Capitulum 8
Capitulum 8
Refutatio eorum quae objiciuntur
RAtiones quibus nituntur opinantes Deo volente mala esse & fieri, sunt apud Hugonem locis il supra notatis, & referuntur a Magistro. Sunt autem hujusmodi.
Prima. Contradicunt haec duo, Deum velle & Deum nolle peccata fieri. Falsum est autem Deum nolle peccata fieri. Neque enim invito omnipotente Deo, vel unum peccatum fieri posset; verum est igitur Deo volente ea fieri.
Secunda. Mala esse aut fieri bonum est; atqui volente Deo fit omne bonum; ergo volente Deo fiunt & existunt mala. Quod autem bonum sit, esse & fieri mala, bifariam probant; tum quia mala conducunt ad perfectionem & decorem universi. Ad perfectionem quidem, quia multa bona deessent in universo si non essent mala, ut patientia martyrum, si non esset persecutio tyrannorum: Ad decorem vero, quia mala bonis juxta posita, magis ea commendant, ut testatur Augustinus ench. 10. & 11. tum authoritate ejusdem Augustini qui cap. 96. plane ac diserte asserit bonum esse, ut sint non solum bona sed etiam mala.
Tertia ratio: Nihil potest esse aut fieri, nisi Deus velit illa esse aut fieri. Quod & Augustinus ench. 95. testatur ita concludens etiam de malis: Non ergo fit aliquid nisi omnipotens fieri velit, igitur etiam mala esse & fieri. vult Deus.
Quarta non Hugonis sed sophistarum, ut ait Magister §. N. Omne verum a Deo est, esse & fieri mala, verum est; ergo quod mala sunt & fiunt, a Deo
Postremo objicitur adhuc ex Augustino locus ench. 100. ubidicit miro & ineffabili modo non fieri praeter Dei voluntatem, quod fit contra ejus voluntatem, id est, peccatum. Quod autem non fit praeter Dei voluntatem, fit Deo volente.
Ad haec autem respondemus, ac primo quidem adprimam rationem dictas propositiones non esse contradicentes, quia nolle, non negative sed positive accipitur, ut nolle fieri sit velle non fieri. Dicimus itaque peccata, neque volente, neque nolente, id est, invito Deo fieri, sed permittente. Neque enim ea vult fieri Deus, cui dicit psalmista, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es; neque vult non fieri, sic enim non fierent, sed solummodo permittit, ita ut voluntas Dei pro objectis habeat non ipsum peccatum, neque ejus esse aut fieri, sed tantum ejus permissionem. Vult enim Deus permittere mala fieri, inquit S. Thomas 1. quaest. 19. art. h. ad 3. De qua re egimus ad dist. 40.
Secundi argumenti neganda est propositio. Et ad priorem ejus probationem respondendum mala per se non pertinere ad ornatum & perfectionem universi, quemadmodum recte docet Dionysius cap. 3. de div. nom. Non enim ornant neque perficiunt, sed deformant & depravant opificium Dei, si ipsa secundum se spectentur. Sunt enim ordinis ac boni privationes. Per accidens vero duntaxat concedi potest, ea facere ad universi perfectionem, quatenus ad ea occasionaliter sequitur aliquod bonum quo perficitur universum, ut declarat S. Thomas super hanc distinctionem quaest. 2. ad 3. Sequitur autem Deo authore, qui novit etiam malis bene uti, & bona ex malis elicere. Quique ut ait Augustinus ench. II. nullo modo sineret aliquid mali esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens & bonus, ut benefaceret etiam de malo. Propter quem usum malorum idem Augustinus ench. 27. scribit Deum judicasse melius de malis benefacere, quam mala nulla esse permittere. Hic autem bonus malorum usus si per se malis competeret, sequeretur ea simpliciter hona esse. Cujusmodi enim usus proprius & per se bonus est, ipsum quoque simpliciter bonum
Ad alteram probationem respondetur, Augustinum non aliud velle quam quod bonum sit malum permitti, ut patet ex verbis proxime sequentibus quibus ait: Nam nisi esset hoc bonum, ut essent & mala, nullo modo esse finerentur ab omnipotente bono.
Tertia ratio falsum assumit, si generaliter intelligatur comprehenso etiam malo. Nec suffragatur Augustinus. Nam seipsum explicans ita subjungit: Vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo,
Ad quartum respondet Magister §. O. veritatem hujus propositionis mala sinit, esse a Deo, & proinde bonum, licet res significata sit mala. Nam de rebus malis sunt conceptus mentis veri & boni. Quod ergo sumebatur: Omne verum est a Deo, sic intellige in quantum verum est, vel potius consequens expone, mala esse a Deo est, in quantum verum est & ens ali quod. Pleniorem autem hujus argumenti explicationem vide apud S. Thom. super hanc distinct. quaest. 2. ad 1.
On this page