Capitulum 10
Capitulum 10
Solvuntur ea quae pro mundi aeternitate objiciuntur
MUndi aeternitatem non tam haeretici, quam? philosophi maxime peripatetici, statuere conati sunt, quorum argumenta fere sunt ea quae princeps eorum Aristoteles adducit lib. 8. phys. & libr. 1. de caelo & mundo. Nec ipsum tamen Aristotelem eam sententiam tenuisse, tanquam ex demonstratione scientifica probat S. Thomas 1. quaest. 46. art. 1. potissimum ex eo quod libr. 1. top. cap. 9. docens quaedam esse problemata dialectica de quibus rationes non habemus, affert pro exemplo quaestionem, utrum mundus sit aeternus. Unde apparet ex ipsius philosophi sententia, rationes quae pro mundi aeternitate proferri solent, non esse insolubiles. Id autem de praecipuis rationibus modo ostendamus.
Prima: nullum ingenitum incepit esse; caelum & materia sunt ingenita; ergo mundus quoad caelum & materiam non incepit esse, sed semper fuit. Hoc argumentum philosophi est libr. 1. de coelo. Sed facile respondetur coelum & materiam, ipsumque mundum incepisse, non per generationem, sed per creationem, quae fuit philosopho incognita.
Secunda: caelum habet virtutem ut semper sit, est enim incorruptibile; non ergo quandoque est, quandoque non est, sed semper est; quia quousque extenditur virtus rei, tamdiu res est; igitur & mundus qua parte caelum complectitur, semper est, fuit hoc quoque philosophi argumentum eodem libro. Respondetur autem, ea quae virtutem habent ut semper sint, semper esse ex quo illam virtutem habent, non autem absolute semper fuisse, quia sicut per creationem acceperunt esse; ita & virtutem qua possint semper esse. Sciendum autem quod haec responsio, quae sumitur ex creatione rerum e nihilo, philosophis incognita, valet etiam ad solvendas eas rationes quas ex motu & tempore adducit Aristoteles libr. 8. phys. ut videre est apud S. Thomam ubi supra ad 5. & 7. argumenta.
Tertia: Deus antecessit mundum aut prius natura tantum, aut etiam duratione: Non duratione; quia ante mundum nulla fuit duratio, quia nullum tempus; ergo tantum natura. Quare quod ad durationem attinet, sicut Deus ita mundus fuit ab aeterno. Respondetur Deum fuisse mundo priorem non solum natura, sed etiam duratione, hoc nimirum sensu, quia Deus erat in sua aetemitate, priusquam mundus esset; aeternitas autem duratio est sine tempore, quia sine successione.
Quarta: posita causa sufficienti & actuali, ponitur effectus, sed hujusmodi causa respectu mundi semper fuit posita; quia Deus semper fuit sufficiens idemque nunquam fuit potentia sed lemper actus purus non modo volens, modo non volens; sed ab aeterno habens actualem creandi voluntatem & actionem quae est ipsa ejus essentia. Respondet S. Thomas, quod licet Deus ab aeterno fuerit sufficiens causa mundi producendi, non tamen oportere quod mundus ponatur abeo productus, nisi secundum quod est in praedefinitione voluntatis ejus, ut scilicet habeat esse post non esse. De actu vero, respondet quod posita actione quae est aeterna, sequitur effectus secundum exigentiam formae, quae est principium actionis. Cum igitur Deus agat per voluntatem, & non per naturam, ex actione Dei aeterna, non est consequens sequi effectum aeternum, sed qualem Deus voluit, voluit autem talem sequieffectum, qui haberet esse, post non esse; Similiter fere Bonaventura super hac distinct. quaest. 2. Videtur autem plenius responderi posse, quod cum in Deo non sit prius & posterius, sed stabilis aeternitas, quascumque res seu rerum mutationes Deus producat, non procedunt illae a voluntate aliqua praeterita, sed omnes a volulitate aeternaliter praesenti. Itaque omnia tanquam unum operatur ipse eodem prorsus modo semper se habens; quia sicut omnia conspicit oculo individuae & immutabilis suae aeternitatis, ita omnia operatur una aeterna & immutabili voluntate. Qui autem quaerunt quid Deum impulerit, ut post infinita saecula tandem mundum crearet, ita loquuntur ac si extra mundum & ante mundum aliqua sit temporum successio, quod omni modo falsum est. Nam saecula quae nos ante mundum conditum imaginamur, non aliud sunt quam constans & immutabilis semperque tota praesens aeternitas Dei.
Quinta: Quicquid incipit agere, cum prius non ageret, exit ab otio in actum, & proinde mutatur: Si ergo Deus aliquando incepit producere mundum quem prius non produxerit, ab otio mutatus fuit ad actum. Quod cum sit absurdum, sequitur mundum semper ab eo processisse. Respondetur ex supra dictis, cum Deus sit agens voluntarium, idemque omnium primum, ad ejus perfectionem pertinere, ut aeterna voluntate & actione producat aliqua, quomodo ipse vult ea produci & fieri. Quoniam ergo voluit ea sic fieri, ut haberent esse, post non esse; consequens fuit ut sic fierent, & hoc absque ulla in Deo mutatione ex otio in actum, quia actum in Deo ponimus ab aeterno, effectum autem ab eo procedentem in tempore.
Postremo potest ex scriptura objici illud Ecclesiastae 1. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere, ecce hoc recens est. Haec enim verba videntur significare res easdem per innumeras temporum revolutiones & proinde innumeris vicibus iterum iterumque in mundo extitisse, sicut opinatus fuit Epicurus, teste Hieronymo super Ecclesiastae primum. Quale quid etiam Plato, & eum secutus Origenes senserunt. Respondendum his verbis non aliud significari quam vel nunc, vel tempore Sapientis quiea scripsit, nihil novum esse in mundo, quod non in specie, vel in simili jam ante, id est, prioribus saeculis praecesserit, contigeritve, non tamen infinities, sed aliquoties. Hunc esse sensum patet ex eo quod sequitur, jam enim praecessit in saeculis, quae fue¬ runt ante nos. Nam constat multa saecula a mundo condito Salomonis aetatem praecessisse.
On this page