Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

An creandi potentia communicari possit creaturae

§. 4. An creandi potentia communicari possit creaturae.

QUaestio celebris est apud doctores scholasticos, utrum creare ita sit proprium Deo, ut nulli 4. possit creaturae communicari. Nos ad eam omissa opinionum multiplici varietate, particulatim per capita seu puncta respondebimus: quorum primum est: Nullam creaturam posse esse causam principalem creationis, ne quidem per absolutam Dei potentiam. Rationem hujus doctrinae S. Thonias assignat ubi supra articulo 5. quia creatio est productio entis ex non ente; ens autem, ut tale, est proprius effectus primae & universalissimae causae. Quod ita probat, quia oportet universallores effectus in universaliores & priores causas reducere: cum ergo inter omnes effectus, universalissimum sit ipsum esse; necesse est ipsum in primam & universalissimam causam, quae est Deus, reduci.

Alia ratio: Nihil potest esse causa principalis creandi, nisi virtutem habeat infinitam. Nam quanto forma producenda remotior est a potentia; tanto major requiritur virtus in agente, & proinde ad pro ducendam formam ex nulla potentia, quod fit in creatione, requiritur virtus infinita; hanc autem impossibile est creaturae communicari.

Rursum alia ratio: Nihil potest esse causa principalis creandi, nisi virtutem habeat productivam totius entis, siquidem creatio est productio entis in quantum est ens. Hujusmodi autem virtutem impossibile est poni in creatura; sic enim sequeretur quod creatura producere posset seipsam, quod quidem manifestam implicat contradictionem; scilicet, essendi & non essendi. Denique omnium recte philosophantium consensus habet, nulla vi creata posse quidpiam ex nihilo produci. Confirmatur autem haec doctrina etiam patrum testimoniis. August. enim lib. 3. de Trin. c. 8. & 9. non tantum de facto, verum etiam de possibili disserens, docet neque bonos neque malos Angelos posse esse alicujus rei creatores, unde sequitur multo minus id posse alias creaturas. Idem lib. II. de Civit. c. 4. Exceptis, inquit, propheticis vocibus, mundus ipse ordinatissima sua mutabilitate, mobilitate, & visibilium omnium pulcherrima specie, quodammodo tacitus & factum se esse, & non nisi a Deo ineffabiliter atque mvisibiliter magno, & ineffabiliter atque invisibiliter pulchro, fieri se potuisse proclamat. Ubi quamvis non tam de creationis potentia loquatur August. quam de fabrica totius universi, quam negat ab alio quam a Deo fieri potuisse, sumpto argumento, ex ordinatissima ejus compositione & pulchritudine: ratio tamen par est. Si enim creandi potentia, cuiquam praeterquam Deo posset competere; nihil obstaret, quo minus ab alio quam a Deo, posset hujusmodi fabrica produci. Porro Cyrillus lib. 2. contra Julianum disertissimis verbis affirmat, posse creare, proprium esse divinae naturae, & unum esse inter ea quae inaccessa sunt, id est, incommunicabilia naturae creatae, imo hoc pertinere ad summam Dei gloriam; ideoque maxime contra divinam gloriam militare, si quis putet etiam alios creare, & ex nihilo producere quippiam posse. Similiter Fulgent. c. 3. de fide ad Petrum, in eo Deiomnipotentiam intelligi dicit, quod omnem creaturam de nihilo fecit. Quare secundum Fulgentium, sicut omnipotentia non potest communicari creaturae; ita nec virtus creandi. Damascen. quoque lib. 2. de orth. fide c. 3. angelos non esse creatores cujuscumque substantiae, hoc argumento probat, quia sunt creaturae: videlicet manifeste significans, Deo propriam, & creaturae incommunicabilem esse creandi potentiam.

Hoc igitur ut certo constituto, disputatur: utrum per modum causae instrumentalis creatura possit ad creationem concurrere.

Sit igitur hoc secundum: Nullam creaturam ex sua natura habere, ut possit esse instrumentum divinae virtutis ad creandum. Loquimur autem hic de instrumento physico; scilicet ad cujus rationem pertinet, ut per aliquid sibi proprium disponmive operetur ad effectum principalis agentis, ut definit S. Thomas art. 5. Quo modo calor est instrumentum ignis ad producendum alium ignem, & securis, instrumentum artificis ad faciendum scamnum. Caloris enim proprium est calefacere, & securis secare. Hujus igitur doctrinae ratio est, quia nulla creatura, per aliquid sibi proprium, dispositive potest cooperari ad actionem Dei creantis. Quod ita probat S. Thomas: quia creatio cum sit productio rei ex nihilo, nihil praesupponit, circa quod actio instrumerti versari possit. Potest etiam probari iisdem rationibus, quibus ostensum est creaturam non posse esse principalem creationis causam. Nam si creatura ad effectum creationis operetur dispositive per aliquid sibi proprium, habebit rationem causae maxime universalis, & virtutem habebit infinitam, eamque productivam totius entis, juxta deductionem superius factam, quemadmodum patere potest rationes ipsas diligenter expendenti, unde & in hoc puncto doctrinae Theologi satis conveniunt.

Tertium, non potest creatura supernaturali virtute elevari ad hujusmodi actionem, qua tanquam instrumentum physicum cooperetur creationi, hujus eadem est probatio cum superiori. Nam rationes ibi allatae simpliciter & absolute probant, creaturam non posse esse instrumentum physicum ad creandum, eo quod ad propriam hujus generis instrumenta rationem pertineat, per aliquid sibi proprium operari dispositive ad effectum causae principalis. Quare nec divina virtute poterit assumi creatura ad creandum, tanquam instrumentum physicum, salva manente propria ratione hujusmodi instrumenti. Haec sententia est S. Thomae articulo supra citato, & de potentia q. 1. art. 4. & lib. 2. contra gentes cap. 21. Item Alberti magni super hanc distinctionem art. 7. & Gabrielis super eandem, q. 4. nec non Scoti in 4. dist. 1. q. 1. licet in modo probandi a S. Thoma dissentiat. At in diversa sententia sunt Magister in 4. dist. 5. & Durandus super hanc dist. q. 4. Quam opinionem ipse etiam S. Thomas in suis super Magistrum utroque loco scriptis, ut probabilem secutus fuit, scilicet quaest. 1. art. 10. in hanc distinct. & q. 2. art. 1. in distinct. 5. lib. 4.

Quartum, potest creatura tanquam instrumentum morale assumi a Deo ad opus creationis. Ratio: quia instrumentum morale dicitur omne medium, quod a causa principali morali desumitur ad effectus, quos ejusmodi causa respicit, ut sunt verba, nutus, scriptura, chirographum, & quodcunque aliud ad placitum causae jam dictae. Sic ergo manifestum est Deum potuisse & posse ad creationem cujuscunque rei adhibere quamlibet aliam creaturam, vel actionem ejus ut instrumentum, velut ad orationem Petri, ad elevationem manus aut virgae Moysi rem aliquam novam creare superterram. Verum hoc ipsum tamen in treatione mundi factum non fuisse supeperius ostendimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4