Capitulum 3
Capitulum 3
Refelluntur quadam objectiones
ADversus Catholicam hanc veritatem, primum objici potest, quod scriptura diabolum aliquando principem hujus mundi vocat: ut Joan. 12. & 14. & Deum hujus seculi: ut 2. Cor. 4. ac daemones ejus ministros, mundi rectores Eph. 6. Unde consequens videri potest, mundum vel partes ejus aliquas a diabolo vel angelis ejus, factas esse: quarum enim rerum, diabolus princeps, & rector, & Deus est; earum ipsum quoque authorem esse consentaneum videtur. Sic enim recte de vero Deo ratiocinamur; si mundus ab eo regitur & conservatur: mundum quoque ab eo factum esse, quandoquidem unius & ejusdem est, mundum creare, & conservare. Verum respondetur in allegatis Scripturae locis, ut & alibi saepe, mundum & seculum, non naturae, sed vitii noD mina esse: quibus significentur homines, quatenus mundo, rebusque mundanis inordinato amore inhaerent. Unde Joan. 1. ep. c. 2. a mundi dilectione nos avocans, sic ait: Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum, & superbia vitae. Quomodo etiam caro frequenter in scripturis in malam partem accipitur: scilicet pro homine, qua parte vitiosus est, Deoque contrarius, ut Jo. 3. Quod natum est ex carne, caro est. Horum igitur princeps ac Deus dicitur diabolus alibi quoque rex & pater ut Job 41. Ipse est rex super omnes filios superbiae, & Joan. 8. vos ex patre diabolo estis, non quod diabolus sit author naturae aliquorum hominum, sed quod malis hominibus dominetur, atque in eis prava desideria operetur, quodque illi sub ejus potestate captivi teneantur, ut dicitur 2. Tim. 2. denique quod totos se dedant implendae voluntatiejus, tanquam Dei ac Domini sui. Quo sensu dictum est de quibusdam, Phil. 3. Quorum Deus venter est. Id enim cuique Deus est, quod praecipue colit, & cui prae caeteris omnibus curam impendit.
Secundo objicitur illud Ecclesiastici 11. Error & tenebrae peccatoribus concreata sunt. Quae creatio, cum in bonum Deum referri nequeat; malo principio necesse est eam ascribi. Respondetur, sensum scripturae esse: errorem & tenebras concreatas esse peccatoribus, non a Deo, seu bono, seu malo; sed ab iis ipsis, qui se peccatores faciunt. Mox enim ut fiunt peccatores, multis involvuntur erroribus & ignorantiae tenebris. Haec autem non res aliquae sunt, neque partes universi, sed rerum defectus & vitia. Unde & tertia haec solvitur objectio. Praeter Deum bonum, est aliquod primum principium mali: non igitur a solo Deo creatum est universum, & quidquid in ipso est. Respondetur enim, malum non esse aliquid un versi; sed alicujus, id est, boni privationem, cujus principium non est Deus; sed a Deo, id est, incommutabili bono, deficiens intellectualis creaturae voluntas.
Quarto, formae rerum naturalium & artificialium producuntur a suis agentibus, id est, a natura vel arte, non ex materia aliqua; non enim constant ex materia; ergo producuntur ab iis ex nihilo, & proinde creantur. Respondet S. Thomas 1. q. 45. art. 8. ad 1. formas per se non fieri; sed per accidens tantum, quatenus incipiunt esse in suis compositis, dum fiunt. Quae quidem composita, sive naturalia, sive artificialia, non fiunt a causis secundis, nisi ex praejacente materia. Quod autem creari, sit proprium compositorum & subsistentium, idem S. Thomas docet ejusdem quaest. art. 4.
Quinto, quaecumque fiunt a natura, vel arte, sunt creaturae: ergo quando fiunt, creantur, & productio earum est creatio: quare consequens videtur, naturam & artem creare. Nam creare, quid aliud est, quam creaturam producere? Respondet ibidem S. Thomas ad 4. operationem naturae non esse, nisi ex hypothesi principiorum creatorum; & hac ratione dicit, ea quae per naturam fiunt, creaturas vocari. Idemque judicium est de operatione artis, & iis, quae ab arte fiunt. Nam & quaecunque facta sunt a Deo post creationem caeli & terrae, qua nimirum creata fuit tota materia rerum omnium corporalium, non ideo creata dicuntur, quod immediate facta fuerint ex nihilo; sed quia elementa, ex quibus fiebant, fuerant initio ex nihilo facta. Quamquam fatendum est, opera primae institutionis, creationem caeli & terrae consecuta, potiori quadam ratione creata dici, quam quaecunque post opificium sex dierum a natura producuntur. Haec enim non tantum secundum materiam; verum etiam secundum rationes seminales, jam ante existunt in suis causis naturalibus: In illis vero, ipsa natura fuit instituta & rationes seminales, rebus semel institutis inditae.
Postremo, multorum patrum sententia est, Angelos ante caelum & terram fuisse creatos, ut patebit infra ad 2. dist. ergo potuerunt angeli, utpote praeexistentes, a Deo tanquam instrumenta assumi ad pro ductionem totius mundi corporei: neque videbitur aliquid fidei contrarium asserere; si quis dixerit ita factum esse. Quin potius apparet id convenienter admodum dici: ut quia praeficienda erat angelica natura toti mundo corporeo; suum quoque ministerium & instrumentalem cooperationem, ad ejus creationem Deo exhiberet. Respondetur omnino standum esse decreto Lateranensi, quo definitur simul ab initio temporis utramque de nihilo conditam esse creaturam, angelicam & mundanam. Quod etsi nondum satis definitum videretur; attamen cooperationem angelicam, ad mundi corporei creationem, consentiens & constans patrum doctrina prorsus rejicit, ut ex supra dictis patet. Neque praefectura diversum arguit. Nullum enim inconveniens est, aliquem praefici rebus, quarum productioni non fuerit cooperatus; ut hominem bestiis; sapientem insipientibus; regem populo. Nam alioqui, nec inter angelos ipsos agnoscenda esset praefectura: cum nemo Catholicus dicat, angelos inferiores, instrumentali seu ministeriali cooperatione superiorem, a Deo fuisse creatos. Ut interim de hujusmodi cooperationis possibilitate nihil dicamus, de qua mox agetur. Quid autem de iis veteribus, qui angelorum creationem mundo visibili faciunt anteriorem, sit respondendum, dicemus ad proximam distinctionem.
On this page