Capitulum 7
Capitulum 7
Varia acceptio voluntatis Dei explicatur
AD intelligendum ea sacrae scripturae loca, quae Qvoluntatis divinae meminerunt, Deumque velle quippiam aut nolle significant; confert imprimis celebris illa apud scholae doctores divisio, voluntatis Dei, qua dividitur in voluntatem beneplaciti & voluntatem signi. Quarum illa simpliciter & proprie dicitur in Deo voluntas, haec autem ut talis metaphorice tantum. Dicitur enim voluntas beneplaciti in Deo, qui vult aliquid proprie loquendo, id est, qua absolute quippiam Deo placitum & constitutum est ut sit, aut fiat, quomodo voluntatem Dei esse dicimus, ut mundus sit & conservetur, ut electorum nemo pereat, ut reproborum nemo salvetur, ut tam horum poena, quam illorum gloria semper duret. Haec Dei voluntas aeterna est, quae proinde mutari aut effectu suo frustrari nunquam potest, sed semper & in omnibus ad quae extenditur, efficax est, semperque impletur, quantumvis invita ac renitente interdum voluntate creata, ut infra docebitur. Et de hac voluntate intelligenda sint, quaecunque hactenus de Dei voluntate sunt disputata.
Voluntas autem signi dicitur temporarium aliquod signum voluntatis, id est, res aliqua vel actio, quae voluntatis signum esse solet. Cujusmodi quinque numerantur a Magistro aliisque doctoribus, scilicet praeceptum, consilium, prohibitio, operatio, permissio. Quorum quodque voluntas Dei dicitur improprie, appellatione sumpta ab eo quod accidit circa voluntatem humanam. Solent enim haec esse signa voluntatis in hominibus, ut per singula declarari potest. Nos enim si quid praecipimus aut consulimus, id quantum in nobis est, volumus & authores sumus ut fiat. Si quid prohibemus, volumus non fieri. Si quid operamur, certum est id nos absolute velle, saltem in plurimis. Nam in nonnullis fieri potest, ut ea operemur nescientes aut inviti. Si quid permittimus quod in nostra potestate est impedire, id velle censemur, & revera saepe volumus indirecte, etiamsi forte directe velimus ne fiat: Deus vero quicquid operatur, similiter quidem absolute proprieque vult. Est enim operatio divina certissimum signum voluntatis ipsius, eamque ut effectus suam causam certissime arguit. Et hac parte semper coincidit in Deo voluntas signi cum voluntate beneplaciti, quemadmodum recte docet S. Thomas q. 19. art. 12. ad 2. Sed non quicquid praecipit aut consulit, absolute. vult fieri, sicut nec omnia quae prohibet, absolute vult. non fieri, sed horum omnium quaedam vult, quaedam. non vult. Eorum vero quae tantummodo permittit actolerat, nihil omnino proprie velle dicendus estquia eorum author non est. Sola namque peccata atque defectus Deo ut permittenti ascribuntur. Ho¬¬ rum autem nihil Deus proprie vult aut facit. Nec tamen male permissio numcratur inter signa, quae voluntatis nomen accipiunt etiam in Deo, quia qua ratione scriptura dicit interdum Deum mala, id est, peccata facere, nimirum permittendo; concedendum quoque est eum mala velle. Nam in hujusmodi non sonat durius velle quam facere, licet utrumque dicatur improprie. Unde & Augustinus ench. 95. 96. & 100. affirmat Deum velle fieri ea quae fieri sinit: sed hujusmodi impropriae locutiones neque extendendae sunt, neque passim usurpandae.
Porro quinque signis jam deciaratis necessario videtur annumerandum sextum quod est praeparatio, ut voluntate praeparationis id velle dicatur Deus, quod etsi secundum se nec velit, nec faciat aut facturus sit; vult tamen secundum causam praeviam & praeparantem, quia nimirum hujusmodi praeparatio soleat in nobis signum esse, quod eam rem facere velimus, Exempli causa: Qui minatur aut permittit aliquid, dicitur hoc velle facere: qui gladium stringit in aliquem, dicitur eum velle occidere. Sic enim Abraham quando manum arrepto gladio extendit in filium, vere eum occidere voluit. juxta hunc igitur modum signi de Christo dicitur Marci 6. Volebat praterire eos, qui tamen non praeterivit, sed voluisse hoc dicitur, quia ibat in diversum, ut Augustinus interpretatur lib. 2. de consensu evangelist. cap. 47. Hoc autem erat initium & praeparatio quaedam ad praetereundum & in nobis signum esse solet nos velle praeterire. Et cap. 7. Neminem voluit scire, quia nimirum subduxit se & in domum latenter fuit ingressus, ac forte etiam jussit fores occludi, quod facere solent homines volentes latere. Quomodo intelligi potest etiam illud Luc. ultim. Finxit se longius ire, ut sit sensus, Christum fuisse progressum aliquantulum, tanquam discessurum & longius iturum. Eodem modo intelligendum quod Exod. 4. dicitur Dominus occidere voluisse Moysen; & alibi legitur, voluisse disperdere populum suum, quod videlicet ea dixerit aut fecerit quae hujusmodi actionum causae & praeparationes esse solent, etiamsi effectus non sequeretur. Sic enim Moyses ait ad populum Deut. 9. Et tratus Dominus delere te voluit. Et infra: Timui iram ejus, qua ad versum vos concitatus delere vos voluit. Adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere. Haec enim omnia de voluntate praeparationis accipienda esse perspicuum est, quatenus comminatio praeparatio quaedam est ad rem comminatam. Quod & declarant sequentia verba Moysi, quibus ait: Deprecabar Dominum ne deleret vos, ut fuerat comminatus. Potest etiam hujusmodi voluntas intelligi in eo quo Isaias ait cap. 53. Dominus voluit conterere eum in infirmitate, non quidem quod comminatus fuerit pater filio, sed quia sic eum tractavit per manus iniquorum, quasi prorsus eum conterere vellet. Quamquam hoc & de voluntate beneplaciti recte accipitur, quia vere contrivit eum per acerbissimam passionem tradendo in mortem. Denique juxta hunc modum velle dicitur Deus salutem eorum, quibus salutem promittit ac media praeparat, quibus eam consequi possint, licet ex eorum culpa salus non sequatur. De qua Dei voluntate plura ad distinctionem proxime sequentem.
Confirmant autem hunc modum sermo vulgaris, etiam ubi constat non adesse voluntatem proprie dictam, ut cum dicimus hic homo vult perire, haec domus vult cadere, caelum vult pluere, scilicet pro pter causas valde propinquas.
Manifestum est autem hunc voluntatis modum, qui est secundum praeparationem, sub aliquo quinque modorum non comprehendi. Nam qui praecipit aut consulit, aut permittit, non dicitur velle facere, sed velle ab alio fieri, sicut qui prohibet velle non fieri. Qui autem operatur, non praeparat, sed jam facit.
Notandum postremo quod voluntas signi qua parte complectitur praecepta, prohibitiones & consilia, vocatur quidem ab apostolo Rom. 12. Voluntas Dei beneplacita, verum non ea ratione qua voluntatem Dei absolutam diximus beneplacitum Dei vocari, lice apostoli locum imprudenter huc alleget MagisterS. F. sed ab objecto, quia si fiat & impleatur a nobis, quod Deus praecipit aut consulit, hoc utique placet Deo, prout in quadam oratione ecclesiae Deo dicitur: Ut quae tibi sunt placita, & dictis exequamur & factis. Unde & Christus Joa. 8. Ego, inquit, quae placita sunt ei, facio semper. Ob hanc causam nonnulli tria jam dicta voluntatis signa referunt advoluntatem, ut vocant, complacentiae Dei, qua nimirum velle dicitur Deus vel praecipiendo, vel exhortando omne virtutis opus. Cui proinde voluntati contrarium sit, quicquid Deo displicere dicimus, id est, omne opus vitiosum.
Caeterum quaeret aliquis, quomodo praeceptum, consilium & alia quae diximus, recte vocentur signa divinae voluntatis, cum saepenumero Deus ea non velit quae praecipit aut consulit, nunquam autem eaquae tantummodo permittit, & per hoc falsa signa esse videantur. Verum ex dictis facilis est responsio, non haec dici signa divinae voluntatis aut signa beneplacitiDei, tametsi Magister utroque modo loquatur, sed simpliciter signa voluntatis seu beneplaciti. Quae quidem signa ut ait S. Tho. art. 11. ad 2. dicuntur voluntates. divinae, non quia sunt signa quod Deus velit; sed quia. ea quae in nobis esse solent signa volendi, in Deo vo¬¬ luntates dicuntur. Sicut, inquit, punitio non est si¬¬ gnum quod in Deo sit ira sed punitio ex eo ipso quod in nobis est signum trae, in Deo dicitur ira. Quam rem etiam in corpore ejusdem articuli plensus explicat.
On this page