Capitulum 3
Capitulum 3
An Deus praecipere possit aliquid contra legem a se latam
NOn modo fatendum est, non velle Deum omnia fieri quae praecepit, verum etiam interdum eum velle non fieri quod praecepit, atque adeo praecipere ne fiat. Sed hoc ita intellige, ut prius praece ptum contrario praecepto tollatur. Ad hoc probandum Magister in fine hujus distinctionis, & dist. 45. §. K. adducit exemplum Abrahae, cui praeceptum erat a Deo ut immolaret filium suum Gen. 22. Quod tamen ab eodem postea prohibitus est implere tali nimirum prohibitione, per quam prioris praecepti fieret abolitio. Alterum vero exemplum a Magistro allatum de quibusdam a Christo sanatis, quibus praeceptum fuit ne rem evulgarent, Marci 1. Matth. 8. & 9. proposito non congruit. Non enim proprii nominis praeceptum illud aut prohibitio fuit, sed tantum humilitatis ac modestiae significatio, qua monerentur ac docerentur fideles in bonis ac praeclaris operibus humanam laudem non quaerere; sed potius eam quantum in ipsis est, vitare. Horum igitur occasione, ac potissimum ejus, quod Abrahae praeceptum fuit, ut occideret & immolaret filium suum, generaliter quaeri solet, possitne Deus aliquid praecipere contra legem suam. Quod, ut jam admonuimus, non sic intelligi debet, ut contraria simul sint in praecepto. Sic enim homini necessitas imponeretur peccandi, dum contraria implere non potest; sed ut posteriori jussione prioris abolitio fiat aut dispensatio.
Respondendum, cum lex non praecipiat nisi quod bonum est, & praeceptum sit directivum agendi principium. Quicquid ita malum est, ut Deus id facere non possit, nec posse Deum id praecipere. Quam rem ut exemplis declaremus. Non potest Deus praecipere mendacium, perjurium, contemptum & odium sui, blasphemiam, idololatriam, quia ipse haec facere atque horum author esse non potest, cum sint ejusmodi quae in sua ratione malitiam involvant. Quale etiam est carnem dominari spiritui. Hoc enim esse contra legem Dei aeternam testatur Augustinus libro 1. de libero arbitrio capite 8. Quo etiam in numero juxta eundem Augustinum capite 6. ejusdem libri quidam reponunt quod boni miseram, mali beatam vitam agant, licet de eo alii dubitent. Quamquam hoc nihil ad praecepta, sed solum ad opera Dei, docet quoque Bernardus libro de praecepto & dispensatione, quaedam Dei praecepta ita esse incommutabilia, ut nec ab ipso mutari queant. Quibus proinde contraria praecipere ipse non potest.
Quicquid autem in actionibus hominum ejusmodi. est, ut non necessario malitiam implicet, possitque Deum authorem habere, potest id omne a Deo praecipi. Talia sunt quaecunque non contrariantur legi aeternae, sed si quibus praeceptis contraria videantur, tantum iis contrariantur, quae pro tempore constituta, ut modi quidam & adminicula, vel etiam determinationes servandae legis aeternae, commutationem admittunt, ut sunt ceremonialia, & in universum omnia, quae jure tantum positivo decreta sunt. Sic enim legem Moysi ceremonialem, quae utique divina erat, authoritate divina per Christum abrogatam novimus. Sicut autem tota abrogata est, ita & statu ejus durante, potuit contra eam aliquid a Deo praecipi, quomodo praeceptum legimus Eliae ut ambularet continuis 40. diebus, inter quos erant ut minimum quinque sabbatha, quibus secundum legem etiam ab opere longioris profectionis abstinendum erat. Quomodo & Christus quaedam opera alioqui sabbatho illicita praecipere potuit & secundum quosdam praecepit, ut Joan. 5. qui etiam propterca secundum eosdem Dominum sabbathi se appellat Matth. 12. licet alii aliter ac forte probabilius opinentur, scilicet eum nunquam contra legem sabbathi aut fecisse aliquid, aut praecepisse¬
Porro de utroque jam dicto praeceptorum genere scilicet commutabilium & incommutabilium vidca tur Sanctus Thomas 1. 2. q. 100. art. S. quo disputat utrum praecepta decalogi sint dispensabilia. Cujus quaestionis tractandae proprius locus erit ad dist. 38. lib. 3. ubi proinde etiam ad locum Bernardi qui ex libro ejus supra allegato contra hujus loci doctrinam proferri solet, respondebitur.
Sciendum est autem in scripturis quaedam mala atque illicita a Deo dici interdum modo praeceptivo, quae tamen proprie nequaquam praecipiuntur, sed secundum alium quemdam sensum, prout exigit circunstantia sermonis, dicta accipi debent, velut ista, Judicum 10. Ite & invocate Deos quos elegistis. Ezech. 20. Singuli post idola vestra ambulate & servite eis. Matth. 12. Facite arborem malam & fructum ejus malum. Joan. 13. Quod facis, fac citius. Apoc. ultim. Qui nocet, noceat adhuc; & qui in sordibus est, sordescat adhuc. Tale etiam est quod satanae dicit Deus 3. Reg. ult. Egredere & fac ita, cum de decipiendo Achab loqueretur. Quodque David 2. Reg. 16. de Semei dicit: Dominus praecepit ei ut malediceret David. Haec enim & his similia, non significant proprie Deum praecipere sic nimirum ut hominis vel daemonis laudetur obedientia facientis ea mala, quae praecipi videntur, sed partim sunt verba permittentis Dei, partim deserentis, partim irridentis & exprobrantis, partim quod futurum erat praedicentis; partim vero significant ordinationem Dei, qua quod malum est, ordinat in bonum, velut ad punitionem peccatorum, vel ad aliorum consiliorum Dei circa homines executionem, quod facile perspiciet qui praedicta scripturae loca diligentius examinaverit.
On this page