Capitulum 6
Capitulum 6
Aliae consimiles scripturae breviter explicantur
PRaeter duas jam explicatas sententias, sunt & Taliae similes in scriptura tam veteris, quam novi testamenti, quae significant Deum aliquid velle, aut voluisse, quod non sit factum. Quarum jam ex supra dictis facilior erit explicatio.
Prima. 2. Pet. 3. "Patienter agit Dominus propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti". Quae sententia probabiliter accipi potest eo modo, quo a Paulo dictum est, Deum velle omnes salvos fieri, secundum duas postremas expositiones. Quamquam alii malunt de solis electis exponere & absolutam intelligere voluntatem, hoc modo: Patientes agit Deus propter vos, id est, propter electos; nolens electorum aliquos perire, sed omnes electos ad poenitentiam reverti. Quasi dicat, Christus differt adventum suum gloriosum propter electos ut eorum numerus compleatur. Sic Paulus omnia se sustinere dicit propter electos, ut & ipsi salutem consequantur 2. Tim. 2. Quomodo autem differtur adventus Domini propter electos, ita & dies tribulationum breviantur propter electos Matth. 24.
Secunda. Matth. 18. Sic non est voluntas ante patrem vestrum qui in caelis, ut pereat unus de pusillis istis. Haec quoque sententia, sicut praecedens, recte de electis intelligitur qui in scriptura pusilli & pusillus grex vocantur. Potest etiam sic intelligi, ut nolle dicatur Deus, quia cordibus piorum hanc inspirat voluntatem, qua voluit neminem praesertim pusillorum, id est, humilium qui in Christum credunt, perire, sed omnes salvari. Unde & de Christo dicitur, quod linum fumigans non extinguet & calamum quassatum confringet. Matth. 12. Est autem in hac sententia notandum, quum dicitur, non esse voluntatem Dei ut pereat quisquam de pusillis, e contrario, significari voluntatem ejus esse ut pereant superbi, qui nolunt captivare intellectum in obsequium fidei Christi.
Tertia. Ezech. 18. & 32. Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat. Hoc vel de voluntate Dei antecedente intelligendum est juxta tertiam Paulinae sententiae expositionem; vel de voluntate quam in piis operatur, juxta sextam; vel de voluntate signi, juxta septimam.
Quarta. 2. Regum 14. Nec vult Deus perire animam, sed retractat, cogitans ne penitus pereat, qui abjectus est. Verba sunt, non scripturae sed mulieris sapientis loquentis ad regem, quae tamen tribus modis iam dictis convenienter intelliguntur.
Quinta. Isa. 28. ubi irasci & punire vocatur opus alienum & peregrinum a Domino, quasi contrarium ejus voluntati. Quod rectissime dicitur, quia Deus non intendit punitionem, neque damnationem alicujus, nisi ex suppositione praevisi peccati. Insinuatur ergo voluntas Dei antecedens secundum quam punire & percutere opus est ab ipso alienum
Sexta. Isa. 42. Dominus voluit ut sanctificaret cum. Ipse autem populus direptus & vastatus. Recte intelligitur de voluntate signi, quae consideratur in praeceptis, aliisque externis ad illius populi sanctificationem ordinatis adminiculis.
Septima. Ezech. 24. Mundare te volui & non es mundata a sordibus tuis. Hoc quoque eodem sensu dictum esse docent ea quae proxime praecedunt. Multo labore, inquit, sudatum est, & non exivit de ea nimia rubigo ejus ne quidem per ignem. Unde patet intelligi labores prophetarum voluntatem Dei annunciantium, & ignem tribulationis.
Octava. Oscae 7. Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim & malitia Samariae. Idem sensus est. Significat enim Dominus populum Israeliticum per exhortationes prophetarum, quos ad illum misit, & per alia remedia peccatis eorum adhibita, adeo non esse sanatum, ut etiam deterior evaserit, juxta illud Apostoli: Cum venisset mandatum, peccatum revixit, Rom. 7.
Decima. Deut. 10. Quid Dominus Deus tuus petii a te, nisi ut timeas Deminum Deum tuum & ambules in viis ejus? &c.
Duodecima. Isa. 48. Utinam attendisses mandata mea. Hae optationes seu desideria figurato sermone Deo tribuuntur, sicut affectus irae, misericordiae, poenitentiae & similes. Unde sicut dicitur Deus irasci, quando facit quae solent homines irati, id est, minatur, punit, vindicat, & sic de aliis; ita dicitur optare & desiderare, quoniam facit opera similia his, quae facere solent homines optantes & desiderantes. Sicut enim pater desiderans filium habere doctum & probum, diligenter eum institui curat; ita Deus diligenter instituens populum suum praeceptis, & mittens eis doctores & prophetas aliaque his similia faciens dicitur optare & desiderare, ut populus suus sapiat & intelligat & mandata ipsius custodiat. Significatur ergo his sententiis voluntas Dei optativa, id est, voluntas signi quatenus in praeceptis, monitis, promissis, comminationibus, aliisque similibus quibus homines solent ad bonum dirigi, consistit.
His accedunt scripturae quae Deo tribuunt patientiam, longanimitatem, expectationem. Ut Rom. 2. An divitias bonitatis ejus & patientia & longanimitatis contemnis? & cap. 9. Sustinuit in multa patientia vasa trae. 2. Pet. 3. Patienter agit propter vos. Et infra: Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini. Isa. 5. Expectavi ut faceret uvas & fecit labruscas. Et iterum: Expectavi ut faceret judicium, & ecce iniquitas. Et capit. 30. Expectat Dominus ut misereatur vestri. Idem Exod. 34. Num. 14. Psal. 7. 55. 102. Joel. 2. & quaecunque aliae scripturae Deum ut patientem & longanimem nobis praedicant. Posset enim ex his omnibus argumentum accipi non impletae voluntatis Dei. Nam patientia est eorum quae nobis nolentibus accidunt: Expectatio quoque frustrata arguit non esse factum quod expectans volebat, longanimitas autem patientiam simul & expectationem includit. Sed dicendum est haec & hujusmodi Deo tribui metaphorice. Patiens enim & longanimis dicitur, cum differt punire peccata commissa contra praeceptivam suam bonitatem, atque interim spatium largitur poenitentiae, qua vindictam ipsius possint homines evadere. Qua eadem ratione dicitur ab eis expectare fructus poenitentiae, & bonorum operum, cum sit hoc procul dubio in Dei potestate, nec aliunde quam ab ejus efficaci gratia expectandum, ut homines a peccato convertantur & bonorum operum fructus proferant. Nam proprie Deum non expectare nostram voluntatem ad bonum, clare definitum habemus can. 4. concilii Arausicani his verbis. Si quis ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum expectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus, per sancti spiritus infusionem & operationem in nobis fieri confitetur; resistit ipsi spiritui sancto, &c.
Postremo quaedam sunt orationes ecclesiae, ita sonantes quasi aliquid Deus velit, quod non impleatur, sed harum quoque intellectum facile est ex superioribus accipere. Sunt autem istae, Oratio pro vitanda mortalitate: Deus qui non mortem, sed poenitentiam desideras peccatorum. Pro tentatis & tribulatis: Deus qui justificas impium & non vis mortem peccatorum. In die S. Parasceves, Deus qui non mortem peccatorum, sed vitam semper inquiris. Et alia eodem die: Deus qui salvas omnes & nemitem vis perire, respice ad animas diabolica fraude deceptas, &c. Nec dissimile est quod canit Prudentius hymno in Cyprianum: Christe parens hominis, quem diligis & vetas perire. Desiderat enim & vult Deus non mortem, sed poenitentiam pecca torum, eodem sensu quo hoc dictum est a propheta Ezech. Idem non mortem peccatorum, sed vitam. semper inquirit, quia piam hujusmodi sollicitudinem ac desideria piis hominibus inspirare non cessat, quibus moveantur ad orandum Deum pro salute peccatorum. Unde in eadem oratione sequitur, suscipe propitius orationem nostram, &c. quasi dicat ecclesia. Quia nos facis piis votis ac studiis semper inquircre vitam peccatorum, hinc est quod te rogamus, ut orationem nostram ex illa tua inspiratione profectam exaudias. Sequens autem oratio hunc videtur habere sensum: Deus, cujus bonitate salvantur, quicunque salvantur, & cujus voluntate nemo perit, quia secundum prophetam non vis mortem peccatoris, respice, &c. Quod denique affertur ex Prudentio, maxime id dictum videtur propter incarnationem & mortem filii Dei, qua procurata est salus humani generis, quod fuit opus immensi amoris Dei erga hominem. Respicit enim ad illud Joan. 3. Sic Deus dilexit mundum, &c.
On this page