ageretur, ostendimus peccata nullo modo dici posse divinae reprobationis effectus, refutatis etiam argumentis in contrarium allatis.
Posterior vero doctrina satis etiam luculente a patribus tradita est, ut in primis ab Augustino qui libro 1. de Trinit. capite 4. cum dixisset, Dei voluntatem, esse primam & summam causam omnium specierum atque motionum, subjunxit eandem Dei voluntatem causam esse sanitatis & aegritudinis, praemiorum atque poenarum, &c. Verum quia quaestionem hanc, an Deus sit author omnis poenae, Magister & cum eo scholastici doctores fere tractant ad distinctionem 36. & 37. libri 2. nos quoque ejus tractationem in eum usque locum differemus.
Pro utriusque autem doctrinae majori declaratione, & ut ratio diversitatis jam positae inter malum culpae & malum poenae plenius intelligatur; diligenter consideranda est responsio S. Thomae ad quaestionem qua quaerit, an voluntas Dei sit malorum art. 9. quaestionis 19. Respondet enim Deum ideo malum culpae nullo modo velle, quia Deus nullum bonum magis amat quam suam bonitatem, qui proinde malum quod privat ordine ad bonum divinum, quale nimirum est malum culpae, non potest aliquo modo velle. Cujus consequentiae ratio est, quia impossibile est malum appeti sub ratione mali, eo quod ratio boni sit propria ratio ipsius appetibilis. Potest autem aliquando malum appeti per accidens, quatenus scilicet conjunctum est bono, quod magis diligitur quam illud bonum, quo privat malum. Sed hoc de malo culpae respectu Dei dici non potest, quia Deus, ut jam dictum est, nihil magis diligit sua bonitate, cui malum culpae opponitur. Quare ficri non potest, ut ipse malum cuipae velit. Porro malum naturalis defectus seu malum poenae vult Deus volendo bonum aliquod cui tale malum conjungitur, ut verbi gratia, vult poenam, quia per eam homo reducitur ad ordinem justitiae. Item vult aliquarum rerum corruptiones propter bonum totius universi, in quo requiruntur varii rerum gradus. Quocirca mala poenae, atque in universum defectus & corruptiones naturales velle dicitur Deus, non quidem per se, sed per accidens, quatenus ea vult propter bonum aliquod majus iis bonis, quibus illa mala privant. Sed mala culpae neque vult per se, neque per accidens, neque directe, neque indirecte, idque propter oppositionem eorum ad bonum divinum. Simili fere modo diversitatem istam explicat idem doctor 1. q. 48. art. 6. Deus, inquit, author est mali poena non culpa. Cujus ratio est, quia malum po¬ nae privat bonum creaturae, sive accipiatur bonum creaturae aliquid creatum, sicut coecitas privat visum, sive sit bonum increatum, sicut per carentiam visionis divinae tollitur creaturae bonum increatum. Malum vero culpae opponitur proprie bono increato. Contrariatur enim impletioni divinae voluntatis & divino amori, quo bonum divinum in seipso amatur, & non solum ut participatur a creatura. Rursus in 1. 2. q. 79. art. 1. ex eo probat Deum non esse causam peccati, quia omne peccatum est per recessum ab ordine qui est in Deum ut finem, Deus autem inclinat & convertit omnia in seipsum ut finem ultimum, teste Dionysio cap. 1. de divinis nominibus. Quare impossibile est, ut sit cuiquam causa discedendi ab ordine qui est in ipsum, & proinde causa peccandi. Et ibidem in responsione ad 4. argumentum quod erat tale: Omne malum opponitur bono. Non repugnat autem bonitati divinae quod sit causa mali poenae; ergo nec repugnat quod sit causa culpae; Dicendiem est, inquit, quod poena opponitur bono ejus qui punitur, qui privatur quocunque bono, sed culpa opponitur bono ordinis qui est in Deum. Unde directe opponitur bonitati divinae, & propter hoc non est similis ratio de culpa & poenaItem 2. 2. q. 19. art. 1. Cum, inquit, bonum dicatur in ordine ad finem, malum autem importet hujus ordinis privationem; illud est malum simpliciter, quod excludit ordinem a fine ultimo, quod est malum culpae. Malum autem poenae est quidem malum, in quantum privat aliquod particulare bonum; tamen bonum simpliciter in quantum dependet ab ordine finis ultimi. Porro eandem rem paulo aliter idem S. Thomas declarat 1. q. 49. art. 2. ubi respondens ad quaestionem, utrum summum bonum quod est Deus, sit causa mali; ita distinguit, ut dicat malum, quod in defectu actionis consistit; aut ex defectu agentis causatur, non posse reduci in Deum ut causam. Quia Deus qui est summa perfectio in agendo deficere non potest; illud vero malum quod in corruptione aliquarum rerum consistit, reduci in Deum ut causam. Quod ita probat; quia. agens quodcunque in quantum sua virtute producit. aliquam formam, ad quam sequitur corruptio &. defectus, causat sua virtute illam corruptionem. & defectum. Bonum autem universi, quod est ve- lut forma principaliter a Deo ut mundi authore intenta requirit ut sint quaedam quae deficere possint. atque interdum deficiant. Itaque Deus volendo &. causando bonum universi, consequenter & quasiper accidens vult & causat quarumdam rerum corruptiones. Quoniam vero ad bonum universi pertinet etiam ordo justitiae, quae requirit. ut peccatoribus inferatur poena, sequitur eadem ratione etiam. malum poenae esse a Deo. Non autem malum culpae. quia hoc malum consistit in defectu actionis & ex, defectu agentis causatur, quod ut jam dictum est, in Deum ut causam referri non potest. At neque ordo justitiae postulat ut hoc malum sit in universo, sed. ut esse permittatur, quae quidem permissio bona est. & a Deo est.
Ex his colliguntur duae potissimum rationes, cur Deus non sit author mali culpae, sicut mali poenae; quia videlicet malum culpae privat bono ordinis qui est in Deum, & quia consistit in defectu actionis, quorum neutrum de malo poenae dici potest, quatenus tantum malum poenae est. Harum autem duarum rationum una sequitur ex altera. Ideo enim agens moraliter deficit in actione, quia recedit ab ordine in summum bonum.
Sciendum tamen est actiones ipsas, quae peccata sunt, in quantum sunt actiones, & quidquid entitatis, ut loquuntur, sive actualitatis in peccatis est, esse a Deo, quemadmod im sanctus Thomas docet plurimis locis, & communiter tradunt doctores ad distinct. 36. & 37. lib. 2. ubi de ea re plenius etiam a nobis erit agendum.
On this page