Capitulum 7
Capitulum 7
Utrum Deus mala esse aut fieri velit
AD quaestionem quam in textu movet multumAque versat Magister, an Deus velit mala, id est, peccata esse aut fieri; quidam Catholici affirmative respondendum putaverunt, authorem suae asset. tionis secuti Hugonem a Sancto Victore, qui tract. 1. summae sententiarum cap. 13. & lib. I. de sacramentis parte 4. cap. 12. 13. & sequentibus, partim authoritate Augustini, partim rationibus, quarum praecipuas recenset Magister litera E. eam sententiam astruere conatur. Meminit ejusdem quaestionis tanquam a viris ecclesiasticis disputatae Rupertus lib. 13. in Matth. Quam tamen nec ipse satis expedit. Est autem quaestio de voluntate non tantum permittente. (Hoc enim modo prorsus indubitatum est mala Deo volente fieri) sed de voluntate absoluta. Id quod Hugonis argumenta satis declarant.
Verum omnino tenenda est hac in parte doctrina Magistri, qui post longam quaestionis discussionem tandem concludit mala nec esse, nec fieri Deo volente. Quod idem docet Sanctus Thomas 1. quaest. 19. artic. 9. ad 1. & 3. & super hanc distinctionem quaest. 2. & 4. Cui consentiunt & caeteri plerique scholae doctores in eandem hanc distinctionem scribentes.
Hujus doctrinae ratio est, quia voluntas Dei tantum est bonorum, esse autem aut fieri mala non est bonum. Quod probatur, quia cum malum sit boni privatio, malum esse aut fieri non aliud est quam bono privari aut privatum esse. Quod certe non aliud quam malum est, ut bene explicat S. Thomas jam dicta quaest. 2.
Hinc est & altera ratio: Velle mala, & velle mala esse aut fieri, idem est. Voluntas enim ad rem simpliciter, est ad rem ut sit, quemadmodum patet in omnibus aliis, verbi gratia: Qui vult virtutem, vult virtutem esse, & qui vult peccatum, vult peccatum esse, & contra. Deus autem non vult mala; ergo non vult mala esse aut fieri.
Item 3. ratio: Si Deus vult mala fieri, fiunt ergo mala Deo volente. Quicquid autem fit Deo volente, fit Deo authore juxta illud: Omnia quaecunque voluit fecit, ergo mala fiunt Deo authore, quod impium est asserere.
Item quarta: Voluntas non est nisi finis & eorum quae sunt ad finem, sed mala non sunt nisi per deordinationem a fine; ergo voluntatis divinae non est quod mala fiant. Nec minus clara probatio est ex scripturis, psal. 5. Non Deus volens iniquitatem tu es. Sap. 14 Odio sunt Deo impius & impietas ejus. Haec enim plane significant Deum nolle fieri ab hominibus iniquitatem.
Praeterea testatur scriptura Christum venisse ut auferat, & destruat peccatum & regnum peccati Joan. 11. Joan. 3. Rom. 6. Non igitur vult esse peccata, sicut qui destruit domum, non vult esse domum. His adde quod Magister profert ex Augustino lib. 83. q. 3. 4. & 21. ubi ratiocinatione quadam demonstrat nullum hominem Deo authore, ac proinde nec volente, fieri deteriorem. Quod tamen contra se haberet, si Deus vellet mala fieri. Nam qua ratione vellet fieri mala, vellet & hominem fieri malum, imo quodamplius est, vellet hominem facere malum. Quaecunque enim Deus vult fieri, eadem vult & facere. Siquidem voluntas Dei ad extra, effectiva est omnium quae vult, ut saepe, dictum est.
Denique jam supra diximus ad distinctionem superiorem in eo quod voluntas Dei rerum omnium causa dicitur, sola bona comprehendi, quale utique non est mala esse, ut mox in solutione objectionum monstrabitur. Et omnino quicquid proferri potest ad probandum Catholicum dogma, Deum non esse malorum authorem, aeque valet ad ostendendum mala Deo volente non fieri, cum Deo idem sit velle & facere. Neque aliud sit velle mala, & velle mala esse aut fieri, quemadmodum probant rationes jam allatae.
On this page