Capitulum 2
Capitulum 2
Non esse absolutam Dei voluntatem, ut omnes salventur
CUm sit certissimum quam plurimos homines ad salutem aeternam non pervenire, illud etiam ex 5. jam dictis certo constat, non esse hoc divinae volun4 tatis beneplacitum, ut omnes homines salutem aeternam consequantur. Non enim posset ulla voluntatis humanae perversitate impediri; sed impleretur omnino, quod absolute vellet Deus ut fieret, uti supra ex August ino ostendimus, quoniam & ipsarum voluntatum nostrarum Dominus est, ut possit eas in omnem quamcunque voluerit partem inflectere. Unde Sapiens Prov. 21. Cor regis in manu Domini, quocunque voluerit inclinabit illud. Et rursum Augustinus ench98. Quis, inquit, tam impie desipiat, ut dicat Deum malas hominum voluntates quas voluerit, quando voluerit, ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Quicunque ergo non convertuntur, verum de iis est dicere secundum Augustinum, Deum noluisse eos convertere. Idque plane affirmat ejusdem libri cap. 95. de Tyriis & Sidoniis, dicens Deum noluisse eos salvos fieri, cum possent utique salvi esse si vellet. Sic enim legendum, non autem plurali numero, si vellent. Hoc autem de iisdem repetit capio3. ubi & hae generales in eandem rem leguntur sententiae: Non esse verum, quod nullus sit hominum quem Deus salvum fieri nolit: Deum omnipotentem non posse inaniter velle, quodcunque voluerit: Deum qui omnia quaecunque voluit fecit, facere noluisse quaecunque non fecit: Nullum fieri salvum nisi quem Deus salvum fieri velit, & ideo rogandum esse ut velit, quia necesse est fieri si voluerit. In qua postrema sententia, quod dicitur Deum rogandum esse ut velit, sic intellige, ut operetur salutem, non autem ut novam accipat voluntatem salvandi, quod est impossibile. Quo niam autem operatumex voluntate, quae aeterna est, recte addidit Augustinus, quia necesse est fieri si voluerit, necesse inquam, necessitate consequentiae.
Sed quia dum quaeritur causa, cur non omnes salvi fiant, responderi solet, inquit Augustinus, ibidem cap. 97. quia hoc ipsi nolunt; hoc certe de parvulis dici non posse eodem loco asseverat, utpote quorum nondum est velle seu nolle¬
Ab horum igitur exemplo manifestius adhuc ostenditur, non esse absolutam Dei voluntatem ut omnes salventur. Parvulos enim non baptizari & proinde nec salvari dicit idem August. epist. 107. ad Vitalem non quia ipsi nolunt, sed quia Deus non vult. Atque hoc ipsum providentiae divinae & occultis ejus judiciis ascribit lib. de dono persev. cap. 12. Scribit autem in eandem sententiam de parvulis epist. 105. ad Sixtum & l. 4. contra Jul. c. 8. & post eum Prosper lib. 1. de vocat. gent. cap. 22. & l. 2. c. 22. Quod si de parvulis ita res habet, ut absolute Deus nolit eos omnes salvari, magis id fatendum de adultis. Absurdum est enim, quemadmodum eodem contra Julianloco ratiocinatur August. ut Deus esse Christianos omnes velit, quorum multi nolunt, id est, adultos non omnes autem velit, quorum est nemo qui nolit, id est, parvulos. Quod igitur ad salutem hominum attinet absoluta Dei voluntas est, ut non omnes salventur, sed tam adultorum quam parvulorum alii vitam habeant aeternam, alii morte puniantur aeterna. Hoc enim judicium in homines ab illo exercebitur, qui quaecunque vult, facit.
Quae cum ita sint, non debemus in Deo imaginari (sicut est in hominibus) voluntatem, studium, conatum liquem, quo velit, studeat, nitatur, & quantum in ipso est agat, ut omnes homines salventur, quod tamen propterea non assequatur, quia bonae ejus vo luntati obsistant mala voluntas hominum, qua praevalente atque impediente frustretur volun as Dei. Quae opinio & potentiae divinae detrahit & felicitati. Nam si non potest Deus quod vult, impotens est, si non assequitur quod optat, infelix est & miser. Disserit hac de re luculente B. Augustinus in ench-locis supra indicatis.
On this page