Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Omnem creaturam bonam esse

§. 7. Omnem creaturam bonam esse.

EX eo quod superius ostensum est ab uno solo veEro & bono Deo res ab eo diversas conditas esse, subvertitur fundamentum Manichaeorum, qui docuerunt propterea quasdam creaturas natura sua malas esse, quod a Deo malo, id est, malorum angelorum principe, factae essent. Cum enim Deus universorum author ita bonus sit, ut sit ipsa bonitas, ideóque in opere suo deficere ab eo quod bonum est, non possit; fit necessario ut opus ejus omne bonum sit. Cui argumento persimile est illud quo Theophylactus ad eandem rem atitur, scribens in Jo. 6. sumptum videlicet ex eo quod Christus panes multiplicasse legitur: Si enim, inquit, mala esset creatura, bonus quod malum est, utique non multiplicasset.

Quod autem omnis creatura bona sit, apertissime testatur scriptura Genes. 1. ubi & de opere cujusque diei sigillatim dicitur: Vidit Deus quod esset bonum, Et de omnibus simul jam perfectis concluditur, Vidit Deus cuncta quae fecerat & erant val de bona. Singula namque bona sunt bonitate naturae suae, sed omnia valde bona, quia bonitati singulorum ex quibus universum consistit, accedit pulcherrimus ordo, quo cuncta sibi invicem aptissime congruunt, atque hunc ornatissimum mundum constituunt. Idem probant illa Sapientis ad Deum verba, Sap. 11. Diligis omnia quae sunt, & nihil odisti eorum quae fecisti. Hinc enim sequitur omnia quae sunt, bona esse. Nam si mala essent omnia vel aliqua, diligi non possent ab eo qui summe bonus est. Denique plana ac definita est Apostoli Pauli sententia 1. Tim. 4. Omnem creaturam Dei bonam esse. Hanc porro Catholicam doctrinam contra Manichaeos confirmant & propugnant cum alii patres, tum praecipue ac passim Augustinus in iis libris quos adversus eorum haeresim non paucos elaboravit, docens mali originem non in Deum, sed in solam mutabilem bonae, sed tamen defectibilis creaturae voluntatem, referendam esse.

Assertionem vero Manichaeorum, quae eadem postea Priscillianistarum fuit, damnatam legimus in vetustis aliquot conciliis, ac nominatim in concilio, Bracarensi can. 7. 8. 12. 13. & 14. tametsi constat non Manichaeos primos hujus erroris authores fuisse; sed jam tum apostolorum tempore a quibusdam pseudoapostolis hanc doctrinam spargi cepisse, ut intelligi potest ex epistolis apostolicis. Verum non prius innotuit haec pestifera doctrina, quam statim & apostolica authoritate, & totius ecclesiae tanta consensione reprobaretur, id quod eadem scripta apostolica comprobant. De eadem haeresi legantur Epiphanius, Philastrius, & Augustinus, sub variis titulis haereticorum. Coincidit autem haec haeresis cum ea quae Deum mali, id est, peccati facit authorem. Qui enim dixerunt omnes, vel aliquas creaturas ex natura & origine sua malas esse, de ea malitia sunt locuti, quae bonitati divinae repugnet. Nam intellectualibus quidem substantiis, quas ex natura & creatione suas malas esse dixerunt, malitiam peccati tribuerunt. Caeterum res alias malas & immundas esse, quod earum usus utentem redderet immundum, id est, peccato contaminatum. Contra quos apostolus Rom. 14. omnia munda esse pronunciat, ut Tit. 1. ait: Omnia munda mundis, & Christus Matt. 15. non quod intrat in os, coinquinat hominem, &c.

Quae vero adversus hanc doctrinam ex scripturis & patribus afferri possunt, fere talia sunt quae non de malo culpae, sed de malo poenae, quae utique bona est quia justa, ut plenius explicabitur suo loco scilicet infra ad dist. 36. debeant intelligi.

Alia interpretanda sunt de permissione & ordinatione peccati. Alia denique quibusdam creaturis, praesertim animalibus immunditiam ascribentia, non de naturali immunditia, sed de legali sunt intelligenda, qua nimirum aliqua dicantur immunda, non quia in natura sua quidquam habeant abominandum, sed quoniam instituta sunt ad significandum aliquid, quod non natura, sed vitio propriae voluntatis sit revera & coram Deo immundum, cujusmodi sunt quae cunque secundum legem Mosaicam immunda reputantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7