Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Mundum et quicquid in eo est, a solo Deo factum esse

§. 2. Mundum & quicquid in eo est, a solo Deo factum esse.

CErta fide tenendum est, totum hoc universum, quod mundum appellamus, cum omnibus suis partibus, sive illae res sint corporeae, sive incorporeae, simplices, compositae, animatae, inanimatae, mente praeditae, aut non praeditae; ab uno vero Deo, eoque solo, creatum esse. Id quod perspicue multis locis docet scriptura sacra, praesertim Gen. I. ubi creatio mundi solo verbo jussionis divinae facta, particulatim describitur, prout Psalmista quoque testatur dicens: Ipse dixit, & facta sunt; ipse mandavit, & creata sunt. Aliae vero scripturae diserte tradunt, omnia a Deo creata esse, ut Exod. 20. Sex diebus fecit Dominus caelum, & terram, & mare, & omnia quae in eis sunt. Quod iisdem verbis repetitum est Ps. 145. Rursum Sap. 1. dicitur: Creavit Deus, ut essent omnia, Eccles. 18. Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul, & Heb. 3. Qui omnia creavit, Deus est. Joannes autem cap. 1. de verbo Dei sic ait: Omnia per ipsum facta sunt, & iterum: Mundus per ipsum factus est, & de eodem, Paulus Col. I. In ipso condita sunt universa, in caelis & in terra; visibilia & invisibilia; sive throni, sive dominationes, &c. Idem habet confessio Christiana in multis symbolis fidei. Quamvis enim symbolum Apostolicum expresse tantum asserat, Deum caeli & terrae creatorem; sub his tamen duobus omnia I. caetera comprehendi debere expressius in Nicaeno, Constantinopolitano, aliisque symbolis declaratum est, in quibus visibilium omnium, & in visibilium factorem, unum Deum confitemur.

Peculiariter quoque contra haeresim Manichaei & Priscilliani in concilio Bracarensi I. ca. 13. decretum est anathema, dicentibus creationem universae carnis, non Dei, sed malorum angelorum opificium esse. Est autem haec omnium Patrum constans doctrina, quam ex professo tradunt & argumentis probant, August. lib. 3. de Trin. ca. 8. & l. 11. de civit. c. 4. & lib. 12. c. 24. & aliis locis praeced. cap. citatis. Cyrillus l. 2. disputationis contra Julian. docens unum & solum Deum esse universorum opificem, qui cuncta ex nihilo creaverit. Et unam ipsi esse gloriam, omnia fecisse, quam neque angelis, neque alii cuiquam creaturae communicaverit, juxta illud Isa42. Gloriam meam alteri non dabo. Joannes Damasc. l. 2. de fide orth. c. 3. in fine, ubi dicit: Quicunque angelos cujuscunque substantiae dicunt esse creatores, eos esse os diaboli, patris fui. Fulgentius de fide ad Petrum c. 3. cujus initio docet, principaliter tenendum esse, omnem naturam, quae non est Trinitas Deus, ab ipsa sancta Trin. quae solus Deus aeternus & verus est, creatam ex nihilo, & quae sequuntur. Item Epiph. Philastrius, & Augustin. in libris suis de haeresibus. Quibus omnibus demum accessit authoritas magni concilii Lateran. sub Innocent. III. "habiti. In cujus I. cap. definitum est, unum, solum, "verum Deum, Patrem & Filium & spiritum sanctum " esse unum universorum principium, creatorem "omnium visibilium & invisibilium, spiritualium "& corporalium, qui sua omnipotenti virtute, si"mul ab initio temporis, utramque de nihilo con"diderit creaturam, spiritualem & corporalem, an¬ gelicam videlicet & mundanam.

Caeterum ex dictis patet per hanc doctrinam non solum excludi causam principalem creationis rerum, a Deo diversam; verum etiam quamcunque causam instrumentalem: nam ut scriptura testatur Gen. 1. & a libi, Deus in principio creavit omnia ex nihilo: nulla igitur creationem universi alia creatura praecessit, quam Deus ut instrumentum assumeret ad universum creandum. Quod & clarissime probant verba concilii Lateran. jam recitata. Quare, si quis diceret, Deum in rerum creatione instrumento aliquo usum fuisse; contra fidem loqui videretur. An autem similiter sentiendum sit de eo, quidiceret, Deum modo, quando creat animas rationales, id facere mediante aliqua causa instrumentali; diversa quaestio est. Cujus solutio ex infra dicendis est petenda. Hoc loco satis est ostendisse, quod secundum fidem Catholicam fatendum sit, solum verum Deum immediate & absque cooperatione cujuscunque alterius causae, totum hoc universum ex nihilo produxisse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2