Capitulum 5
Capitulum 5
Quomodo intelligendum illud: Quoties volui congregare, etc.
SUperiori sententiae non dissimilis est illa quam, Christus Matth. 23. protulit ad civitatem Jerusalem dicens: Quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas & noluisti? Quae sententia fere iisdem verbis habetur Luc. 13. Videtur enim hinc etiam ostendi, Deum aliquid velle quod non impleatur. Quare verus ejus sensus requirendus est. Quidam sic exponunt: Volui ex mea parte, sed noluistis ex vestra. Qui sensus legitur in homilia quadam Hieronymi citulo inter homilias patrum in festo Beati Stephani. Sed sciendum eam homiliam sumptam quidem esse ex Hieronymi commentario in Matth. non tamen apud eum haberi verba jam dicta, sed ea cum aliis nonnullis inserta esse ab eo qui commentarium in homiliam redegerit; tametsi potest illa glossa tolerari, si de humana Christi voluntate accipiatur. Est enim secunda expositio, ut intelligatur Christus loqui secundum naturam humanam, ejusque naturae voluntatem non absolutam sed optativam, sive ea dicatur fuisse velleitas quaedam rationalis, qualis est in mercatore cupiente servare merces, quas deliberata voluntate projicit, sive desiderium quoddam naturale respectu eorum quibus homines naturaliter solent bene velle. Quod desiderium appellari solet voluntas ut natura. Quamvis enim voluntas Christi rationalis, qua quid absolute & deliberate volebat, semper fuerit conformis voluntati divinae, eadem tamen rationali voluntate considerata, quatenus est natura, volebat Judaeorum salutem, primum ut hominum, deinde ut eorum qui ejusdem secum essent generis & nationis, erga quos solet affectus naturalis amoris esse vehementior. Sensus igitur erit: Quoties naturali amore & affectu misericordiae commotus desideravi filiorum tuorum congregationem, &c. Sicut enim naturaliter dolebat & miserebatur super eorum interitu; sic naturaliter desiderabat eorum salutem, cum hae affectiones in eodem versentur subjecto. Hunc sensum subindicat Hieronymus in Isa. 1. Et quidem hanc naturalem in Christo voluntatem agnoscit sexta Synodus oecumenica & in ea lecta & approbata epistola Agathonis Papae, in qua citantur aliquot scripturae huc pertinentes. De qua re plenius agendum ad distinctionem 17. lib. 3. Verum huic expositioni repugnat, quod ait, quoties volui, quodque ante dixerat, quae occidis prophetas & lapidas eos qui ad te missi sunt. Per hoc enim, ut & Hieronymus observavit, significat prophetas omnium superiorum temporum a se fuisse missos atque ita se multoties voluisse congregare filios Jerusalem, non tantum eo tempore quo in carne versabatur, sed jam olim tempore prophetarum. Atqui tunc non potuit voluisse humana voluntate, quia naturam humanam nondum assumpserat. Unde & patres non solent uti hac scriptura ad probandam humanam Christi voluntatem. Denique tam primae quam secundae expositioni obstat, quod dicit, quoties volui. Nam velleitas qua dicitur Deus velle ex sua parte si in Deo est, continua est etiam secundum effectum gratiae oblatae, ut volunt adversarii. Unde non esset dicendum quoties volui, id est, saepe volui, sed semper volui. Similiter de optativa voluntate Christi.
Tertia expositio est de absoluta Dei voluntate, qua Dominus id quod voluit, etiam fecit, ut sensus sit, etiam nolente & repugnante impia civitate, Dominum filios ejus omnes, quos voluit, collegisse. Sic exponit Augustinus ench. 97. Sed obstat quod Ezech. 24. Dominus simili cum exprobratione dicit ad eandem civitatem: Mundare te volui, & non es mundata a sordibus tuis. Unde apparet etiam hoc loco Dominum significare, non esse factum, quod voluisse se dicit.
Quarta est, Christum ac Deum hoc voluisse non in se, sed in piis & sanctis hominibus quos miserat & velle fecerat, ut sit sensus: Quoties iis quos ad te misi, sacerdotibus & prophetis aliisque justis sanctum desiderium tuae salutis inspiravi, & ut pro filiorum tuorum conversione laborarent, feci? At tu pios eorum conatus & vota semper frustrata es. Sensus hic textui congruit & illustratur ex iis, quae superiori capite dicta sunt.
Quinta expositio est, ut significetur voluntas signi consistens in praeceptis, exhortationibus, correptionibus, miraculis, sacris institutis, aliisque mediis & auxiliis ad salutem oportunis, quae per Moysen aliosque prophetas, illi populo fuerint a Deo subministrata. Quae tamen omnia populus ingratus & in peccatis obduratus rejecerit atque contempserit. Hunc sensum in suis commentariis expresserunt Hilarius & Hieronymus, nec male, cum sit contextui valde conformis, qui de missione prophetarum loquitur. Has igitur duas postremas expositiones ut maxime probabiles caeteris praeferendas non dubitamus.
On this page