Capitulum 1
Capitulum 1
Varii de mundi creatione errores recitantur
GUILLELEMI ESITI IN LIB. II. SENTENT COMMENTARI. IN DISTINCTIONEM I. §. 1. Varii de mundi creatione errores recitantur.
EST de rerum creatione rectam & Catholicam sententiam teneamus, cavendi sunt imprimis errores, partim Philosophorum, partim haereticorum, jam olim Ecclesiae judicio condemnati. Qua etsi pro opinantium varietate, propemodum sint innumeri; ad pauca tamen capita omnes revocari possunt.
Primus error est eorum, qui mundum aliquando s. in tempore factum fuisse negant, asserentes eum semper extitisse, & proinde aeternum esse; fuit haec opinio Aristotelis Peripateticorum principis, ut videre est apud eum libro 1. physicorum in fine, & plenius libro 8. Item libro 1. de caelo, & libro 2. de generatione, & alibi. Quam & sectatores ejus communiter tenuerunt, estque ea etiamnum hodie atheo rum quorundam sententia. Veruntamen inter astertores hujus erroris, discrimen est non modicum. Alii namque, ut athei, absolute negant, Deum, vel mentem aliquam, esse mundi causam efficientem, scilicet mundo tribuentes, quod per se sit, semperque fuerit, nec ab ulla causa dependeat. Alii vero fatentur mundum a Deo authore existere; sed eo modo, quo effectus sempiternus fingitur esse a sempiterna causa; quemadmodum eorum sententiam, similitudine vestigii in pulvere impressi, a nonnullis declarari dicit Augustinus libro 10. de civit. Dei capite 31. Cujus erroris causa itidem duplex fuit. Quidam enim ita senserunt, quod comprehendere non possent, quomodo Deus citra mutationem voluntatis, in tempore, mundum velut rem novam faceret, quem ante non fecisset. Quibus respondet Augustinus libro 11. de civitate Dei, capite 4. & 5. & libro 12. cap. 10. 14. & 17. & responderi potest ex iis, quae libro superiori dicta sunt, ad distinctionem octavam, de immutabilitate voluntatis divinae. Quidam vero ex eo suum statuunt errorem, quod putent, Deum non libera voluntate, sed naturali necessitate agere. Quae opinio Aristoteli a plerisque ascribitur, recensetur autem & rejicitur nominatim ab Ambrosio libro 1. hexam. cap. 5. ac satis refellitur per ea quae libro superiori diximus ad distinctionem 45
Secundus error primo proximus, est eorum qui mundum quidem aliquando, & in tempore factum asserunt; sed materiam ex qua factus. sit, Deo faciunt coaeternam, propterea quod impossibile credant, etiam potentiae divinae, ex nihilo, id est, nulla praeexistente materia producere quippiam. Sic senserunt olim haeretici Seleuciani & Hermiani, quod testantur Epiphanius & Augustinus lib. de haeresibus. Sed & ante eos, Plato idem sensisse a quibus¬ dam existimatur. Hunc errorem Manichaei etiam auxerunt, dicentes materiam non esse factam a Deosed Deum ut mundum faceret, a materia fuisse adju tum, uti refert August. lib. de fide contra Manich c. 40. & 41. Huc item referendi sunt, quimundum fortuite constare, atque ex atomorum concursu con ceptum esse docuerunt: ut veteres philosophi Leucippus & Democritus, quorum etiam posterior atheus fuit cognominatus.
Tertius est eorum, qui quidem fatentur mundum, etiam quoad materiam, sumpsisse aliquando initium; sed Deum ejus opificem negantes, aliis quibusdam causis effectionem seu creationem ejus attribuerunt, velut angelis, vel diabolo, vel alicui caelorum. Cujus absurdissimi erroris authores fuere Simon magus, Menander, Saturninus, Basilides, Valentinus, & a lii, contra quos copiose disserit Epiphan. l. 1. de haeresibus: Meminerunt autem post Epiph. Philastrius & August. in opusculis ejusdem argumenti. Ad hoc genus illi quoque referuntur, qui non omnes sed aliquas dumtaxat creaturas, divino operi subtrahentes, ad alias effectrices causas, earum creationem seu pro ductionem retulerunt; ut Seleuciani, animas angelis; Severiani, vinum diabolo; rursum alii, corpus humanum angelis; alii vero, membra humani corporis inferiora, diabolo opifici tribuentes.
Quartus error eorum est, qui etsi Deum fateantur totius mundi authorem, docent tamen mediantibus aliis creaturis tanquam Dei administris eum condi) tum esse. Ita namque Arius dogmatizavit, dicens Deum Patrem ante omnia fecisse sibi Filium; ac deinde per Filium creasse Spiritum sanctum; per utrumque vero, produxisse reliquam omnem creaturam. Nec prorsus absimilis fuit Avicennae philosophi doctrina, qui initio factam a Deo dixit intelligentiam primam; tum per eam, alias, atque alias intelligentias ac postremo a novissima intelligentia conditum esse mundum hunc corporeum. Quo pertinet illud ejusdem, formas omnes naturales & mortales, hoc est, corruptibiles fieri ex nihilo, ab intelligentia quae mundo elementari praesit, causis naturalibus materiam tantum disponentibus; ut qui neget formas ullas essentiales, virtute agentis educi e potetia materiae.
Postremus error eorum est, qui duo constituerunt prima rerum effectiva principia, tanquam duos Deos; alterum bonum, alterum malum: ut Gnostici, Cerdoniani, Manichaei, Priscillianistae, aliique horum sequaces: quorum nonnulli etiam tertium addiderunt principium. De quibus omnibus agunt Epiphanius, Philastrius, & Augustinus. Putantur au tem isti errorem suum hausisse ex doctrina Pythagorae, duo rerum principia tradentis, bonum & malum. Hunc errorem & alter necessario consecutus est. Cum enim dicerent, res omnes corporeas a malo Deo conditas esse, consequenter huic principio docuerunt, quidquid corporeum est, malum esse suapte natura. Quam quidem Manichaeorum haeresim, & ante eos Gnostici, & postea Priscillianistae tenuerunt.
Contra superiores omnes aliosque similes errores, ostendendum est, juxta fidem Catholicam, unum ac bonum Deum, eumque solum, esse omnium rerum, quae non sunt ipse Deus, creatorem; proindeque omnem creaturam bonam esse: mundum quoque non ab aeterno fuisse; sed cum prius nulla sui parte existeret, initium aliquando suae durationis accepisse.
On this page