Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quomodo voluntas antecedens salutis omnium in Deo sit

§. 3. Quomodo voluntas antecedens salutis omnium in Deo sit?

PRopter quaedam scripturae testimonia, quibus siignificari videtur, Deum velle omnium hominum salutem, ut I. Tim. 2. 2. Pet. 3. Ezech. 18. & alia, de quibus infra; quaeritur utrum voluntas antecedens, secundum quam dictum est supra, Deumu elle salutem omnium hominum, sit in Deoformaliter & proprie, sicut voluntas consequens, id est, utrum actus his verbis significatus: Vellem omnes homines salvos fieri, sit in Deo proprie ac sine metaphora, sicut est hic actus: Volo Petrum salvum esse, quomodo mercator in periculo maris proprie habet utrumque hunc actum, vellem servare mercedes meas, & volo eas projicere; An vero voluntas ejusmodi tantum improprie & eminenter in Deo sit. Quod idem quaeri potest de voluntate antecedente respectu aliorum bonorum, quae etsi non absolute Deus velit, proponuntur hominibus, ut ea per praeceptorum vel praecipiuntur tamen aut consuluntur a Deo, aut ita consiliorum observationem, aut sacramentorum susceptionem possint adipisci, ut sunt remissio peccatorum, gratia, justitia, virtutes. Nam & haec bona Deus antecedenter velle videtur omnibus, dum per suam bonitatem media passim hominibus proponit ad ea consequenda. Quaeritur ergo num & horum voluntas antecedens proprie sit in DeoQuibusdam enim ita visum est, tum propter scripturas, quae nisi voluntas seu velleitas ac desiderium hujusmodi formaliter & proprie constituatur in Deo, videbuntur magis esse simulatoriae locutiones quam verae declarationes amoris atque affectionis divinae erga genus humanum; tum quia Christus proprie talem habuit voluntatem, qua vellet omnes salvos fieri, quare nec absurdum fuerit eam Deo tribuere.

Confirmant autem idipsum authoritate S. Thomae qui a. 6. ad I. dicit, Deum sic velle antecedenter omnem hominem salvari, quomodo judex justus antecedenter vult omnem hominem vivere. Cum ergo judex hoc proprie velit, videtur etiam Deus illud proprie velle.

Caeterum longe probabilius sentiunt qui negant in Deo formaliter & proprie esse voluntatem antecedentem, cui voluntas beneplaciti non respondeat, id est, voluntatem velleitatis nomine significatam, atque sufficere dicunt hujusmodi voluntatem eminenter sive per tropum in Deo constitui, quomodo sunt in Deo ira, poenitentia, misericordia, & quaecunque bonae affectiones, quae ita in hominibus sunt, ut imperfectionem aliquam includant velut mutationem, passionem, defectum, propter quas imperfectiones necesse est vel per eminentiam causalitatis, vel quocunque alio tropo sermonis Deo tribuantur. Constat autem Deum in piorum cordibus operari hunc affectum, ut omnes velint salvos. Est igitur hujusmodi affectus in Deo eminenter. Quod autem imperfectionem illa voluntas includat, ideóque formaliter in Deo esse non possit, primum arguit nomen velleitatis. Hoc enim nomine S. Thomas loco quo supra, voluntatem hanc potius appellandam censet. Velleitas autem non aliud esse videtur quam imperfecta quaedam & suspensa voluntas.

Deinde quia voluntas haec significat desiderium alicujus rei inefficax, quale non potest esse in Deo.

Tertio, quia otiosa esset hujusmodi in Deo voluntas, & proinde frustra, quia nullum in rebus haberet effectum proprie sibi respondentem.

Quarto, quia si respectu hominum sit in Deo talis voluntas, erit etiam respectu angelorum, quod tamen scripturae nusquam significant. Cujusmodi quidem non alia videtur ratio, quam quia per talem loquendi modum significatur non quid Deus proprie velit, sed quid homines velle debeant, quidque pii homines ipso operante velint, atqui pii non volunt, uti nec velle debent, omnium angelorum salutem, sed hominum tantum in hac vita degentium.

Quinto, quia nec Deus dicitur velle salutem hominum damnatorum, scilicet ob eandem rationem quam modo diximus. Non enim hoc velle in pii operatur.

Sexto, quia si formaliter illa voluntas sit in Deo, erit perpetua, ac proinde Deus semper volet omnium hominum salutem. Quod videtur absurdum, cum nec pii quidem homines post hanc vitam hoc sint volituri. Unde & postremum oboritur argumentum, quia sancti Angeli & justorum spiritus in caelo non habent ejusmodi voluntatem propter status sui perfectionem, qua etiam fit ut nec orent pro reprobis, nec ulla super damnatis commiseratione moveantur, sed pure & perfecte in eorum punitione laudent Dei justitiam, ut in fine quarti docetur; multo minus ergo in Deo debet poni formaliter hujusmodi voluntas.

Igitur ad argumenta diversae partis respondetur, scripturas non aliud postulare quam ut voluntatem salutis omnium in Deo ponamus eminenter, vel alio quopiam improprio voluntatis modo, ut infra declarabitur. Neque propter hoc simulatorie loquitur scriptura sed improprie. Quippe notissimum est scripturam plenam esse figuratis de Deo locutionibus, dum poenitentiam, iram, aliasque humanas passiones & humani corporis membra, humano loquendi more illi tribuit.

Ad alterum respondetur, dato quod in Christo fuerit ejusmodi velleitas, non esse consequens, quod sit in Deo ut Deus est. Christus enim cum veritate humanae naturae suscepit humanas affectiones.

Quod autem objicitur ex S. Th. minime probat. Facit enim ille comparationem in generali ratione voluntatis antecedentis, non descendendo ad specialem modum, quo hujusmodi voluntas a nobis intelligi debeat in Deo. Non magis ergo hoc sequitur, quam si inferres; ergo Deus vult mutabiliter aut cum passione, quandoquidem homo judex ita vult. Nam & hujusmodi similitudine utitur scriptura dicens: Sicut miseretur mater filiorum suorum, ita Deus miserebitur vestri. Nec tamen misericordia proprie est in Deo, sed eminenter tantum.

Ojicies: Deo proprium est misereri & parcere ut habet oratio ecclesiae, punire autem est opus alienum a Deo, ut dicit propheta: Atqui velle omnes salvos fieri ad misericordiam & bonitatem Dei pertinet; ergo est proprie in Deo. Respondetur, orationem ecclesiae loqui non de velleitate, sed de operibus misericordiae & clementiae divinae. Quae dicuntur esse propria Deo, quia objectum voluntatis divinae est bonum verum. nec aliud esse potest. Hoc autem magis elucet in operibus misericordiae quam justitiae vindicativae. Haec enim infert malum. Malum autem ut tale non est a Deo volitum; sed tantum subratione cujusdam boni ut justi. Ideóque hoc dicitur opus alienum a Deo, in quantum scilicet versatur circa malum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3