Capitulum 1
Capitulum 1
Quomodo fieri quadam dicantur contra Dei voluntatem
CONTRA Dei voluntatem aliquid fieri multis modis intelligi potest. Uno modo si dicatur aliquid fieri Deo nolente, id est, invito. Quo quidem sensu certum est ex supra dictis contra Dei voluntatem nihil fieri posse.
Alio modo contra praeceptum vel prohibitionem Dei. Quo sensu omnia & sola peccata fiunt contra Dei voluntatem, sub peccatis tamen comprehendendo concupiscentiam & motus ejus involuntarios
Tertio ut intelligatur voluntas simplicis complacentiae quam vocant, qua nimirum velle dicitur Deus omne bonum, sive fiat, sive non fiat. Hoc enim modo sicut omne bonum opus est secundum Dei voluntatem, ita omne malum opus contra ejus voluntatem, quia sicut omne opus bonum, si fiat, placet Deo; ita omne malum opus, si fiat, displicet Deo. Fere autem coincidit hic modus cum sccundo. Differt tamen nonnihil, quia licet omne peccatum fiat contra legem Dei, non tamen omne opus bonum fit ex praescripto lovis. Sunt enim quaedam bona non praecepti, sed consilii, quae tamen etiam fiunt secundum voluntatem complacentiae divinae.
Postremo dicitur aliquid fieri contra Dei voluntatem, non simpliciter, sed quantum est ex parte perversae voluntatis impiorum conantium impedire effectum voluntatis divinae, quomodo diabolus impedire ac dissipare conatus est consilium Dei de liberatione humani generis. Quantum enim ad impios attinet, inquit Augustinus ench. 10O. quod Deus noluit fecerunt; quantum vero ad omnipotentiam Dei nullo modo id facere potuerunt. Simili sensu interpretatur Augustinus epistola 23. illud apostoli 1. Thess. 5. Spiritum nolite extinguere, scilicet quantum in vobis est, cum reipsa spiritus Dei extingui non possit.
Est autem circa hunc postremum modum notandum, mirabili Dei providentia plerumque fieri, ut dum impii nituntur impedire voluntatem Dei, id est, bona quaedam a Deo volita ac praedestinata, per contrarios illorum conatus haec ipsa Dei vosuntas impleatur; tantum abest ut eam quoquo modo frustrare possint. Cujus rei exempla non pauca habemus in sacris litteris, velut quod de diabole jam dictum est, qui dum Christi mortem procurat, regnum suum destruit, atque ita implendae Dei voluntati cooperatus est. Tale est quod idem diabolus dum sanctum Job percutiendum accepit, augendae virtutis ejus occasionem dedit. Item quod fratres Joseph, ut eventum somnii ejus impedirent, vendiderunt eum in Aegyptum, ubi terrae praefectus, & fratrum suorum dominus effectus est. Quod Saul gloriae Davidis invidens objecit eum Philisthaeis, qua occasione factus est multo gloriosior. Quod principes Judaeorum Christi nomen extinguere cupientes, probrosa morte eum affecerunt; cujus passionis merito donatum est ei nomen quod est super omne nomen, &c. Ad eundem modum pagani persequendo Christianos, dum opprimere nituntur religionem Christianam, reddiderunt eam multo illustriorem. Sic & haeretici veritatem Catholicam dum oppugnant, magis illustrant. De hac re videre est Greg. lib. 9. mor. cap. 11. & Leonem serm. 10. de passione Domini.
On this page