Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quare Deus praecipiat quae fieri non vult

§. 2. Quare Deus praecipiat quae fieri non vult.

MOvent nonnulli quaestionem, quare Deus deMderit omnibus hominibus praecepta, quae tamen non vult ab omnibus impleri. Nam si hoc sim4 pliciter vellet, procul dubio fieret, ut ex superioribus liquet. Est antem eadem haec quaestio cum ista; Quare Deus non faciat omnes homines obedire suis mandatis? Neque enim implere ea possunt, nisi ipso faciente. Circa quod imprimis sciendum ex praecepto quod nobis a Deo datur, non debere nos aestimare secretam Dei voluntatem, qua quid facere constituit, sed tantum ex eo tanquam ex regula nobis praescripta, debere nos intelligere quid nobis incumbat agendum. Et proinde prorsus impertinentem esse voluntatem praecepti divini, ad voluntatem beneplaciti ejus de impletione praecepti. Quod & Ecclesiasticus cap. 3. significavit dicens: Altiora te ne quaesieris, sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper, & in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus, quasi diceret: Non quid Deus facturus sit, sed quid tibi faciendum praeceperit, inquire & cogita. Cum igitur absoluta Dei voluntas nulla necessitate sequatur voluntatem ejus, quae in praeceptis consideratur, perspicuum est non oportere, ut quaecunque praecepit Deus, impleat in omnibus quibus praecepit. Ratio autem cur id facere nolit, non est ea quam quidam assignant dicentes, Deum id nolle; quia homines nolunt. Nam profecto si Deus vellet etiam homines vellent, quia omnipotens est & omnium Domina Dei voluntas. Unde rationem illam merito rejicit August. ench. 97. & alibi.

Hac igitur non vera ratione remota, multae aliae bonae rationes reddi possunt. Una, ut ostendat Deus etiam intellectualem creaturam esse defectibilem. Ad hoc enim ostendendum oportuit defectum in quibusdam permittere.

Secunda, ut ostendat quid in utramque partem valeat liberum creaturae arbitrium; in malam quidem partem fine Deo; in bonam vero, non nisi cum Deo & per Deum.

Tertia, ut ex comparatione mali, id est, peccati, quantum sit obedientiae bonum intelligatur.

Quarta, ut alii ex obedientia gloriam, alii ex inobedientia poenam reportarent, sicut utrisque Deus ab aeterno praeparavit, ut ait Magister. Quod tamen non ita accipiendum, quasi Deus permittat homionem cadere, ut puniat, sed ut juste puniat, id est, ut locum habeat justa punitio seu justitia quae in poenis inferendis consistit. Hanc autem rationem complet quinta ratio, scilicet ut Deus in aliis suam bonitatem, in aliis justitiam declararet, quemadmodum docet apostolus Rom. 9. Addit Magister & hanc rationem, ut mali essent inexcusabiles, accepto videlicet praecepto positivo. Quod rursum non sic intelligendum, quasi omnino a peccato excusati essent homines, si positivam legem a Deo nullam accepissent. Nam qui sine lege peccaverunt, ait idem Apost. Rom. 2. sine lege peribunt. Peccaverunt enim contra legem naturae, qua omnes tenentur & cujus ignorantia neminem excusat: Sed quia excusabiles essent aliqua ex parte, quomodo non sunt excusabiles, quibus expressa facta est promulgatio & explicatio legis, ut docet Augustinus epistola 105. ad Sixtum. Porro praesenti quaestioni affinis est ea, quae de primo homine moveri solet, quare eum Deus fecerit ac tentari permiserit quem praesciebat peccaturum. De qua agendum ad distinctionem 23. libri 2.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2