Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quo sensu dicat scriptura Deum velle omnes salvos fieri

§. 4. Quo sensu dicat scriptura Deum velle omnes salvos fieri.

AD majorem explicationem quaestionis, qua quaesitum fuit, an omnis Dei voluntas impleatur, videndum quomodo sint intelligendae scripturae, quae significant Deum velle aut voluisse aliquid, quod tamen non sit impletum nec implendum. Inter eas praecipua est illa apud Apostolum 1. Tim. 2. qua de Deo dicitur; Qui vult omnes homines salvos fieri & ad agnitionem veritatis venire. Constat enim non omnes omnino salvari, & ad notitiam veritatis perduci. Quare nec voluntate beneplaciti Deum id velle dici potest, ut ex superioribus perspicuum est. Hoc igitur sensu remoto, quippe quimanifestam contineat falsitatem, aliae reperiuntur apud authores, eaeque variae admodum hujus loci expositiones.

Quidam hunc sensum tradunt, Deum velle omnes salvos fieri, quod omnibus det gratiam sufficientem ad salutem. Alii quod gratiam suam Deus omnibus offerat, tametsi oblatam non omnes accipiant. Alii vero dictum Apostoli cum conditione intelligendum putant, scilicet Deum velle omnes salyos fieri, modo ipsi velint. Habet hanc expositionem commentarius Paulinus, titulo Ambrosii. Vult Deus, inquit, omnes homines salvos fieri, sed si accedant ad eum. Non enim sic vult ut nolentes salventur, sed vult illos salvari, si & ipsi velint. Eadem interpretatio reperitur in brevi commentario qui fertur inter opera Hieronymi, non dubitatur autem esse Pelagii, in quo verbis Apostoli subjungitur haec conditio: Si ipsi tamen vocanti Dee consentire voluerint, & paulo post, ille se pro omnibus dedit, si omnes redimi vellent. Verum has interpretationes ut parum consentaneas doctrinae quam scriptura tradit de gratia Christi, qua nimirum operante fit hoc ipsum ut homines acceptent & velint, passim August. refellit, maxime ex causa parvulorum qui sine baptismo moriuntur. Hi enim per aetatem velle non possunt. Quibus proinde nec sufficiens ad salutem datur gratia, nec gratia offertur acceptanda. Frivolum est autem, quod Apostolicam sententiam nonnulli restringunt ad solos adultos, quasi propensior sit Deus ad salvandos adultos etiam pessimos, quam parvulos, quod ad peccatum propriae actionis attinet, innocentes. Loca Aug. sunt ep. 107. ad Vitalem, l. 4. contra Jul. c. 8. I. de praed. SS. cap. 8. & 10. & quae supra ex ench. annotavimus. Quibus similia leguntur apud Prosperum in ep. ad Ruffinum de libero arbitrio, ad c. Gallorum resp. 8. & l. 1. de vocatione gent. c. 12. & l. 2. c. 2. 19. & 25. Necnon apud Fulgent. I. de gratia Christic. 29. & sequentibus. Non est tamen negandum quin dictae expositiones sensum aliquem bonum admittere possint, prae sertim ad solos adultos accommodatae; sed quia verba sensum alium praeferunt eumque a patribus improbatum, non sunt illae simpliciter recipiendae. Nec alio loco habenda est ea expositio quam adfert Rupertus scribens in Matth. 11. Dicit enim Deum omnes velle salvos fieri, si sciret eos acturos veram & salutarem poenitentiam, offerret eis media salutis, atque ob id Tyriis & Sidoniis ea non obtulisse, quia non veram, sed solo timore extortam egissent poenitentiam, qualem egisse censet Achab & Ninivitas. Quam ejus singularem nec minus falsam opinionem refutavimus, cum de praedestinatione ageremus.

His igitur expositionibus rejectis, videamus quomodo verba Apostolica recte accipi possint.

Una igitur expositio est quam adfert Magister ex Augustino, Deum velle omnes salvos fieri & ad agni tionem veritatis venire, quia quicunque salvantur & ad veritatis agnitionem perveniunt, Dei voluntate salvantur & veritatem agnoscunt, nec aliter quam Deo volente salutem & veritatis agnitionem consequi possunt. Haec expositio est apud Augustinum ench. 103. ubi eam alterius cujusdam loci comparatione declarat & contextui conformem esse ostendit; quia si nemo salvatur nisi Deo volente, rogandus est ergo Deus a fidelibus ut velit, quod vult sententia praecedens. Eandem habet lib. 4. contra Jul. cap. 8. ep. 107. & de praedestinatione Sancto rum cap. 8. Item Prosper in epist. ad Ruff. & resp. 8. ad cap. Gallorum.

Secunda expositio est, ut in Apostoli verbis omnes homines, non singuli quique, sed cujuscunque generis & conditionis homines intelligantur, velut principes, privati, Judaei, Graeci, liberi, servi, decti, indocti, divites, pauperes & ita de aliis. Quae expositio probabilitatem accipit ex praecedentibus Apostoli verbis, quibus dixerat orandum pro omnibus hominibus. Quod quasi de generibus hominum exponens subjicit, pro regibus, &c. Similia loca scripturae sunt Luc. 11. Decimatis omne olus. Joan. 12. Omnia traham ad meipsum. Gen. I. ubi dicitur Deus quinto die creasse omne volatile, & sexto die omne reptile super terram. Habet hanc quoque expositionem & declarat Augustinus ench. 103. & lib. de corr. & gr. cap. 14. & serm. 37. de diversis.

Tertia expositio est Joannis Damasceni, qui verba Apostoli interpretatur de prima seu antecedente voluntate Dei. Deus, inquit, antecedenter vult omnes salvari, & regnum ipsius consequi. Non enim ad pumendum nos creavit, sed ut efficiat nos bonitatis suae participes, ut bonus. De hac voluntate Dei satis dictum in superioribus. Ad hunc sensum respicere videtur Bernardus serm. 5. de nativitate Domini & Hieronymus in Isa. 28. ad illud: Opus peregrinum ab eo. Imo & Augustinus hanc expositionem subindicat lib. de spiritu & lit. cap. 33. Adfert eandem & explicat S. Thomas tertio loco post duas praecedentes expositiones I. q. 19. art 6. ad 1.

Nec obstare videtur huic sensui, quod Apostolus loquatur de voluntate salvandi homines per mediatorem, ut subsequentia ejus verba declarant. Nam & illam voluntatem, quae reparationem lapsi hominis & cuncta divinae misericordiae opera respicit, sub antecedente voluntate comprehendi posse supra admonuimus.

Quarta expositio est, Apostolum loqui de Christo, qui humana voluntate seu velleitate de qua supra di ctum, velit aut voluerit omnes homines salvari. De Christo autem Apostolum loqui probant, quia sic dicit. Hoc enim bonum est & acceptum coram salvatore nostro Deo, qui vult omnes, &c. Nam Christus passim salvator noster in scripturis appellatur.

Quintam accipiunt quidam ex eo quod Augustinus lib. 3. de doct. Chr. c. 32. & ep. 59. q. 6. dicit scripturae morem esse, ita loqui de parte tanquam de toto, ut Jerem. 26. ubi modo dicitur omnis populus Jeremiam poscere ad mortem, modo omnis populus velle eum liberari & 1. Cor. 1. ubi Corin¬ thii initio quidem in universum praeclare laudantur, & paulo post graviter reprehenduntur, nimirum secundum alios & alios, quorum utrique quadam universalitate erant omnes. Sic ergo putant intelligi posse Deum velle omnes salvos fieri, quia eorum qui salvi fiunt, tanta sit multitudo, ut suo quodam modo possint dici omnes. Quomodo item ab eodem Apostolo dictum; Omnes quae sua sunt, quaerunt, Phii. 2.

Sexta expositio est, Deum velle omnes salvos fieri, quia vult & facit pios homines velle seu desiderare omnium salutem. Multa namque vult & facit Deus nos velle, quae ipse proprie non vult, quale erat, quod Abraham voluit servari civitates Sodomam & Gomorrham, quod David volui: aedificare templum Domino, quodque idem voluit salutem filii sui Absalom, & alia hujusmodi, quae non sunt facta, quia Deus ea absolute non voluit. Cum igitur praecipit, movet, inspirat, operatur in nobis Deus ut omnium salutistudeamus, & omnes ad veritatis agnitionem conemur adducere, dicitur Deus haec eadem velle, secundum eum loquendimorem, quo in sacris litteris Deo tribuitur actio, quam in nobis efficit dono suo, ut loquitur Augustinus lib. 4. de gen. cap. 9. Sic enim Rom. 8. spiritus sanctus postulare & gemere dicitur, quia postulantes & gementes nos facit, & Gal. 4. clamare, quia clamantes nos facit & 1. Cor. 2. dicitur omnia scrutari, quia nos omnia scrutari facit, & Gen. 22. dicitur Abrahae: Nunc cognovi quod timeas Dominum, id est, cognoscere te feci, & hujus generis alia. Cum enim ipsa Dei voluntas in se sit nobis occultissima, recte & convenienter hoc eum velle dicimus, quod vult in suis amicis, non tantum praecipiendo ut velint, sed etiam hoc ipsum in eis operando. Tradit hunc sensum & docte declarat Augustinus lib. 22. de civit. cap. 1. & 2. nec non lib. de corr. & gr. cap. 15. Pro quo etiam faciunt ea quae scribit loco jam allegato de gen. ad lit. Est autem hic sensus textui Apostolico conformis. Exhortans enim Apostolus fideles ad orandum pro omnium salute, rationem subjungit, quia hoc bonum & acceptum est Deo qui vult omnes salvos fieri, id est, vult ut omnium salutem desideremus, & hoc ipsum desiderium in nobis operatur. Unde rectissime sequitur hoc pio desiderio impellente pro omnibus orandum esse. Confirmat etiam hunc sensum, quod non dicat Apostolus, Deum velle omnes salvare, & ad agnitionem veritatis perducere, sed omnes salvos fieri & ad agnitionem veritatis pervenire. Qui sermo magis pertinet ad declarandam voluntatem nostram, quam ex Deo habemus pro salute omnium, quam voluntatem quae proprie sit ipsius Dei. Nam Deus respectu electorum, qui salvantur, non tam habet voluntatem, qua velit eos salvos fieri & venire ad notitiam veritatis, quam qua velit eos salvare & notitiam veritatis eis tribuere. Voluntas enim Dei quicquid proprie vult, ipsa per sc operatur.

Quod si vero objiciat quis, pios homines certum habere quod Deus non omnes velit salvos fieri, ideó¬ que nec ipsos debere hoc velle; respondetur pios neque velle, neque orare Deum ut omnes conjunctim nemine excluso salvi fiant, sed Ita generatim optare salutem omnium & orare pro omnibus, ut neminem in particulari velint a sua oratione exclusum, quia de nullius reprobatione certi sunt in hac vita.

Est & septima expositio, Deum hoc sensu velle omnes salvos fieri, quia externa quaedam auxilia & media contulit humano generi in universum, & multis in particulari quibus ad salutem perduci possint. qualia sunt creatio hominis ad eum finem qui est aeterna felicitas, donum justitiae ei in creatione collatum & propagandum in totum genus, naturale lumen rationis, & lex naturae omnium mentibus inscripta, communis omnium caeli & elementorum praedicatio, missio apostolorum in totum orbem terrarum, pretium sanguinis Christi pro omnibus effusi, atque omnino beneficium redemptionis nostrae per Christum ita omnibus expositum, ut ecclesia non habeat praeceptum quo alicui genti aut personae prohibeatur praedicare, vel ea quae salutis sunt impedire, quin potius debeat illud omnibus proponere, omnesque quantum in ipsa est, etiam infantes ad salutem per Christum adducere, quippe qui propitiatio est pro peccatis totius mundi, Joan. 2.

Sensum hunc tradit Prosper resp. 1. & 2. ad ob. Vinc. & lib. 2. de vocat. gent. cap. 1. 6. 7. & 8. & Bonaventura super hac distinctione q. 1. ubi dum gratiam dicit omnibus offerri, gratiam oblatam intelligit & exponit non de auxilio quopiam interno, quod omnibus praesto sit, sed de passione filii Dei ac toto redemptionis nostrae beneficio, quod omnibus offertur eo modo quo diximus. Favent huic sensui sequentia apostoli verba quibus creationis simul & redemptionis nostrae beneficium commendat. Unus enim Deus, inquit, nempe creator. Unus & mediatur Dei & hominum homo Christus id est, redemptor. Unde sequintur: Qui dedit semet ipsum redemptionem, Grace αἰτήλυτρεν, id est, pretium redemptionis pro omnibus, scilicet quoad fufficientiam.

Juxta hanc igitur expositionem, voluntas Dei intelligi potest ordinatio causae ad effectum aliquem, seu medii ad finem, licet effectus seu finis non sequatur. Estque ea voluntas signi, quam supra praeparationis voluntatem diximus, eo quod talis ordinatio in Lominibus soleat lignificare voluntatem ipsorum de effectu. Potest autem etiam aliquo modo dici voluntas beneplaciti, non quidem respectu effectus ad quem refertur, sed respectu mediorum per se conducentium ad hujusmodi effectum.

Porro quamvis dictarum expositionum unaquaeque probabilitatis aliquid habeat, duae tamen postremae videntur maxime probabiles, ac caeteris omnibus praeferendae. Nam primae & secundae expositioni videtur obstare, quod ita dicatur Deus omnes velle salvos fieri, ut eodem voluntatis modo neminem velit perire. Nam utrumque conjungitur 2. Pet. 3. Illud quoque tam primae, quam secundae expositioni contrarium videtur, quod apostolus hortatur, ut oremus non tancum pro omni genere hominum, sed pro oinibus hominibus, ita ut neminem prorius a generali oratione excludamus, ac rursum quod pro ratione subjungit de Deo creatore & Christo redemptore omnium. Tertiam expositionem S. Thom. maxime probare videtur, eandemque plerique alii am plectuntur. Non tamen hic sensus scrupulo caret. Si enim voluntas antecedens intelligitur, non videtur reddiratio ejus quod praecessit. Siquidem voluntate antecedente Deus non tantum homines, qui sunt in hac vita vel in purgatorio, pro quibus solis orandum est, sed & quotquot vixerunt, nec solum homines sed etiam angelos omnes vult salvos fieri. Quare sola haec ratio non ad hoc valet ut suadeatur pro omnibus hominibus esse orandum; sic enim suaderetur etiam pro daemonibus orandum esse; valet autem quatenus simul includitur in ultima exposit.

Quarta non satis solide statuitur in textu. Nam & Deus pater saepe salvator noster vocatur in scripturis, etiam ab eodem apostolo ut initio & cap. 4. hujus ejusdem epistolae, & ad Tit. 1. 2. & 3. & a Juda apostolo in fine epistolae.

Deinde quamvis humana voluntas optativa salutis omnium dicatur in Christo fuisse, quo tempore versabatur in carne mortali, non tamen aeque probabiliter ei tribuitur nunc regnanti in caelis, uti nec caeteris beatis, nisi & angelis quoque talem voluntatem inesse existimemus. Utitur autem Apost. praesentis temporis verbo: Qui vult, &c. quando jam Christus eratin cae lis.

Quinta neque cum praecedentibus congruit, neque cum sequentibus Apostoli verbis, utrobique enim diversa ab hoc sensu universalitas significatur. Reliquae vero duae expositiones & per se sensum continent scripturis valde consentaneum, & contextui videntur maxime conformes, uti declaratum est. Quae probabilitas ex aliarum similium sententiarum cum quibus hic locus conferendus est, explicatione magis adhuc patebit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4