Capitulum 8
Capitulum 8
Alia quadam voluntatis Dei divisio declaratur
INdicat Joannes Damascenus lib. 2. de fide orth. Acap. 29. divinae voluntatis aliam quandam divisionem, scilicet in antecedentem & consequentem, sive in primam & secundam. Qua distinctione doctores scholastici non raro utuntur. Quam & S. Thomas explicat art. 6. ad 1. ac primo dicit, hanc distinctionemnon accipi ex parte ipsius voluntatis divinae, in quanihil est prius aut posterius, sed ex parte volitorum. ¬ Deinde rem ita declarat, quia unumquodque secun¬¬ dum quod bonum est, sic volitum est a Deo. Potestautem aliquid prima sui consideratione, id est, ut ab¬¬ solute consideratur bonum esse aut malum, quod ta¬¬ men prout cum adjuncto aliquo consideratur, quaequidem est consequens ejus consideratio, contrariomodo se habeat. Ut exemplicausa hominem viverebonum est, & hominem occidi malum est, si absolutehaec duo considerentur: sed si aliquid addatur circahominem, velut quod sit homicida aut alias reipublicae perniciosus, sic malum erit eum vivere, & bonum tolli e medio. Unde recte dixeris, quod judexantecedenter vult omnem hominem vivere, sed con¬¬ sequenter vult aliquos homines occidi, ut homicidas& sacrilegos. Similiter ergo Deus quaedam velle dici¬¬ tur antecedenter secundum primam & nudam rerumconsiderationem, quaedam vero consequenter, si videlicet res secundum quaedam adjuncta considerentur. Quaecunque igitur secundum primam, id est, absolutam rerum considerationem bona sunt, ea velle dicitur Deus prima, id est, antecedente voluntate, ut hominum vitam, salutem, felicitatem. Quae vero bona sunt secunda consideratione, qua res cum adjuncto considerantur, ea vult secunda seu consequente voluntate, ut hominum impiorum mortem, interitum, damnationem. Itaque ad priorem Dei voluntatem pertinet, velle omnes homines salvare, neminem velle perire, nolle cujusquam mortem aut miseriam. Ad posteriorem, velle aliquos damnare, perdere, temporalibus & aeternis suppliciis afficere. Quorum omnium exempla facile est depromere e sacris literis.
Videntur autem ad antecedentem Dei voluntatem ea quoque referri posse, quae Deus vult peccato quidem praesupposito, non tamen peccato exigente, sed
praeter ejus meritum, cujusmodi sunt omnia operamisericordiae Dei circa peccatores, velut vocatio, conversio, remissio peccatorum, &c. quomodo dicit Dominus Ezech. 18. Nunquid voluntatis mea est mors impii, & non ut convertatur & vivat? & 33. Nolo mortem impii, sed ut convertatur & vivat. Sed de horum & similium intellectu plenius infra ad proximam distinctionem, ubi etiam usus patebit hujus divisionis.
Illud quoque notandum ad neutrum hujus divisionis membrum pertinere peccata, quia neque ante¬ cedenter ea vult Deus, neque consequenter, licet ea velit voluntate signi, quatenus permittit. Unde hac parte latius patet superior voluntatis divisio. Quamquam & haec quaedam continet, quae superiori non continentur, ut est, omnes peccatores disperdere. Vult enim hoc Deus consequenter, nec tamen absolute, quia multos peccatores non disperdit sed convertit & salvat, neque id vult voluntate alicujus signi, ut apparet discurrenti per singula.
Quod si membra utriusque divisionis hinc inde conferantur, reperietur quod quaedam Deus velit voluntate antecedente, quae non voluntate beneplaciti & contra. Item quod quaedam velit antecedente, quae non voluntate signi & contra: Rursum quod quaedam velit voluntate consequente, quae non voluntate beneplaciti, & contra. Item quod quaedam velit consequente voluntate quae non voluntato signi & contra, tametsi alii quidam de his aliter sentiant, de qua re proxima distinctione.
On this page