Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quatenus voluntas nostra conformis esset debet voluntati Dei

IN DISTINCTIONEM QUADRACESIMAMOCTAVAM. §. 1. Quatenus voluntas nostra conformis esset debet voluntati Dei.

QUM Dei voluntas non possit non esse rectissima, sive ea quae in praeceptis consistit, Asive quae beneplaciti voluntas vocatur; id autem quod rectissimum est, reliquorum ejusdem generis sit mensura; patet voluntatem nostram voluntati Dei conformari atque aptari debere tanquam regulae suae; voluntati, inquam Dei, non tantum praeceptivae, verum etiam illi qua quid absolute & proprie vult; tametsi utriusque contra eam obmurmurare, neque id quod ab ea procerevelata nobis esset reprobatio, pro salute ejus orare loco approbemus, Deumque in illa voluntate etiam nibus adversis & molestiis quae accidunt, suam formationis non est par obligatio. Nam voluntatem praeceptivam inquirere & scrutati tenemur tanquam regulam actionum nostrarum a Deo nobis praescriptam, juxta illud Ecclesiastici 3. Quae praecepit tibi Deus ea cogita semper, & illud psalmi 1. In lege Domini voluntas ejus, & in lege ejus meditabitur die ac nocte, & psal. 118. Scrutabor mandata Dei mei. Voluntatem vero beneplaciti Dei non tenemur scrutari; imo tenemur non scrutari, & tanquam a re secreta & ad instituendas actiones nostras non necessaria, jubemur inquisitionem nostram ab ea abstinere, monente rursus ibidem Ecclesiastico: altiora te ne quaesieris, & fortiora te no scrutatus fueris. Cujus & rationem subjungit: Non est enim tibi necessarium, ea quae abscondita sunt, videre oculis turs. Quamdiu ergo abscondita nobis est & incognita haec Dei voluntas, non est necesse voluntatem nostram ei conformari. Quin & laudabiliter potest, atque interdum debet esse ab ea difformis, quemadmodum Augustinus docet enchir. 101. de filio bene volente, & male nolente patrem suum vivere, quem Deus vult mori, dum latet Dei voluntas. At si contingat eam nobis innotescere, vel rerum eventu atque experientia, vel futurorum revelatione; primum quidem absolute contrarium velle nobis non licet, nec proinde condit vituperare, neque aliquo modo niti ad effectum ejus impediendum. Qui enim horum aliquid facit, Deo resistit & quasi contra Deum pugnat, dum voluntatem ejus non modo reprehendit, suamque illi praefert, verum etiam frustrare & irritare eam conatur. Unde & consequens est, non licere nobis orare pro salute daemonum aut hominum damnatorum: hoc enim qui faceret, directe adversaretur voluntati Dei sibi manifestatae, & ad eam mutandam Deum vellet orando inducere. Quare nec, si cujusquam hominis in hac vita positi nobis liceret. Nam & Christus Joan. 17. negat se pro mundo, id est, pro reprobis patrem rogare, quod sciret eos sibi a patre datos non esse. Et quidem de hac re aperta est Augustini sententia libro 21. de civit. capite 24. Si de aliquibus, inquit, ita ecclesia certa esset, ut qui sunt illi, etiam nosset, qui licet adhuc in hac vita sint constituti, tamen praedestinati sunt in ignem aeternum ire cum diabolo, tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso. Sic ille. At vero non ista sufficiunt, sed praeterea requiritur ut idem velimus quod Deus, id est ut voluntatem Dei cognitam, quoad rem ab ipso volitam tempore & laudemus. Non enim satis est, si non displiceant nobis opera Dei, nec satis est nos approbare volitionem Dei, id est, actum voluntatis divinae, qua vult hoc aut illud, sed insuper placere nobis debet secundum rationalem & deliberatam nostram voluntatem, quicquid a Dei voluntate, quae semper justa & recta est, procedit. Hoc autem est, voluntatem nostram conformari voluntati beneplaciti divini.

Verum quia Durandus & alii nonnulli in hanc distinctionem scribentes in diversa sunt sententia, putantes hominem ad hoc non teneri, ut in omconformet voluntatem voluntati divinae, sed satis esse, si patienter ferat, & creatori suo contraria voluntate non obstrepat; paulo plenius scripturae testimoniis & exemplis, nec non authoritate patrum & ratione, probanda nobis est haec doctrina.

Primum itaque scriptura sacra praecipit ut confiteamur, laudemus & magnificemus opera Dersine ulla exceptione ut Deut. 32. Date magnificentiam Deo nostro, Dei perfecta sunt opera, & omnes viae ejus Judicia. Psal. 102. Benedicite Domino omnia opera ejus. Quod & repetitur in cantico trium puerorum. Et Psal. 144. Confiteantur tibi Domine omnia opera tua. Quibus sententiis figurate admonentur homines ad laudandum in omnibus operibus Deum. Quocirca Petrus Matth. 16. non ideo tantum increpatur, quod Christo contra voluntatem Dei sibi revelatam de ignominiosa ejus passione vellet consulere dicens: Absit a te Domine. Non erit tibi hoc; verum etiam quod non ea quae Dei sunt saperet, sed ea quae hominum, id est, quod divinum decretum sua voluntate non probaret; sed ei suum humanum velle praeferret.

In universum autem huc pertinent quaecunque scripturae nos admonent, non tantum ut bonitatis & misericordiae, sed & severitatis ac justitiae Dei opera laudemus, ut & illae quae gratiarum actionem in omnibus a nobis exigunt. Hoc enim monet Apostolus Ephes. 5. dicens: Gratias agentes semper pro omnibus, & 1. Thess. 5. In omnibus gratias agite.

Exempla vero scripturae sacrae ad hanc rem confirmandam passim sunt obvia, ut 4. Reg. 20. ubi pius rex Ezechias audita praedictione impendentium malorum, Dei decretum approbat, dicens: Bonus sermo Domini quem locutus est. Quod etiam de eo Esaias repetit capite 39. Cui simile est quod Heli summus sacerdos audita simili praedictione 1. Reg. 3. ait: Dominus est, quod bonum est in oculis suis faciat. Et quod David 2. Reg. 15. Si dixerit mihi Dominus, non places, praesto sum, faciat quod bonum est coram se. Sic beatus Job in tantis adversis voluntatem beneplaciti divini commemorans his verbis: Sicut Domino placuit, ita factum est; illud deinde ab omnibus laudatum & omnibus merito imitandum protulit: Sit nomen Domini benedictum. Et Tobias capite 2. non est contristatus contra Deum, quod plaga coecitatis evenisset ipsi, sed gratias egit Deb omnibus diebus vitae suae. Idem capite 3. justa Dei judicia erga se & populum suum approbat; faciuntque hoc idem pluribus verbis tres pueri in fornacem missi Daniel 3. Porro in scriptura novi testamenti exemplum habemus ipsius Domini salvatoris, qui Matth. 11. confessione laudis ad patrem approbat justum ejus judicium, quo a sapientibus mysteria salutis absconderat & parvulis revelaverat, addita ratione beneplaciti divini, sicut & B. Job. Quoniam, inquit, sic placitum est ante te, Et capite 26. de calice passionis suae dicit ad patrem: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Et apud alium evangelistam, Luc. 22. Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Ad cujus imitationem discipuli in Act. 21. intelligentes ex Agabo propheta Dei voluntatem circa Paulum, quod multa passurus esset Hierosolymis, dixerunt: Domini voluntas fiat, id est, voluntati Dei acquiescamus, ut exponit Augustinus serm. 109. de diversis. Huic autem simile est quod Judas Machabaeus, 1. Mach. 3. commissurus pugnam dicebat: Sicut fuerit voluntas in caelo, sic fiat. Juxta quem sensum etiam tertiae orationis Dominicae petitio, convenienter accipitur de voluntate beneplaciti Dei, ut sensus ejus sit: Sicut beati spiritus tuam in omnibus & per omnia voluntatem approbant & laudant; ita fac ut & nostra voluntas tuae voluntati nobis cognitae fiat per omnia conformis. Ac sane qui suam voluntatem in aliquo nollet divinae voluntati conformare, & subjicere, is quasi dicere videretur Deo: Non tua voluntas fiat sed mea. Quod qui diceret, sine dubio peccaret.

Ut autem etiam ex patribus aliquid proferamus. August. supra dicto sermone de diversis capite 2. tractans illud Psal. 67. Sic pereant peccatores a facie Dei, pulchre docet & exemplis probat, quod cognita nobis Dei super quacunque re sententia, non modo non displicere, verum placere nobis & approbari debeat. Idem libro de symbolo ad Catech. cap. 3. sic ait: Sicut Domino placuit, ita & factum est, quia ei placet, placeat mihi: Quod placuit bono Domino, non displiceat subdito servo: quod placuit medico, non displiceat aegroto. Hieronymus in epist. ad Paulam consolatoria scripta super obitu Blesillae multa docte ac diserte scribit in eandem sententiam, Leo serm. 1. de jejunio decimi mensis docet Deo in omnibus etiam adversis gratias esse agendas, eumque in omnibus laudandum, allegans illud Apostoli? In omnibus gratias agite. Et inter alia dicit: Deus igne nos suae charitatis inflammat, ut non solum ipsum, sed etiam quicquid diligit, diligamus. Cum ergo diligere sit velle, plane consequens est ex Leonis sententia pertinere ad charitatem Dei, ut quicquid ipse vult, nos quoque velimus. Ibidem addit: Nam si inter homines ea demum firma amicitia est, quam morum similitudo sociarit, quantum nobis optandum atque nitendum est, ut in nullo ab iis quae Deo sunt placita discrepemus? Idem in serm. de omnibus sanctis: Religiosa tristitia, inquit, aut alienum peccatum luget, aut proprium. Nec de hoc dolet quod divina judicia agitur, sed de eo moeret quod humana iniquitate committitur. Habet his consentanea Basilius cum. 5. in martyrem Julittam, ubi similiter praedictam Apostoli sententiam allegat. Consentit his etiam Lactantius libro 6. capite ultim. ita scribens: Si quid mali evenerit, illud sibi ob peccata sua venisse fateatur, & nihilominus etiam in malis gratias agat. Repetit hoc ipsum cap. 6. epitomes. Denique glossa interlin. super illud Psal. 100. non adhaesit mihi cor pravum, sic loquitur: Pravum cor habet qui non vult omnia, quae Deus vult. Nam etsi timet infirmus; quod praesignavit timens Jesus, tamen subdat se Deo dicens: Fiat tantum voluntas tua. Vitet malum quantum potest, & si non potest subeat: Quae glossa sumpta est ex Augustino super eundem locum, ubi hoc ipsum pluribus & clarioribus verbis docet. Hanc glossam Durandus ita interpretatur & glossat. Pravam cor habet qui non vult, id quod Deus vult eum velle. Sed ea glossa est contra mentem glossae, ut manifeste patet ex verbis subjunctis & ex loco Augustini, qui generaliter loquitur etiam de malis poenae.

His accedit probatio ex ratione. Quae quidem potissima jam initio indicata est, scilicet voluntatem Dei non modo praeceptivam, verum etiam absolutam dum nobis innotuerit, esse regulam, cui nostra voluntas aptari debeat. Nam eo ipso quo quid volitum est a Deo, accipit peculiarem rationem boni. Quocirca voluntas nostra consequens illius boni apprehensionem, tenetur in illud tendere, scilicet volendo ipsum absolute sicut Deus ipsum vult. Nam alioqui non esset motus voluntatis bonus, nec Deo conformis, si bonum refugeret, ut ait Sanctus Thomas quaest. ult. hujus distinctionis.

Quod ut plenius intelligatur, cum eodem doctore distinguendi sunt diversi gradus appetitus, seuvoluntatis consequentes diversas apprehensiones. Est enim in nobis appetitus sensitivus consequens apprehensionem sensus, quae tantum est de bono sensibili. Est item in nobis voluntas quaedam naturalis, qua appetimus id quod secundum se bonum est homini quatenus homo est, quae voluntas sequitur apprehensionem rationis, qua quippiam secundum se consideratur, quomodo volumus scientiam, virtutem, vitam, sanitatem & hujusmodi. Praeter haec autem est in nobis voluntas deliberata, quae nimirum consequitur actum rationis deliberantis de fine & diversis circunstantiis. Secundum quam voluntatem tendimus in id quod boni rationem habet ex fine vel alia circunstantia. Si quid ergo apprehendatur volitum esse a Deo (quod quidem praecipue per signum operationis divinae, id est, per rei eventum a nobis cognoscitur) tenetur homo deliberata voluntate illud velle, etiamsi voluntas naturalis & appetitus sensitivus illud ipsum refugiant, si videlicet tale sit, quod non habeat rationem boni sensibilis, sed mali, nec boni humani secundum se, sed mali, boni vero rationem tantum habeat ex circunstantiis, qualis maxime est esse volitum a Deo, ut verbi gratia, mors parentis aut amici.

Verumtamen sciendum est, quod sicut in malis hominibus pravus & corruptus est motus deliberatae voluntatis, ut nec rectam rationem sequantur, nec Dei voluntati acquiescant, sed magis contra eam obmurmurent; ita in bonis dum sunt in hac mortalitate rectus quidem est & integer motus ille, sed imperfectus tum ex parte cognitionis, quia non plene Dei voluntatem cognoscunt; tum ex parte affectionis quae eis retardatur ex motibus inferioribus. Unde non requiritur ut gaudium percipiant ex eo quod hoc modo deliberate volunt, sed sufficit ut Dei beneplacito simpliciter acquiescant, velut contingit in eo qui vult amputationem unius membri pro incolumitate reliqui corporis, quomodo etiam philosophus lib. 3. eth. dicit sufficere ad actum fortitudinis, si quis non tristetur in periculis, licet non delectetur, ut in actibus aliarum virtutum. Et haec, Qquit S. Thomas, est conformitas viae. Nam in beatis perfectus est motus deliberatae voluntatis, & ex parte cognitionis qui voluntatem Dei plene cognoscunt, & ex parte affectionis, quae nullum patitur impedimentum aut retardationem ex motibus inferioribus, sed omni inferiori voluntati perfecte dominatur. Hinc in eis fit ut videndo & volendo omne id quod Deus vult, etiam gaudium inde percipiant, juxta illud Psalmi: Laetavitur justus cum viderit vindictam.

His demum adjungi possunt & aliae rationes, velut, quod amicorum est idem velle & nolle, & idcirco nostra cum Deo amicitia postulat, ut idem ve limus quod ille. Hac ratione utitur Leo serm. 1. de jejunio decimi mensis supra citato¬

Item. Pluris facere debemus voluntatem Dei, quam nostram; ergo quod ille vult, potius velle debemus, quam quod nostrum judicium suggerit, dicendo cum Christo: Non mea voluntas, sed tua fiat. Suo enim exemplo Christus nobis monstravit, quid facere debeamus.

Item. Qui praefert suam voluntatem divinae, quasi sic loquitur: Ego si essem ut Deus, sic potius facerem. Quae cogitatio nullo modo potest a peccato excusari.

Item. Talis quasi consulit Deo, dicens; Sic melius faceres, contra illud: Quis consiliarius ejus fuit.

Item. Beati tenentur suam voluntatem per omnia divinae conformare; igitur & nos. Est enim parratio fundata in lege aeterna. Neque enim positivum aliquod praeceptum de hac re beati acceperunt prae nobis.

Item. Quod scimus nos volituros quando omnino rectam habebimus voluntatem, id nunc velle debemus quantum in nobis est, atqui scimus nos tunc, id est, quando beati erimus, volituros quicquid Deus vult; ergo & nunc id velle debemus, quantum possumus, id est, quantum Dei velle nobis innotescit, & quantum voluntas nostra in hac corruptione se potest voluntati Dei accommodare. Quamvis enim in hac vita non teneamur habere perfectionem patriae, tenemur tamen ad eam contendere & accedere pro statu viae.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1