Capitulum 1
Capitulum 1
An Dei voluntas semper impleatur
AD quaestionem qua quaeritur, utrum voluntas Dei semper & in omnibus impleatur, id Aest, an quicquid Deus vult fiat, cum distinctione ex superioribus sumpta, respondendum est. Nam voluntatem beneplaciti Dei, quam simpliciter & proprie voluntatem. Dei esse diximus, necesse est semper impleri; voluntas autem signi, quae improprie voluntas Dei dicitur, non semper impletur. Cujus responsionis utraque pars certissimis scripturae testimoniis probatur, & proinde certa fide retinenda est.
Priorem probant hae scripturae Isa. 14. Juravit Dominus exercituum dicens: Si non ut putavi (Heb. cogitavi) ita erit, & quomodo mente tractavi, sic eveniet. Ac rursum: Dominus decrevit, & quis poterit infirmare? & 46. Consilium meum stabit & omnis voluntas mea fiet; & 55. Verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui. Psal. 32. & 148. Ipse dixit & facta sunt, ipse mandavit & creata sunt. Psal. II. & 134. Omnia quaecunque voluit, fecit Ecclesiastae 8. Omne quod voluerit faciet, & sermo ejus potestate plenus est. Job 23. Nemo avertere potest cogitationem ejus, & anima ejus quodcunque voluit, hoc fecit. Dan. 4. Juxta voluntatem suam facit & non est qui resistat manui ejus. Rom. 9. Voluntati ejus quis resistit? Huc etiam pertinent quae voluntatem, verbum, consilium, cogitationem Dei in aeternum permanere testantur, ut Psal. 32. Prov. 19. Isa. 40. & alibi. Sensus enim est ea nunquam posse immutari aut irritari, sed semper impleri. Est autem hujus doctrinae ratio duplex, altera, quia Deus est omnipotens, ideóque non potest impediri a quoquam, quo minus ipse impleat quodcunque voluerit. Nam voluntas beneplaciti Dei ab ipso Deo impletur, ut superiora pleraque scripturae testimonia declarant, & statim plenius docebimus: altera, quia immutabilis est, & proinde ab eo quod semel voluit ac decrevit recedere aut dimoveri non potest.
Eandem doctrinam S. Thomas art. 6. q. 19. probat hac ratione: quia quamvis possit aliquid fieri extra ordinem alicujus causae particularis agentis, non tamen extra ordinem alicujus causae universalis, sub qua omnes causae particulares comprehenduntur. Neque enim fieri ullo modo potest, ut effectus ordinem causae universalis egrediatur. Cum igitur Dei voluntas sit universalissima rerum omnium causa, prorsus impossibile est ut ea suum effectum. aliquando non consequatur. Unde est quod idem doctor in compendio Theologiae cap. ust. eoque ob mortem imperfecto, pronunciat, ipsum divinum beneplacitum effi¬ cax esse ad implendum omne quod disponit. Ex quo intelligitur voluntatem Dei non tantum impleri semper & in omnibus, sed eam sua efficacitate implere seipsam, cum ipsa sit omnium suorum volitorum cau sa. Docet hoc Augustinus ench. 95. cum dicit aliquando futurum ut clarissima luce videatur, quod nunc piorum fides habet, quam certa & immutabilis & efficacissima sit voluntas Dei, quam multa possit & non velit, nihil autem velit quod non possit, quamque sit verum quod in Psalmo canitur: Deus autem noster in caelo & in terra omnia quaecunque voluit fecit. Quod utique, inquit, non est verum, si aliquid voluit, & non fecit, & quod est indignius, ideo non fecit, quoniam ne fieret, quod volebat omipotens, voluntas hominis impedivit. Et cap. 96. Neque enim, inquit, veraciter ob aliud vocatur omnipotens, nisi quia quicqud vult potest, nec voluntate cujuspiam creaturae, voluntatis omnipotentis impeditur effectus. Eadem docet in sequentibus usque ad caput 104. Item lib. 22. de civit. cap. 1. & 2. & lib. 3. de trinit. cap. 1. & 2. Hieronymus quoque lib. 5. super Isa. ad illud c. 14. Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, &c. & lib. 6. eundem prophetae locum allegorice retractans impossibile esse dicit, ut Dei voluntas, decretum, consilium non impleatur, aut ut cujusquam virtute prohibeatur.
Posteriorem vero responsionis partem probant hae scripturae. Ezcch. 24. Volui te mundare & non es mundata. Matth. 23. Quoties volui congregare filios tuos & noluisti. Et quaecunque probant voluntatem signi, quae consistit in praeceptis, prohibitionibus & consiliis. Hanc enim Dei voluntatem contemni, negligi, mutari, fustrari posse late docet experientia. Neque omnino ullum est peccatum, quod non contra hanc Dei voluntatem fiat. Nam quod apud Hieronymum legitur super Ezcch. 30. Domini praecepta irrita esse non posse; non de praeceptis proprie dictis, quorum obedientia commendetur, dictum est; sed de voluntatibus Dei absolutis, quae praecepta vocantur improprie propter imperium divinae voluntatis, qua ratione dicitur in Psalmo: Ipse mandavit & creata sunt. Porro similiter constat voluntatem praeparationis non semper impleri. Sic enim Marci 7. dicitur: Neminem voluit scire & non potuit latere, id est, factum praeparatorium, quo quasi latere voluit, non erat sufficiens ad eum effectum ut lateret. Idem patet ex Deut. 9. Exod. 4. & aliis locis.
Non tamen locum habet haec exceptio in voluntate signi, qua parte consistit in permissione & operatione. Nam quaecunque permittit Deus fieri, fiunt, ac multo magis fiunt, quaecunque Deus operatur. Haec enim fiunt effective, quia fiunt a Deo, illa vero defective fiunt, non enim fiunt a Deo, sed a deficiente creatura.
Jam si quaeratur ulterius de voluntate antecedente, utrum semper impleatur, & similiter de consequente, facilis est ex dictis de antecedente voluntate responsio, scilicet eam non semper impleri, nimirum ea parte qua non concurrit cum voluntate beneplaciti, verbi gratia. Vult Deus antecedente voluntate omnes homines salvari; sed ea voluntas in illis solis impletur, quos salvari vult voluntate beneplaciti.
Verum de consequente voluntate difficilior est quaestio, quibusdam negantibus eam semper impleri, aliis contra affirmantibus. Cujus dissensionis causa est diversa acceptio consequentis voluntatis. Alii enim consequentem voluntatem generaliter intelligunt eam, quae respicit id quod cum aliquo adjuncto consideratum bonum est, quemadmodum & supra exposuimus. Hanc enim consequentem rei considerationem S. Thomas esse dicit, qua consideratur res cum aliquo adjuncto, quale est hominem peccatorem damnari. Alii vero stricte voluntate consequentem accipientes eam definiunt, quae respicit aliquid quod cum omnibus suis circunstantiis bonum est. Et huic acceptioni favere videntur paulo post sequentia S. Thomae verba, quibus dicit nos simpliciter aliquid velle, secundum quod volumus illud consideratis omnibus circunstantiis particularibus. Quod est, inquit, consequenter velle; tametsi non dicat hoc solum nos velle consequenter quod eo modo volumus. Igitur prioriacceptione consequens Dei voluntas non semper impletur. Ea enim voluntate vult omnes peccatores damnare, & secundum eam dictum est: Alhuc 40. dies & Ninive subvertetur, & multa alia in sacris literis, quae non implentur.
Posteriori autem acceptione semper impletur. Cujus ratio est, quia ut S. Thomas ibidem ait: Voluntas quae simpliciter talis est, comparatur ad res secundum quod in seipsis sunt. In seipsis autem sunt in particulari, & proinde simpliciter volumus quod volumus cum particularibus omnibus circunstantiis consi deratum. Simplex autem, id est, absoluta Dei voluntas, ut jam ostensum est, semper impletur. Juxta hanc igitur acceptionem consequentis voluntatis fatendum est, Deum neque antecedente voluntate, neque consequente velle omnes peccatores damnare, & quaecunque huic similia mala poenae, quae cum exigente justitia posset infligere, per misericordiam suam remittit.
On this page