Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

An Dei voluntas necessitatem rebus imponat

§. 6. An Dei voluntas necessitatem rebus imponat?

QUamvis ut supra ostensum est, peus omnia quae cunque operatur, non necessario sed libere operetur, certum est tamen in operibus Dei, id est, in rebus creatis, inveniri necessitatem quandam non solum libertati sed & contingentiae oppositam. Multa enim in rebus absolutam habent necessitatem. Unde meriro quaeritur, an Dei voluntas rebus volitis necessitatem imponat. Quae quaestio duobus modis intelligi potest. Uno quidem modo sic an eo ipso quo res sunt aut proveniunt a Dei voluntate, necessariae sint aut necessario fiant. Ad quod negative respondendum. Neque enim sequitur res esse aut fieri necessario necessitate absoluta (de qua hic est sermo) quod eas Deus velit esse autfieri; tametsi necessaria est consequentia a voluntate Deiad rem volitam, eo quod voluntas Dei frustrari non possit. Sed haec hypothetica rerum necessitas est, non absoluta. Altero modo sensus est, an Dei voluntas causet necessitatem in omnibus aut aliquibus rebus a se volitis. Ad quod recte S. Th. distin guendo respondet art. 8. q. 19. divinam voluntatem quibusdam volitis necessitatem imponere, non tamen omnibus. Nam rerum a Deo volitarum quaedam sunt necessariae, quaedam contingentes. Verum apud doctores ratio quaeritur hujus diversitatis. Quidam enim ut S. Th. ibidem refert, rationem assignare voluerunt ex causis mediis, quod nimirum ea quae Deus producit per causas necessarias, sint necessaria, quae vero por causas contingentes, contingentia. Sed hanc rationem sufficientem esse negat duas ob causas. Primo, quia effectus alicujus primae causae contingens dicitur propter secundam causam, eo quod per nujus defectum impediatur, quomodo virtus solis impeditur per defectum plantae. Atqui nullus effectus secundae causae impedire potest, quominus voluntas Dei suum producat effectum. Secundo, quia si distinctio contingentium a necessariis referatur solum in causas secundas, sequetur hoc esse praeter intentionem aut voluntatem divinam, quod est absurdum & impossibile. Respondet igitur rationem esse petendam ex ipsius divinae voluntatis efficacia. Cum enim, inquit, aliqua causa efficax fuerit ad agendum, effectus consequitur causam non tantum sccundum id quod fit, verum etiam secundum modum fiendi vel essendi. Quare cum divina voluntas fit efficacissima, non solum sequitur quod fiant ea quae Deus vult fieri, sed quod eo modo fiant quo Deus ea vult fieri. Vult autem Deus ad hoc ut diversis rerum gradibus universum compleatur, quaedam evenire necessario, & quaedam contingenter. Et ideo quibusdam effectibus providit atque aptavit causas necessarias, id est, indefectibiles in causando, ex quibus effectus sequuntur necessario; quibusdam vero causas aptavit contingentes, id est, defectibiles & impedibiles, ex quibus proinde effectus contingenter proveniant. Hinc ergo patet non ideo, sicut alii dicebant, effectus a Deo volitos evenire contingenter, quia causae proximae sunt contingentes, sed e contra Deum, quia voluit quosdam effectus contingenter evenire, causas iis praeparasse contingentes, scilicet ut tota diversitatis ratio non in causas medias, sed in Dei voluntatem tanquam causam primam & per hoc efficacissimam tandem referatur. Quam doctrinam commentatores S. Thomae Cajetanus & Dominicus Bannes per complures conclusiones & notabilia, diligenter & late explicant, adhibitis etiam solutionibus argumentorum quae pro diversa opinione poterant adferri. Ad quos aut hores studiosum remittimus, tametsi ex iis quae distinct. 38. de praescientia & providentia Dei, quaeque ad distinctionem 40. de praedestinatione & reprobatione diximus; videlicet quod rebus praescitis aut provisis, necessitatem non imponant, neque in iis liberum arbitrium destruant, utcunque intelligi possunt caetera ad praesentem hanc quaestionem pertinentia. Nam & objectiones quae huc solent afferri, fere sunt caedem cum iis quarum illis in locis solutionem dedimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6