Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Mundum et materiam habuisse suae durationis initium

§. 8. Mundum & materiam habuisse suae durationis initium.

QUod mundus non semper fuerit, sed aliquando esse ceperit quanquam ratione naturali ostendi vix potest, ut exempla summorum philosophorum Aristotelis & aliorum probant, qui ad hujus rei cognitionem non pervenerunt: idipsum tamen adeo clarum est in scripturis sacris, ut ad dogmata pertineat certa fide tenenda. Primum namque testatur Moyses Genes. 1. & repetit Exod. 20. Deum fecisse coelum & terram, & omnia quae in eis sunt spatio sex dierum, a quo tempore per scripturas sacras sequentia tempora velut a capite computantur. Unde manifestum est non fuisse mundum ab aeterno, sed conditum cum aliquo temporis initio, praeterea Prov. 8. sic loquitur aeterna Dei sapientia, Dominus possedit me initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Et iterum, Nondum erant abyssi, nec fontes, nec montes, nec colles, adhuc terram non fecerat, &c. Et Eccles. 24. Ab initio ante secula creata sum, & Dominus in Evangelio Joan. 17. Clarifica me pater claritate quam habui priusquam mundus esset, & eodem capite, Dilexisti me ante mundi constitutionem. Quomodo & apostolus dicit Eph. 1. nos electos in Christo ante mundi constitutionem, & Col. 1. Filium Dei esse ante omnia, & Petrus 1. Epist. 1. Christum ante mundi constitutionem praecognitum. Quomodo rursum Eccles. 23. scriptum est, Domino Deo antequam crearentur, omnia esse agnita.

Huc quoque non male refertur, quod in symbolo confitemur Deum esse creatorem caeli & terrae, visibilium & invisibilium, atque omnino quod universa scriptura testatur mundum creatum esse; quod enim aeternum est, increatum est, licet ab aliquo ut principio procedere possit. Verum haec probatio, quae ex rerum creatione sumitur, quatenus valeat infra plenius discutiendum. Illud autem manifestius quod in eodem symbolo sequitur, Filium Dei ex patre natum ante omnia saecula

His aliisque testimoniis etiam eorum error refellitur, qui mundum quidem ipsum habere durationis aliquod initium fatentur, sed materiam ex qua factus sit mundus, aeternam, Deoque coaeternam esse asserunt. Simul autem utrumque errorem damnavit Lateranense concilium sub Innocentio tertio cap. 1. cum definit omnipotenti Dei virtute, mundum & angelos simul ab initio temporis, de nihilo esse condita. Hoc enim proprie est creare, ex nihilo aliquid producere cum facere etiam eorum sit, qui ex praejacente materia producunt quippiam. Quanquam hoc discrimen inter creare & facere, non a primis latinae linguae authoribus acceptum est, ut quibus res ipsa quam creationis vocabulum nobis importat, haud fuerit cognita, sed ex usu scriptorum ecclesiasticorum. Ubi & hoc notandum, non solum ea quae primo creationis die facta sunt, creata dici, licet illis hoc propriissime competat; sed & ea quae posterioribus quinque diebus, tametsi facta ex materia primo die creata: hoc nimirum sensu, quia illis diebus productae sunt novae rerum species, non ex causis seminalibus praecedentibus; sed per omnipotentiam Dei instituentis naturam & semina rerum; productae vero ex iis rebus, quae paulo ante eodem Deo authore ex nihilo factae fuerant. Quin etiam quaecunque post primos illos sex dies naturaliter generantur, recte creata dici, quia fiunt ex illis, quae initio ex nihilo creata fuerunt, jam supra ostendimus. Certum est enim in rebus existentibus inter creatorem & creaturam non dari medium, & proinde quicquid est, quod Deus non est, creaturam esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8