Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Responsio ad argumenta in contrarium

§. 2. Responsio ad argumenta in contrarium.

DOctrinam superiorem his fere argumentis quiDdam oppugnant.

Primo: Aliud homini velle congruit, aliud Deo, quemadmodum docet August. ench. 101. Eamque ob causam fit ut homo aliquando bona voluntate, quod Deus non vult, & contra. Itemque ut quod Deus vult bona, id ipsum velit homo mala voluntate. Non ergo tenetur homo divinae voluntati, quamvis cognitae suam coaptare. Respondeo, Quicquid Deus vult, id ei congruit velle. Quicquid autem praeceptum est homini a Deo, id homini congruit velle. Haec autem duo saepe diversa sunt, dum videlicet latet voluntas beneplaciti Dei. At ubi ea innotuit, tum plane congruit, imo & oportet ut ei nostra voluntas conformetur, secundum ea quae supra dicta sunt. Augustinus autem loquitur de voluntate beneplaciti divini nobis incognita. Quod autem congruat homini velle eadem quae Deus vult, manifestum est ex statu futuri seculi, in quo perfecte erimus Deo conformes.

Secundo: Non tenetur homo velle nec amare molestias aut miserias, sed satis est si eas tolleret. Dicit enim Augustinus lib. 10. conf. cap. 28. Quis velit molestias & difficultates pati? Tolerari jubes eas, non amari. Nemo quod tolerat, amat: & Prosperi sententia 181. Nemo quod tolerat, amat, etiamsi tolerare amat. Cum ergo nobis constet Deum haec eadem velle, non erit necesse nos ei ista volendo conformari. Respondeo primum non teneri hominem, ut futuras velit, aut amet, aut accersat sibi miserias, cum certus non sit Deum velle eas ipsi immittere, & si velit hoc Deus, plerumque tamen non vult hominem sibi eas accersere, aut inferre, sed tantum supervenientes patienter ferre, ut manifestum est de morte. Deinde etsi miseriae in se spectatae, non habeant rationem amabilis aut desiderabilis, id quod verbis commemoratis significare voluit Augustinus, consideratae tamen sub ratione justi, vel qua ratione purgant & probant hominem, ac meritum ejus augent; recte & absentes desiderantur, & praesentes amantur. Quod nos docent hae & similes scripturae. Jacob. I. Omne gaudium existimate fratres, cum in varias tentationes, id est, tribulationes incideritis scientes, &c. Rom. 5. gloriamur in tribulationibus. Col. 1. Gaudeo in passionibus pro vobis. 1. Pet. 4. Communicantes Christi passionibus, gaudete. Quod etiam exemplis suis Ignatius, Laurentius, Agatha, aliique multi martyres ostenderunt.

Tertio, Doctrina haec excludere videtur ab animis hominum, non modo tristitiam & luctum super miseriis propriis, verum etiam compassionem seu commiserationem super alienis. Nemo enim dolet de eo quod placet. Respondeo, Cum omnes miseriae, ut jam dictum est, duplicem habeant rationem, alteram mali, quatenus bono aliquo privant; alteram boni, quatenus ordinatae sunt a Deo ad bonum justitiae, vel aliud simile, priori quidem consideratione tristari de iis licet, atque interdum oportet, monente nos Apostolo Rom. 12. Gaudere cum gaudentibus & flere cum flentibus. Unde ab eodem cap. 1. ejusdem epistolae vituperantur qui sine affectione sunt & miscricordia. Quod quidem in philosophos ἀπατεῖαν docentes ab eo dictum videri potest. Ipse quoque Apostolus ex morte Epaphroditi tristitiam super tristitiam habiturum se scribit Phil. 2. Sic legimus Samuelem luxisse Saulem a Domino abjectum I. Reg. 15. Davidem vehementer tristatum super morte filii Absalon 2. Reg. 18. Jeremiam composuisse lamentationes super morte Josiae regis atque excidio Jerusalem; Viros timoratos fecisse planctum magnum super Stephanum Act. 8. & alia his similia. Quin & Christus super Lazaro mortuo & Jerusalem peritura flevit, & ob mortem imminentem, quamvis certus de Dei voluntate, tristatus est. In cujus etiam passione sanctissimae matris ejus animam doloris gladius pertransivit. Quo nimirum exemplo docetur recte Christianos simili consideratione passionibus Christi & sanctorum pio affectu condolere, ne de eis dicatur illud Psal. 68. Sustinui qui simul contristaretur & non erat. Qua de re legatur Augustinus lib. 14. de civit. cap. 9. Caeterum posteriori consideratione placere nobis debent eaedem illae calamitates & miseriae, quatenus scilicet opera Dei sunt, & ab ejus rectissima voluntate procedunt. Debent autem nobis placere simpliciter, quia cum Deus velit esse aut fieri, simpliciter placita sunt Deo. Sicut autem non est dubitandum, quin Christo placita fuerint hoc modo omnia opera patris; sic quoque de caeteris sanctis quos commemoravimus, existimandum est.

Quarto, Si conformanda est nostra voluntas cum voluntate Dei, neque ergo hostibus nos invadentibus licebit resistere, neque morbis occurrere, neque incendia restinguere, neque alia quaecunque hujusmodi mala, vel ingruentia, vel praesentia depellere; quippe quae omnia constet voluntate divina nobis immitti. Non est enim malum quod Dominus non fecerit, Amos 3. Respondetur quatenus constat nobis de voluntate Dei circa aliquid, eatenus contra niti non licere: quatenus autem adhuc latet Dei voluntas, licet & convenit nobis facere contra venientia mala, quod humanitus, salva Dei lege, fieri potest. Exempli gratia: Cum hostis nos oppugnat, scimus voluntatem esse Dei ut ab hoste oppugnemur, ideóque id, in quantum est a Deo volitum, velle & probare debemus; sed cum nondum constet esse divinae voluntatis ut ab hoste superemur, adhibenda est adversus eum defensio. Idemque judicium de morbis, incendiis ac similibus malis. Quod si revelaret Deus civitatem esse ab hostibus expugnandam, nequaquam liceret conari ad id impediendum. Unde graviter reprehensi sunt Sedechias & principes ejus, quod voluntati divinae de Jerusalem in manus Chaldaeorum tradenda, per Jcremiam 34. & 38. satis sibi declaratae non acquiescerent, sed quod divinitus praedictum noverant, resistendo impedire vellent.

Quinto. Sic argumentatur Durandus, Quod teneamur voluntatem nostram conformare voluntati divinae, id est aut ex natura rei volitae, aut ex praecepto Dei: Atqui multa sunt in quibus neutra ratio locum habeat, ut mors amici, sterilitas terrae, vastatio hostilis, &c. Neque enim haec per se talia sunt, ut ca velle debeamus, neque ullum exstat Dei praeceptum quo ea velle jubeamur; ergo in iis non tenemur voluntati divinae nostram voluntatem accommodare. Sed respondetur hanc obligationem neque esse ex natura rerum volitarum, neque originaliter ex aliquo positivo Dei praecepto; sed ex lege naturae quae requirit conformitatem voluntatis creatae cum voluntate prima & increata, tanquam regula sua ac mensura cui coaptari debeat, ut supra dictum est, cujuscunque tandem generis aut modi sint ipsa volita.

Sexto objicit adhuc Durandus: Subditus quisque non tenetur voluntatem suam conformare voluntat. praelati sui de opere aliquo faciendo, ex eo solo quod praelatus velit illud fieri, sed ex eo quod velit ab ipso fieri, & proinde velit ipsum hoc velle: ergo nec te¬ nemur velle quisquid Deus vult, etiamsi velle Dei nobis innotescat; sed tunc demum si Deus praecipiat, ut id faciamus aut velimus. Respondetur magnam esse dissimilitudinem inter hominem praelatum & Deum. Nam homo ita subjicitur Deo, ut voluntas ejus a voluntate Dei, tanquam perfectissima regula in nullo debeat discrepare; Homini autem homo subjicitur, non quoad voluntatem proprie dictam. Neque enim voluntas unius hominis statui potest regula voluntatis alterius, quantumcunque illi subjiciatur; sed tantum quoad praecepta, ad quorum observationem is qui subjectus est, tenetur.

Septimum ac postremum argumentum tale est: Nemo tenetur velle suam damnationem, tametsi sibi revelatam; ergo non semper tenetur homo suam voluntatem conformare divinae. Respondetur impossibile esse ut cuicunque nondum damnato, sed adhuc in hac vita tanquam in via constituto, sua damnatio sit revelata. Contradictionem enim implicat, esse in via & istiusmodi habere revelationem. Nam in priori includitur obligatio ad hoc praeceptum, quo quisque viator tenetur tendere fide, spe & charitate ad patriam caelestem; Alioqui enim in via non esset. In posteriori autem includitur ejusdem patriae caelestis attingendae desperatio. Proinde si cui talis fieret revelatio (qualis forte facta fuit Juda proditori per illa verba, Melius erat si natus non fuisset homo ille, quales item leguntur apud Gregorium lib. 4. dial. cap. 38. & Bedam lib. 5. historiae Anglorum cap. 14. & 15.) ille eo ipso viator esse defineret, atque in statu damnationis constitueretur, initium suae gehennae quodammodo accipiens in hac vita, scilicet quoad malum quoddam in ea praecipuum, quod est certa vitae aeternae desperatio. Sicut enim magna pars est aeternae felicitatis, certum esse de ea consequenda; ita quoque aeternae miseriae pars est non minima, certum esse de carentia felicitatis nunquam finiendae. Esse autem impossibile id quod diximus, docent Albertus, Alexander Alensis, & Altisiodorensis, & post eos Dionysius Carth. in colloquio de particulari judicio animarum, in quo etiam superiores citat authores. Quod si autem fieret viatori cuiquam ejusmodi revelatio, docent S. Thomas & Bonaventura super hanc distinctionem scribentes, eam per modum comminationis, non autem ablolutae praedictionis accipi oportere, quomodo dictum fuit, Ninive subvertetur. Quod intellige nisi forte talis esset revelatio, quae certum faceret hominem suae damnationis. Nam eo casu jam, ut dictum est, extra viam & in termino ac statu damnationis constitueretur. Atque is tamen nihilominus aeterna Dei lege teneretur ad approbationem justitiae divinae & ad conformitatem voluntatis suae cum voluntate divina, licet hoc ei propter statum esset impossibile, sicut & daemonibus caeterisque damnatis. Quod enim impotentia faciendi id quod dictat & praescribit lex Dei aeterna, ut Deum super omnia diligendi, & alia hujusmodi, damnatos a peccato non excuset, ex iis quae traduntur in fine quarti libri, supponimus ut manifeste verum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2