Capitulum 6
Capitulum 6
Creationis opus esse commune toti Trinitati
QUod ad dist. 20. lib. 1. generaliter ostensum est inseparabilia esse Trinitatis opera, valet ad hoc ipsum in specie probandum de opere creationis, scilicet non esse proprium istud opus alicui personae divinae, sed toti Trinitati commune. Breviter autem hoc loco ubi de creatione agitur, probatur, quia una eademque indivisa & simplicissima virtus est trium personarum; ergo omnis operatio, ab una virtute procedens, tribus est personis communis, hujusmodi autem est creatio. Item: Creare convenit Deosecundum suum esse, quod est ejus essentia. Quae cum sit communis tribus personis, necesse est ipsum, creare, iisdem commune esse. Utitur hac ratione S. Thomas 1. qu. 45. art. 6.
Ut autem intelligatur hanc doctrinam esse Catholicae veritatis, annectenda est ex scripturis, & patrum sententiis, atque decretis probatio. Scripturae quidem opus creationis perum passim tribus perso nis indifferenter attribuunt, ut Gen. 1. Psal. 32. Proy. 8. Sap. 1. Joan. 1. & 5. Rom. 11. 1. Cor. 8. Similiter ecclesia, tametsi in symbolo apostolorum solum patrem expresse vocet creatorem caeli & terrae, Nicaeni tamen & Constantinopolitani concilii patres suis symbolis inseruerunt illud de filio: Per quem omnia facta sunt. Spiritum sanctum quoque tota ecclesia creatorem profitetur in hymno, cujus initium, Veni creator Spiritus.
Exstat autem hujus dogmatis apertissima definitio in magno Concilio Lateranensi cap. 1. ubi patres illius concilii, se firmiter credere, & simpliciter confiteri testantur, quod unus solus verus Deus, pater, & filius, & Spiritus sanctus, unum est universorum principium, creator omnium invisibilium, & visibilium, &c.
Ex his igitur patet, secundum fidem confitendum esse, non tantum quod omnes tres personae totam rerum universitatem ex nihilo produxerint, ita ut nulla sit creatura, cujus creatrix non sit tota trinitas, verum etiam quod in ipsis creaturis singulis nihil omnino sit, quod non aequaliter omnes personae sibi vendicent. Hoc enim notandum est contra nonnullos Raimundi Lulli sectatores, qui ut sententiam magistri sui defendant, qua dixit ratione naturali posse demonstrari mysterium trinitatis, docent in omni effectu creato reperiri aliquid reale productum a solo patre, & aliquid a solo filio, & item aliquid a solo Spiritu sancto. Quam doctrinam haereticam esse constat, ut pote scripturae & ecclesiasticae definitioni aperte contrariam.
Porro quidam opinati fuerunt, quod quamvis omnes effectus creati, omnesque ipsorum rationes simul a tribus personis procedant, ipsae tamen divinae personae aliter atque aliter concurrant ad illorum produ¬ ctionem. Docet enim Henricus a Gandavo, quodlibeto 6. q. 2. cognitionem & amorem essentialem in Deo, non esse ei rationem operandi ad extra, sed cognitionem & amorem notionalem, atque inde concludit, quod quemadmodum artifex operatur per ideam in animo praeconceptam & per inclinationem suae voluntatis, qua ad operandum se determinat; ita Deus pater operetur omnia per filium tanquam per ideam suae mentis, & per Spiritum sanctum tanquam per inclinationem suae voluntatis, quodque aliter operari non potuerit. Quae sententia non modo falsa est, verum nec fidei satis consentanea. Si enim ut in Lateranensi concilio definitum est, pater & filius & spiritus sanctus, sunt unum universorum principium, non ergo alio atque alio modo concurrunt ad effectum creationis, neque se invicem adjuvant in rerum productione, quod ex hac opinione manifeste consequens est; sed una eademque indivisa actione, & proinde eodem prorsus modo res producunt, sicut ex eo quod pater & filius sunt unum principium Spiritus sancti, sequitur non aliter ex patre quam ex filio spiritum sanctum procedere sed unica spiratione, atque ob id eodem prorsus modo produci ab utroque. Quae autem dictam opinionem absurda sequantur, velut quod majorem habeant virtutem omnes personae, quam singulae, quod pater sit sapiens & potens sapientia & potentia genita, quod creare non competat Deo, ut Deus est, sed ut pater, quodque proinde non competat tribus personis, sed soli patri, eo quod non per cognitionem essentialem, sed per notionalem, quae solius est patris, ponitur Deus creaturas producere, docte & copiose monstrant Scotus q. 1. super hac distinctione, & D. Bannes super 1. q. 45. art. 6.
On this page