Capitulum 9
Capitulum 9
Quomodo intelligendum illud: In principio creavit, etc.
ET probetur mundum habuisse aliquod suae durationis initium, plerique proferunt illud exordium Genesis: In principio creavit Deus caelum & terram. Quae probatio quantum valeat, ut intelligatur, sensus requirendus est ejus sententiae, sciendum namque non uno sensu eam ab omnibus accipi¬
Quidam enim, in principio, idem esse dixerunt quod in filio, quae expositio est apud August. lib. 11. conf. c. 9. lib II. de civit. c. 32. & lib. 1. de Genad lit. c. 1. & apud Basilium hom. 1. de opere sex dierum, & Ambrosium libr. 1. ejusdem argumenti c. 5. Hic sensus etsi non sit literalis, mysticum tamen esse probabile fit ex aliis scripturae locis, ubicumque vel filius Dei principium appellatur, vel in filio omnia facta esse dicuntur. Sed hoc modo intellectum principii vocabulum non facit ad docendum quod mundus habuerit aliquod initium durationis.
Alius sensus est, ut intelligatur principium temporis, in quo Deus creasse dicatur caelum & terram. Quem sensum ut literalem afferunt jam dicti patres Augustinus libro primo de Gen. ad lit. cap. 1. Basilius loco citato, & Ambrosius libri commemorati capite 4. Juxta hunc sensum manifeste monstratur mundum habuisse suae durationis initium, nempe idem illud, quod fuit initium temporis. Unde docet idem Augustinus lib. 11. de civit. c. 6. mundum non esse factum in tempore, sed simul cum tempore. Ea namque in tempore fieri censet quorum ortum pars aliqua temporis, aut certe punctum temporis antecedat, quomodo necessario fiunt, quorum effectio successiva est, cum tempore vero id factum dici, cujus productio in primo temporis momento perfecta sit. Quod fortassis atten¬ dens Basilius loco memorato, dixit Deum momento, & minus momento fecisse caelum & terram, volens scilicet primum temporis individuum punctorum significare. Quanquam hoc discrimen inter illa duo, in tempore & cum tempore, neque a loquentibus, neque a scribentibus observari videmus. Indifferenter enim dicunt mundum in tempore & cum tempore factum esse; factus est enim illo momento, quod fuit temporis initium. Unde & scriptura Exod. 20. affirmans Deum fecisse sex diebus caelum & terram & omnia quae in eis sunt, satis significat in tempore mundum factum esse.
Adde quod nusquam neque in scripturis, neque in patribus legimus mundum factum esse ante tempus, qui tamen sermo verus erit & recipiendus, si negare voluerimus, mundum factum in tempore, propterea quod factus sit in momento inchoante & ante cursum temporis, & in quo verum erat dicere, nondum est tempus. Quare non est quod vereamur fateri, mundum in tempore factum esse, eo quod factus sit in ipso temporis initio, id est, in primo instanti temporis, a quo tempus universum fluere cepit.
Tertius sensus idemque simplicissimus est, ut in principio, sit idem quod omnium primo, sic ut ninil ante. Hoc enim modo accipitur eadem locutioin illo exordio Evangelii Joannis, In principio erat verbum, idque juxta Cyrilli expositionem, ut sensus sit; Verbum erat omnium primo; sic ut nihil fuerit ante verbum. Unde colligendum relinquit Evangelista verbum esse aeternum. Sic ergo & noc exordio Genesis significatur Deum primo omnium creasse caelum & terram, ita scilicet ut nihil ante ea creaverit. Nec tamen inde similiter statui poterit aeternitas mundi, quia aliud est, in principio esse, aliud in principio creatum esse. Nam in principio quidem est id, quod est omnium primum, id est, quod nihil prius. In principio autem creatum est, quod omnium primo creatum est, id est, quo nihil prius creatum. Legitur haec expositio apud Augustinum initio operis de Genes. ad lit. & lib. 11. de civit. cap. 6. Quamvis autem hic sensus ex verbo principii, quod eadem significatione apud Joannem legitur, non sit idoneus ad probandum durationis mundi initium, uti nec primus, uterque tamen sensus ad hoc valet ex verbo creationis, quia ut dictum est supra, fieri nequit, ut idem creatum sit & aeternum. Non enim scriptura sic dicit Deum creasse mundum; quasi semper aut continuo creet, id est, semper esse mundo praebeat; sed ita ut significet Deum semel creasse mundum, ac postea a creando destitisse. Hoc enim sibi vult, illud, in principio, & verbum praeteritum creavit. Patet etiam ex eo quod Genes. 2. Exod. 20. & alibi scriptura testatur Deum requievisse & cessasse ab universo opere creationis. Itaque creare secundum usum scripturae, non dicitur Deus, quia dat esse rebus; hoc enim continuo facit, etiam conservando; Sed quia rem quae prius non erat, in esse producit. Ex quo manifeste sequitur id quod creatur, prius non extitisse.
Porro quod ad verbum creandi attinet, quo tam Hieronymus quam Pagninus vocem hebraeam latine transtulerunt, ut ejus significationem propius adhuc expendamus, notandum est septuaginta interpretes hebraeam vocem reddidisse graeco vocabulo quod non aliud quam facere significat, id est, rem aliquam producere, quae prius non erat. Sic enim & in symbolo Constantinopolitano canit Ecclesia, Deum factorem caeli & terrae, pro eo quod in apostolorum symbolo confitetur creatorem. Siquidem & vocabulum hebraeum quod est in capGeneseos, idem ipsum habetur etiam infra, cum dicitur; Creavitque Deus cete grandia, & omnem animam viventem atque motabilem, &c. ac rursum
ibi: Et creavit Deus hominem. Quibus tamen locis non describitur immediata productio ex nihilo, sed ex materia ante facta. Sed & alibi non raro generali hac significatione accipitur. Diversum autem ab hoc vocabulum est ubi dicit scriptura: Et fecit Deus firmamentum. Item fecitque Deus duo luminaria magna. Item, & fecit Deus bestias terrae. Ex quibus omnibus apparet Moysen indifferenti significatione usurpasse duo haec vocabula, hebraica, quorum alterum interpreti est creavit, alterum, fecit. Nec inter ea ita distinguendum, ut alterum significet productionem ex nihilo, alterum ex materia; Quocirca non videtur urgendum peculiariter vocabulum hebraeum, vel latinum illi respondens, quod est, creavit, ut doceamus coelum & terram initio facta ex nihilo: Sed ad hoc probandum valet tota sententia, qua dicitur Deus in principio creasse coelum & terram, id est, aliquando fecisse caelum & terram, cum antea nihil fecisset. Hinc enim plane sequitur materiam non fuisse factam ante caelum & terram, & proinde caelum & terram facta non ex materia praejacente, sed ex nihilo. Nam materiam non esse Deo coaeternam in hac probatione supponitur, tum ex scripturis superiori cap. allegatis, tum ex eo quod scriptura passim soli Deo tribuit aeternitatem.
On this page