Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Solvuntur argumenta in contrarium

§. 5. Solvuntur argumenta in contrarium.

ADversus tertiam propositionem doctrinae superioris, non pauca solent afferri argumenta, ab iis qui diversum sentiunt; quamquam eorum pleraque talia sunt ut contra secundam propositionem aeque proferri possint. Sunt autem haec praecipua.

Primum: Creatura potest cooperari Deo per modum instrumenti ad faciendum miraculum, neque ad hoc opus habet virtute infinita; ergo similites cooperari poterit ad creandum, non obstante eo quod infinita virtus ei communicari non possit. Sequela brobatur, quia ad utrumque opus in causa principali requiritur virtus infinita. Utrumque enim tale est ut vim totius naturae creatae excedat.

Secundum: Creatura corporalis assumi potest a Deo, imo reipsa assumitur ad actionem instrumen¬ talem exercendam circa rem spiritualem, etiamsi propria virtute, & ut S. Thomas loquitur, per aliquid sibi proprium, non possit dispositive operari circa ejusmodi subjectum; nam sacramenta instrumentaliactione gratiam causant in anima, & ignis tartareus dolorem in daemonibus & animabus separatis; ergo ad rationem instrumenti non requiritur ut per aliquid sibi proprium dispositive possit operari ad effectum agentis principalis, & per consequens nihil prohibebit, quo minus creatura possit aslumi divina virtute, tanquam instrumentum, ad opus creationis.

Tertium: causa naturalis corrumpens species sacramentales Eucharistiae, producit aliud corpus novum secundum materiam & formam; ergo creat.

Quartum: homo generat hominem, hoc autem proprie verum non esset, nisi saltem instrumentaliter produceret formam geniti, id est, animam rationalem Producitur autem ea per creationem; ergo genitor, saltem per monum instrumenti, creat animam. Confirmatur hoc argumentum ex ratione instrumenti physici, cujus est per aliquid sibi proprium cooperari dispositive ad effectum agentis principalis, ut supra dictum est. Id enim facit homo, dum vi generativa disponit materiam ad suscoptionem animae.

Quintum: potest Deus facere ut animal generet animal, & ignis generet ignem; ergo facere potest ut angelus producat angelum; sed hoc fieri nequit nisi per creationem, cum angelus sit res immaterialis; ergo Deus potest angelo communicare virtutem creandi.

Sextum: Creatura potest producere formam accidentariam extra materiam, ut calorem, frigus, & hujusmodi in speciebus sacramentalibus, nulla existente materia in qua recipiatur; ergo potest creare.

Septimum: ejusdem virtutis est annihilare & creare; potest autem creatura assumi a Deo ut instrumentum ad annihilandum aliquid; quia annihilationi praeexistit res circa quam exerceri possit instrumentalis actio; poterit ergo assumi etiam ad creandum.

Postremum: Augustinus libro 3. de trin. cap. 8. & 9. videtur a creaturis tantum removere, quod sint principalis causa creationis, non autem negat, eas instrumentaliter ad creationem cooperari posse, sed magis hoc videtur asserere. Dicit enim cap. 8. "nec parentes dici creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda Dei virtus interius operetur", & interposita similitudine de justificatione, qua mentem nostram formare interius non potest nisi Deus: "Ita, inquit, creationem rerum visibilium Deus interius operatur, exteriores autem operationes sive bonorum, sive malorum angelorum, vel hominum, ita rerum naturae adhibet in qua creat omnia, quemadmodum terrae agriculturam", & quae sequuntur. Deinde initio capitis 9. "Aliud est, inquit, ex intimo ac summo causarum ordine condere atque administrare creaturam, quod qui facit, solus creator est Deus, aliud autem pro distributis ab illo viribus & facultatibus aliquam operationem forinsecus admovere, ut tunc vel tunc, sic vel sic exeat quod creatur", &c. Unde demum concludens, ait: "Sed non est creator, nisi qui principaliter ista format". Qua sententia, sicut & superioribus significat August. angelos vel homines posse non principaliter, sed instrumentaliter vel ministerialiter eadem illa formare, licet neget illos propter hoc dici posse creatores, eo quod creatoris nomen tantum sit principali causae tribuendum.

Pro solutione horum & similium argumentorum. multa & varia dicuntur ab iis qui secundum Sancti Thomae doctrinam in creaturis quae ad facienda miracula, & producendos sacramentorum effectus aliaque hujusmodi a Deo assumuntur, physicam instrumenti rationem constituunt. De quibus videantur Cajetanus & D. Bannes in 1. q. 45. a. 5. ubi quaeritur, an creare sit solius Dei, & rursum Cajetanus ac Medina in 3. q. 13. art. 2. ubi disputatur de potentia animae Christi respectu immutationis creaturarum. Nobis autem hoc loco satis fuerit breviter de singulis prout probabilius videtur respondere.

Ad primum itaque argumentum responderi potest, creaturam in miraculis sese habere tantum per modum instrumenti moralis, vel causae meritoriae aut sine qua non. Quod S. Thomas ipse sentire visus est, quando scribens in 3. dist. 16. q. 1. art. 3. dicit, quod neque aliqua virtus corporalis, nec spiritualis aut animae aut Angeli, nec etiam animae Christi potuit ad immutationem legis naturae impositae divinitus, nisi per modum orationis aut intercessionis, & ideo, inquit, hoc fuic signum Deitatis Christi, quod imperando signa perficiebat, & non orando, sicut alii sancti. Quae tamen solutio si cui minus placet, eo quod S. Thomas in summa aliter sentire videatur, dicere poterit quod motus creaturae qua Deus ad miraculum utitur, sit operatio ejus dispositiva ad effectum causae principalis, non quidem naturaliter ipsi competens, in ordine ad miraculum; sed quatenus ad hoc a Deo assumitur & elevatur. Nec simile est de miraculo & creatione, quia quod miraculose sit, plerumque non ita superat naturae vires, quin Deus hoc in natura potuerit constituere: velut restituere caeco visum, claudo gressum, &c. secus de creatione propter rationes initio allatas.

Ad secundum respondetur multorum quoque sententiam esse, quod nulla creatura corporalis ne quidem actione sibi divinitus communicata, agere possit in rem mere spiritualem, sed tam sacramenta respectu gratiae in anima, quam ignem corporeum respectu doloris in daemonibus, instrumenta dici; quia Deus ad illos effectus producendos his rebus utitur, tanquam per ipsius voluntatem atque ordinationem efficacibus, licet alioqui per modum naturae nihil agant. Alii dicunt quod quamvis hujusmodi creaturae, subjectum ipsum in quo producitur effectus, sua actione nequeant attingere, repugnante videlicet natura spirituali, quae non est capax passionis a re corporea, dispositive tamen operentur per aliquid sibi proprium, id est per actionem vel motum ad effectum principalis agentis, licet illius effectus subjectum actione sua non attingant. Verum haec solutio non modicam habet difficultatem, ut alibi plenius declarandum est.

Ad tertium quidam respondent illam novi corporis productionem non esse creationem, eo quod non sit ex nihilo; quia, ut aiunt, accidentia supplent vicem materiae ad recipiendas dispositiones tali productioni praevias. Sed haec responsio nondum evacuat vim argumenti, quia cum materia nova produci non possit, nisi per creationem, aut certe per operationem creationi similem, consequens videbitur causam naturalem via generationis naturalis producentem ipsum totum, etiam valere ad creationem seu novam productionem materiae. Quare potius dicendum videtur causam corrumpentem species sacramentales non se extendere, ne quidem per modum instrumenti physici, ad productionem materiae, neque ad productionem totius compositi; sed tantum ad praevias dispositiones, quas etsi forma compositi naturaliter consequatur, non tamen ipsum compositum, id est, corpus naturale; quippe cujus altera pars essentiae est materia. Unde dici potest quod haec causa operatur quidem dispositive per aliquid sibi proprium ad formam compositi, non tamen ad ipsum compositum, quia non operatur ad formam in materia.

Ad quartum respondetur cum S. Thoma 1. quaest. 118. art. 2. ad 4. quod homo generat hominem, in quantum per virtutem seminis ejus disponitur ma¬ teria ad susceptionem animae rationalis. Sed quia dispositionem illam non consequitur anima rationalis ex virtute generantis, non enim educitur e potentia materiae, sed a Deo per creationem corpori sic disposito infunditur; idcirco dici non potest hominem, ne quidem ut instrumentum physicum, sua operatione attingere animam ejusve productionem. Hinc est quod idem S. Thomas 1. quaest. 90. art. 3. docet omnino esse impossibile, ut angeli secundum quod operantur in virtute Dei, causent animas rationales, propterea quod anima rationalis non possit produci, nisi per creationem. Quod si angelus ad hoc assumi non potest, ut in virtute Dei tanquam ejus instrumentum producat animam rationalem. certe ne homo id potest naturali virtute generativa.

Ad quintum, respondetur non esse antecedentis & consequentis similem rationem. Nam productio angeli, utpote rei immaterialis, nihil praesupponit circa quod exerceatur actio producentis; & ideo impossibilis est praeterquam soli Deo, generatio autem animalis aut ignis praesupponit materiam circa quam agere potest animal & ignis. Hanc solutionem plenius & subtilius explicatam vide apud S. Thomam supra dicta q. 45. art. 5. ad 1.

Ad sextum respondetur mutationem accidentariam, quae fit in speciebus sacramentalibus, non fieri nullo praesupposito subjecto. Quantitate enim subjectum est, in quo recipitur omnis illa mutatio.

Si dicas ipsam quantitatem ibi conservari sine subjecto. Respondeo id non fieri virtute alicujus creaturae, sed solius Dei; nec enim videtur ad productionem quantitatis, quae ingenerabilis est, & incorruptibilis, maxime si extra subjectum ponatur, instrumentaliter cooperari posse creatura, nisi secundum generalem modum instrumenti. Quare nec ad ejusmodi conservationem. Si quidem conservatio reipsa non aliud est, quam continua quaedam rei productio¬

Ad septimum nonnulli respondent praeter rationem in argumento positam, creaturam posse assumi ad annihilandum, non autem ad creandum, & proinde licet utrumque sit ejusdem virtutis increatae. non tamen ejusdem creatae. Sed probabilior est responsio, nec ad annihilandum assumi posse creaturam per modum instrumentalis causae physicae. Cujus ratio est, quia annihilatio fieri non potest, nisi per cessationem operationis divinae qua rem conservat. At hujusmodi vero cessationem nulla creatura potest instrumentaliter operari.

Ad postremum respondetur Augustinum, ita soli Deo tribuere principalem operationem in rerum creatione, ut in creaturis agnoscat quidem aliquam operationem secundariam respectu creationis quarundam rerum, non tamen se habentem per modum actionis instrumentalis physicae, nisi quoad dispositiones praevias, quibus videlicet positis Deus creat. Hoc enim Augustinum velle apparet ex eo quod homines extrinsecus operationem suam adhibentes, nullo modo patitur vocari creatores, quodque similitudinem adducit, de justificatione nostra quam interius operari non potest, nisi Deus.

Si vicissim objicias, comparationem quam adfert ex agricultura, in qua homines applicando & ordinando causas naturales revera ac proprie concurrunt ad effectum principalis agentis, ubi & ipsae causae naturales quae sunt causae creatae; procul dubio effectum producunt, etiam ut causae, aliquo modo principales. Respondeo homines in agricultura ministerialiter quidem operari ad effectum qui a Deo expectatur, id est, ad fruges percipiendas, non tamen instrumentaliter, si de instrumento physico loquamur. Unde & Apost. hinc similitudinem transferens ad justificationem ait 1. Cor. 3. Ego plantavi, Apollo rigavit. sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum da¬ Deus. Causas autem naturales respectu incrementi frugum, non adducit Augustinus in comparationem. Et quamvis haec solutio sufficere possit, dici tamen etiam potest Augustinum facere comparationem in generali ratione causae tantum extrinsecus adhibentis ea ad quae sive naturaliter, sive supernaturaliter, ex divina ordinatione effectus Deo interius operante, sequatur; haec autem ministerialis est causa, sive effectum cujus gratia ministerium suum exhibet, vi & actione propria attingat, sive non, ut in sacramentis. Neque enim oportet hujusmodi causam esse instrumentum secundum modum efficientiae physicae, qua contingat ipsum effectum, quomodo securis scinden do producit figuram scamni, sed sufficit ut aliquid operetur propria vi, quod saltem ex voluntate principalis causae requiritur, ut praevium & praeparatorium ad effectum. Et hoc modo non est dubium quin ad opus creationis uti possit Deus creaturis ministris & instrumentis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5